nunc, quia tantum ausi estis sponte uestra, experiri libet quantum audeatis duce uestro auctore. non enim hesterno die, cum signum receptui dedi sequentibus effuse uobis turbatum hostem, frangere audaciam uestram sed differre in maiorem gloriam atque opportunitatem uolui,ut postmodo praeparati incautos, armati inermes atque etiam sopitos per occasionem adgredi possetis. nec huius occasionis spem, milites, forte temere sed ex re ipsa conceptam habeo.a uobis quoque profecto si quis quaerat quonam modo pauci a multis, uicti a uictoribus castra tutati sitis? nihil aliud respondeatis quam id ipsum timentes uos omnia et operibus firmata habuisse et ipsos paratos instructosque fuisse.et ita se res habet: ad id quod ne timeatur fortuna facit minime tuti sunt homines, quia quod neglexeris incautum atque apertum habeas.nihil omnium nunc minus metuunt hostes quam ne, obsessi modo ipsi atque oppugnati, castra sua ultro oppugnemus. audeamus quod credi non potest ausuros nos; eo ipso quod difficillimum uidetur facilius erit. tertia uigilia noctis silenti agmine ducam uos.exploratum habeo non uigiliarum ordinem, non stationes iustas esse. clamor in portis auditus et primus impetus castra ceperit.tum inter torpidos somno pauentesque ad necopinatum tumultum et inermes in cubilibus suis oppressos illa caedes edatur a qua uos hesterno die reuocatos aegre ferebatis.scio audax uideri consilium; sed in rebus asperis et tenui spe fortissima quaeque consilia tutissima sunt, quia, si in occasionis momento cuius praeteruolat opportunitas cunctatus paulum fueris, nequiquam mox omissam quaeras.unus exercitus in propinquo est, duo haud procul absunt. nunc adgredientibus spes aliqua est,—et iam temptastis uestras atque illorum uires:si diem proferimus et hesternae eruptionis fama contemni desierimus, periculum est ne omnes duces, omnes copiae conueniant. tres deinde duces, tres exercitus sustinebimus hostium quos Cn. Scipio incolumi exercitu non sustinuit?ut diuidendo copias periere duces nostri, ita separatim ac diuisi opprimi possunt hostes. alia belli gerendi uia nulla est. proinde nihil praeter noctis proximae opportunitatem exspectemus.ite, deis bene iuuantibus, corpora curate, ut integri uigentesque eodem animo in castra hostium inrumpatis quo uestra tutati estis.'laeti et audiere ab nouo duce nouum consilium et quo audacius erat magis placebat. reliquum diei expediendis armis et curatione corporum consumptum et maior parsnoctis quieti data est. quarta uigilia mouere. erant ultra proxima castra sex milium interuallo distantes aliae copiae Poenorum. uallis caua intererat, condensa arboribus; in huius siluae medio ferme spatio cohors Romana arte Punica abditur et equites.ita medio itinere intercepto ceterae copiae silenti agmine ad proximos hostes ductae et, cum statio nulla pro portis neque in uallo custodiae essent, uelut in sua castra nullo usquam obsistente penetrauere.inde signa canunt et tollitur clamor. pars semisomnos hostes caedunt, pars ignes casis stramento arido tectis iniciunt, pars portas occupant ut fugam intercludant.hostes simul ignis, clamor, caedes, uelut alienatos sensibus, nec audire nec prouidere quicquam sinunt. incidunt inermes inter cateruas armatorum.alii ruunt ad portas, alii obsaeptis itineribus super uallum saliunt et ut quisque euaserat protinus ad castra altera fugiunt,ubi ab cohorte et equitibus ex occulto procurrentibus circumuenti caesique ad unum omnes sunt;quamquam, etiamsi quis ex ea caede effugisset, adeo raptim a captis propioribus castris in altera transcursum castra ab Romanis est, ut praeuenire nuntius cladis non posset.ibi uero, quo longius ab hoste aberant et quia sub lucem pabulatum lignatumque et praedatum quidam dilapsi fuerant, neglecta magis omnia ac soluta inuenere, arma tantum in stationibus posita, milites inermes aut humi sedentes accubantesque aut obambulantes ante uallum portasque.cum his tam securis solutisque Romani calentes adhuc ab recenti pugna ferocesque uictoria proelium ineunt. itaque nequaquam resisti in portis potuit; intra portas concursu ex totis castris ad primum clamorem et tumultum facto atrox proelium oritur;diuque tenuisset, ni cruenta scuta Romanorum uisa indicium alterius cladis Poenis atque inde pauorem iniecissent.hic terror in fugam auertit omnes effusique qua iter est, nisi quos caedes oppressit, exuuntur castris. ita nocte ac die bina castra hostium oppugnata ductu L. Marcii .ad triginta septem milia hostium caesa auctor est Claudius, qui annales Acilianos ex Graeco in Latinum sermonem uertit;