optimum igitur rati diuisis bifariam copiis totius simul Hispaniae amplecti bellum, ita inter se diuiserunt ut P. Cornelius duas partes exercitus Romanorum sociorumque aduersus Magonem duceret atque Hasdrubalem,Cn. Cornelius cum tertia parte ueteris exercitus Celtiberis adiunctis cum Hasdrubale Barcino bellum gereret.una profecti ambo duces exercitusque Celtiberis praegredientibus ad urbem Amtorgim in conspectu hostium dirimente amni ponunt castra.ibi Cn. Scipio cum quibus ante dictum est copiis substitit, P. Scipio profectus ad destinatam belli partem.Hasdrubal postquam animaduertit exiguum Romanum exercitum in castris et spem omnem in Celtiberorum auxiliis esse,peritus omnis barbaricae et praecipue omnium earum gentium in quibus per tot annos militabat perfidiae, facili lingua,cum utraque castra plena Hispanorum essent, per occulta conloquia paciscitur magna mercede cum Celtiberorum principibus ut copias inde abducant.nec atrox uisum facinus—non enim ut in Romanos uerterent arma agebatur—, et merces quanta uel pro bello satis esset dabatur ne bellum gererent, et cum quies ipsa, tum reditus domum fructusque uidendi suos suaque grata uolgo erant.itaque non ducibus facilius quam multitudini persuasum est. simul ne metus quidem ab Romanis erat, quippe tam paucis, si ui retinerent.id quidem cauendum semper Romanis ducibus erit exemplaque haec uere pro documentis habenda, ne ita externis credant auxiliis ut non plus sui roboris suarumque proprie uirium in castris habeant.signis repente sublatis Celtiberi abeunt, nihil aliud quaerentibus causam obtestantibusque ut manerent Romanis respondentes quam domestico se auocari bello.Scipio, postquam socii nec precibus nec ui retineri poterant, nec se aut parem sine illis hosti esse aut fratri rursus coniungi uidit posse, nec ullum aliud salutare consilium in promptu esse, retro quantum posset cedere statuit,in id omni cura intentus necubi hosti aequo se committeret loco, qui transgressus flumen prope uestigiis abeuntium insistebat.per eosdem dies P. Scipionem par terror, periculum maius ab nouo hoste urgebat.Masinissa erat iuuenis, eo tempore socius Carthaginiensium, quem deinde clarum potentemque Romana fecit amicitia.is tum cum equitatu Numidarum et aduenienti P. Scipioni occurrit et deinde adsidue dies noctesque infestus aderat,ut non uagos tantum procul a castris lignatum pabulatumque progressos exciperet sed ipsis obequitaret castris inuectusque in medias saepe stationes omnia ingenti tumultu turbaret.noctibus quoque saepe incursu repentino in portis ualloque trepidatum est nec aut locus aut tempus ullum uacuum a metu ac sollicitudine erat Romanis,compulsique intra uallum adempto rerum omnium usu. cum prope iusta obsidio esset futuramque artiorem eam appareret, si se Indibilis, quem cum septem milibus et quingentis Suessetanorum aduentare fama erat, Poenis coniunxisset,dux cautus et prouidens Scipio uictus necessitatibus temerarium capit consilium, ut nocte Indibili obuiam iret et quocumque occurrisset loco proelium consereret.relicto igitur modico praesidio in castris praepositoque Ti. Fonteio legato media nocte profectus cum obuiis hostibus manus conseruit.agmina magis quam acies pugnabant; superior tamen, ut in tumultuaria pugna, Romanus erat. ceterum et equites Numidae repente, quos fefellisse se dux ratus erat, ab lateribus circumfusi magnum terrorem intulere,<et> contracto aduersus Numidas certamine nouo tertius insuper aduenit hostis, duces Poeni adsecuti ab tergo iam pugnantes; ancepsque proelium Romanos circumsteterat incertos in quem potissimum hostem quamue in partem conferti eruptionem facerent.pugnanti hortantique imperatori et offerenti se ubi plurimus labor erat latus dextrum lancea traicitur; cuneusque is hostium, qui in confertos circa ducem impetum fecerat, ut exanimem labentem ex equo Scipionem uidit, alacres gaudio cum clamore per totam aciem nuntiantes discurrunt imperatorem Romanum cecidisse.ea peruagata passim uox, ut et hostes haud dubie pro uictoribus et Romani pro uictis essent, fecit.fuga confestim ex acie duce amisso fieri coepta est; ceterum ut ad erumpendum inter Numidas leuiumque armorum alia auxilia haud difficilis erat, ita effugere tantum equitum aequantiumque equos uelocitate peditum uix poterant caesique prope plures in fuga quam in pugna sunt;nec superfuisset quisquam ni praecipiti iam ad uesperum die nox interuenisset.haud segniter inde duces Poeni fortuna usi confestim e proelio, uix necessaria quiete data militibus ad Hasdrubalem Hamilcaris citatum agmen rapiunt non dubia spe, <si> se coniunxissent, debellari posse.