partibus diuidendis ipsi regio euenit ab Arethusa fonte usque ad ostium magni portus: id ut scirent Romani fecit.itaque Marcellus nocte nauem onerariam cum armatis remulco quadriremis trahi ad Achradinam iussit exponique milites regione portae quae prope fontem Arethusam est.hoc cum quarta uigilia factum esset expositosque milites porta, ut conuenerat, recepisset Moericus, luce prima Marcellus omnibus copiis moenia Achradinae adgreditur ita ut non eos solum qui Achradinam tenebant in se conuerteret,sed ab Nasso etiam agmina armatorum concurrerent relictis stationibus suis ad uim et impetum Romanorum arcendum.in hoc tumultu actuariae naues, instructae iam ante circumuectaeque ad Nassum, armatos exponunt qui improuiso adorti semiplenas stationes et adapertas fores portae, qua paulo ante excurrerant armati, haud magno certamine Nassum cepere desertam trepidatione et fuga custodum.neque in ullis minus praesidii aut pertinaciae ad manendum quam in transfugis fuit, quia ne suis quidem satis credentes e medio certamine effugerunt.Marcellus ut uidit captam esse Nassum et Achradinae regionem unam teneri Moericumque cum praesidio suis adiunctum, receptui cecinit, ne regiae opes, quarum fama maior quam res erat, diriperentur.suppresso impetu militum, ut iis qui in Achradina erant transfugis spatium locusque fugae datus est,Syracusani tandem liberi metu portis Achradinae apertis oratores ad Marcellum mittunt, nihil petentes aliud quam incolumitatem sibi liberisque suis.Marcellus consilio aduocato et adhibitis etiam Syracusanis qui per seditiones pulsi ab domo intra praesidia Romana fuerant, respondit non plura per annos quinquaginta benefacta Hieronis quam paucis his annis maleficia eorum qui Syracusas tenuerint erga populum Romanum esse;sed pleraque eorum quo debuerint reccidisse foederumque ruptorum ipsos ab se grauiores multo quam populus Romanus uoluerit poenas exegisse.se quidem tertium annum circumsedere Syracusas, non ut populus Romanus seruam ciuitatem haberet sed ne transfugarum duces captam et oppressam tenerent.quid potuerint Syracusani facere, exemplo uel eos esse Syracusanorum qui intra praesidia Romana fuerint uel Hispanum ducem Moericum qui praesidium tradiderit uel ipsorum Syracusanorum postremo serum quidem, sed forte consilium.sibi omnium laborum periculorumque circa moenia Syracusana terra marique tam diu exhaustorum nequaquam tantum fructum esse quod capere <sibi contigerit, quantum si seruare> Syracusas potuisset.inde quaestor cum praesidio ad Nassum ad accipiendam pecuniam regiam custodiendamque missus. urbs diripienda militi data est custodibus diuisis per domos eorum qui intra praesidia Romana fuerant.cum multa irae, multa auaritiae foeda exempla ederentur, Archimeden memoriae proditum est in tanto tumultu, quantum captae urbis in <uiis> discursus diripientium militum ciere poterat, intentum formis quas in puluere descripserat ab ignaro milite quis esset interfectum;aegre id Marcellum tulisse sepulturaeque curam habitam, et propinquis etiam inquisitis honori praesidioque nomen ac memoriam eius fuisse.hoc maxime modo Syracusae captae; in quibus praedae tantum fuit, quantum uix capta Carthagine tum fuisset cum qua uiribus aequis certabatur.paucis ante diebus quam Syracusae caperentur T. Otacilius cum quinqueremibus octoginta Uticam ab Lilybaeo transmisit,et cum ante lucem portum intrasset, onerarias frumento onustas cepit, egressusque in terram depopulatus est aliquantum agri circa Uticam praedamque omnis generis retro ad naues egit.Lilybaeum tertio die quam inde profectus erat, cum centum triginta onerariis nauibus frumento praedaque onustis rediit idque frumentum extemplo Syracusas misit,quod ni tam in tempore subuenisset, uictoribus uictisque pariter perniciosa fames instabat.eadem aestate in Hispania, cum biennio ferme nihil admodum memorabile factum esset consiliisque magis quam armis bellum gereretur, Romani imperatores egressi hibernis copias coniunxerunt.ibi consilium aduocatum omniumque in unum congruerunt sententiae, quando ad id locorum id modo actum esset ut Hasdrubalem tendentem in Italiam retinerent, tempus esse id iam agi ut bellum in Hispania finiretur;et satis ad id uirium credebant accessisse uiginti milia Celtiberorum ea hieme ad arma excita.tres exercitus erant. Hasdrubal Gisgonis filius et Mago coniunctis castris quinque ferme dierum iter ab Romanis aberant.propior erat Hamilcaris filius Hasdrubal, uetus in Hispania imperator;ad urbem nomine Amtorgim exercitum habebat. eum uolebant prius opprimi duces Romani; et spes erat satis superque ad id uirium esse; illa restabat cura, ne fuso eo perculsi alter Hasdrubal et Mago in auios saltus montesque recipientes sese bellum extraherent.