captos ad mille octingentos triginta, praedam ingentem partam; in ea fuisse clipeum argenteum pondo centum triginta septem cum imagine Barcini Hasdrubalis.Ualerius Antias una castra Magonis capta tradit, septem milia caesa hostium; altero proelio eruptione pugnatum cum Hasdrubale, decem milia occisa, quattuor milia trecentos triginta captos.Piso quinque milia hominum, cum Mago cedentes nostros effuse sequeretur, caesa ex insidiis scribit.apud omnes magnum nomen Marcii ducis est; et uerae gloriae eius etiam miracula addunt flammam ei contionanti fusam e capite sine ipsius sensu cum magno pauore circumstantium militum;monumentumque uictoriae eius de Poenis usque ad incensum Capitolium fuisse in templo clipeum, Marcium appellatum, cum imagine Hasdrubalis.—quietae deinde aliquamdiu in Hispania res fuere, utrisque post tantas in uicem acceptas inlatasque clades cunctantibus periculum summae rerum facere.dum haec in Hispania geruntur, Marcellus captis Syracusis, cum cetera in Sicilia tanta fide atque integritate composuisset ut non modo suam gloriam sed etiam maiestatem populi Romani augeret, ornamenta urbis, signa tabulasque quibus abundabant Syracusae, Romam deuexit, hostium quidem illa spolia et parta belli iure;ceterum inde primum initium mirandi Graecarum artium opera licentiaeque hinc sacra profanaque omnia uolgo spoliandi factum est, quae postremo in Romanos deos, templum id ipsum primum quod a Marcello eximie ornatum est, uertit.uisebantur enim ab externis ad portam Capenam dedicata a M. Marcello templa propter excellentia eius generis ornamenta, quorum perexigua pars comparet.legationes omnium ferme ciuitatium Siciliae ad eum conueniebant. dispar ut causa earum, ita condicio erat. qui ante captas Syracusas aut non desciuerant aut redierant in amicitiam ut socii fideles accepti cultique; quos metus post captas Syracusas dediderat ut uicti a uictore leges acceperunt.erant tamen haud paruae reliquiae belli circa Agrigentum Romanis, Epicydes et Hanno, duces reliqui prioris belli, et tertius nouus ab Hannibale in locum Hippocratis missus, Libyphoenicum generis Hippacritanus—Muttinen populares uocabant—, uir impiger et sub Hannibale magistro omnes belli artes edoctus.huic ab Epicyde et Hannone Numidae dati auxiliares, cum quibus ita peruagatus est hostium agros, ita socios ad retinendos in fide animos eorum ferendo in tempore cuique auxilium adiit,ut breui tempore totam Siciliam impleret nominis sui nec spes alia maior apud fauentes rebus Carthaginiensium esset.itaque inclusi ad <id> tempus moenibus Agrigenti dux Poenus Syracusanusque, non consilio Muttinis quam fiducia magis ausi egredi extra muros ad Himeram amnem posuerunt castra.quod ubi perlatum ad Marcellum est, extemplo copias mouit et ab hoste quattuor ferme milium interuallo consedit, quid agerent pararentue exspectaturus.sed nullum neque locum neque tempus cunctationi consilioue dedit Muttines, transgressus amnem ac stationibus hostium cum ingenti terrore ac tumultu inuectus.postero die prope iusto proelio compulit hostes intra munimenta. inde reuocatus seditione Numidarum in castris facta, cum trecenti ferme eorum Heracleam Minoam concessissent, ad mitigandos reuocandosque eos profectus magno opere monuisse duces dicitur ne absente se cum hoste manus consererent.id ambo aegre passi duces, magis Hanno, iam ante anxius gloria eius: Muttinem sibi modum facere, degenerem Afrum imperatori Carthaginiensi misso ab senatu populoque?is perpulit cunctantem Epicyden ut transgressi flumen in aciem exirent: nam si Muttinem opperirentur et secunda pugnae fortuna euenisset, haud dubie Muttinis gloriam fore.enimuero indignum ratus Marcellus se, qui Hannibalem subnixum uictoria Cannensi ab Nola reppulisset, his terra marique uictis ab se hostibus cedere, arma propere capere milites et efferri signa iubet.instruenti exercitum decem effusis equis aduolant ex hostium acie Numidae nuntiantes populares suos, primum ea seditione motos qua trecenti ex numero suo concesserint Heracleam,dein quod praefectum suum ab obtrectantibus ducibus gloriae eius sub ipsam certaminis diem ablegatum uideant, quieturos in pugna. gens fallax promissi fidem praestitit.itaque et Romanis creuit animus nuntio celeri per ordines misso destitutum ab equite hostem esse quem maxime timuerant,et territi hostes, praeterquam quod maxima parte uirium suarum non iuuabantur, timore etiam incusso ne ab suomet ipsi equite oppugnarentur.itaque haud magni certaminis fuit; primus clamor atque impetus rem decreuit. Numidae cum in concursu quieti stetissent in cornibus, ut terga dantes suos uiderunt,