quo ubi est uentum, inter exercitus ducesque uictoria recenti laetos gratulatio ingens facta, imperatore tanto cum omni exercitu deleto et alteram pro haud dubia parem uictoriam exspectantes.ad Romanos nondum quidem fama tantae cladis peruenerat, sed maestum quoddam silentium erat et tacita diuinatio, qualis iam praesagientibus animis imminentis mali esse solet.imperator ipse, praeterquam quod ab sociis se desertum, hostium tantum auctas copias sentiebat, coniectura etiam et ratione ad suspicionem acceptae cladis quam ad ullam bonam spem pronior erat:quonam modo enim Hasdrubalem ac Magonem, nisi defunctos suo bello, sine certamine adducere exercitus potuisse?quomodo autem non obstitisse aut ab tergo secutum fratrem, ut, si prohibere quo minus in unum coirent et duces et exercitus hostium non posset, ipse certe cum fratre coniungeret copias?his anxius curis id modo esse salutare in praesens credebat, cedere inde quantum posset; exinde una nocte ignaris hostibus et ob id quietis aliquantum emensus est iter.luce ut senserunt profectos, hostes praemissis Numidis quam poterant maxime citato agmine sequi coeperunt. ante noctem adsecuti Numidae, nunc ab tergo, nunc in latera incursantes, consistere coegerunt ac tutari agmen;quantum possent tamen tuto ut simul pugnarent procederentque, Scipio hortabatur, priusquam pedestres copiae adsequerentur.ceterum nunc agendo, nunc sustinendo agmen cum aliquamdiu haud multum procederetur et nox iam instaret,reuocat e proelio suos Scipio et collectos in tumulum quendam non quidem satis tutum, praesertim agmini perculso, editiorem tamen quam cetera circa erant, subducit.ibi primo impedimentis et equitatu in medium receptis circumdati pedites haud difficulter impetus incursantium Numidarum arcebant;dein, postquam toto agmine tres imperatores cum tribus iustis exercitibus aderant apparebatque, parum armis ad tuendum locum sine munimento ualituros esse,circumspectare atque agitare dux coepit si quo modo posset uallum circumicere. sed erat adeo nudus tumulus et asperi soli, ut nec uirgulta uallo caedendo nec terra caespiti faciendo aut ducendae fossae aliiue ulli operi apta inueniri posset;nec natura quicquam satis arduum aut abscisum erat, quod hosti aditum adscensumue difficilem praeberet;omnia fastigio leni subuexa. ut tamen aliquam imaginem ualli obicerent, clitellas inligatas oneribus uelut struentes ad altitudinem solitam circumdabant, cumulo sarcinarum omnis generis obiecto, ubi ad moliendum clitellae defuerant. Punici exercitus postquam aduenere, in tumulum quidem perfacile agmen erexere;munitionis facies noua primo eos uelut miraculo quodam tenuit, cum duces undique uociferarentur quid starent et non ludibrium illud, uix feminis puerisue morandis satis ualidum, distraherent diriperentque?captum hostem teneri, latentem post sarcinas.haec contemptim duces increpabant; ceterum neque transilire nec moliri onera obiecta nec caedere stipatas clitellas ipsisque obrutas sarcinis facile erat.at trudibus cum amoliti obiecta onera armatis dedissent uiam pluribusque idem partibus fieret, capta iam undique castra erant.pauci a multis perculsique a uictoribus passim caedebantur; magna pars tamen militum, cum in propinquas refugisset siluas, in castra P. Scipionis , quibus Ti. Fonteius legatus praeerat, perfugerunt.Cn. Scipionem alii in tumulo primo impetu hostium caesum tradunt, alii cum paucis in propinquam castris turrim perfugisse; hanc igni circumdatam atque ita exustis foribus, quas nulla moliri potuerant ui, captam omnesque intus cum ipso imperatore occisos.anno octauo postquam in Hispaniam uenerat, Cn. Scipio undetricesimo die post fratris mortem est interfectus. luctus ex morte eorum non Romae maior quam per totam Hispaniam fuit;quin apud ciues partem doloris et exercitus amissi et alienata prouincia et publica trahebat clades;Hispaniae ipsos lugebant desiderabantque duces, Gnaeum magis, quod diutius praefuerat iis priorque et fauorem occupauerat et specimen iustitiae temperantiaeque Romanae primus dederat.cum deleti exercitus amissaeque Hispaniae uiderentur, uir unus res perditas restituit.erat in exercitu L. Marcius Septimi filius , eques Romanus, impiger iuuenis animique et ingenii aliquanto quam pro fortuna in qua erat natus maioris.ad summam indolem accesserat Cn. Scipionis disciplina, sub qua per tot annos omnes militiae artes edoctus fuerat.<is> et ex fuga collectis militibus et quibusdam de praesidiis deductis haud contemnendum exercitum fecerat iunxeratque cum Ti. Fonteio , P. Scipionis legato.