missos se simul ad Marcellum, simul ad eos ab exercitu Siculorum aiunt, ut una omnium qui obsiderentur quique extra obsidionem fuissent fortuna esset neue alteri proprie sibi paciscerentur quicquam.recepti deinde ab iis, ut necessarios hospitesque adloquerentur, expositis quae pacta iam cum Marcello haberent, oblata spe salutis perpulere eos ut secum praefectos Epicydis Polyclitum et Philistionem et Epicyden, cui Sindon cognomen erat, adgrederentur.interfectis iis et multitudine ad contionem uocata inopiam quaeque ipsi inter se fremere occulte soliti erant conquesti, quamquam tot mala urgerent, negarunt fortunam accusandam esse quod in ipsorum esset potestate quam diu ea paterentur;Romanis causam oppugnandi Syracusas fuisse caritatem Syracusanorum, non odium; nam ut occupatas res ab satellitibus Hannibalis, deinde Hieronymi, Hippocrate atque Epicyde, audierint, tum bellum mouisse et obsidere urbem coepisse, ut crudeles tyrannos eius, non ut ipsam urbem expugnarent.Hippocrate uero interempto, Epicyde intercluso ab Syracusis et praefectis eius occisis, Carthaginiensibus omni possessione Siciliae terra marique pulsis quam superesse causam Romanis cur non, perinde ac si Hiero ipse uiueret unicus Romanae amicitiae cultor, incolumes Syracusas esse uelint?itaque nec urbi nec hominibus aliud periculum quam ab semet ipsis esse, si occasionem reconciliandi se Romanis praetermisissent; eam autem, qualis illo momento horae sit, nullam deinde fore, si simul liberatas †ab impotentibus tyrannis apparuisset†.omnium ingenti adsensu audita ea oratio est. praetores tamen prius creari quam legatos nominari placuit; ex ipsorum deinde praetorum numero missi oratores ad Marcellum,quorum princeps 'neque primo' inquit 'Syracusani a uobis defecimus sed Hieronymus, nequaquam tam in uos impius quam in nos,nec postea pacem tyranni caede compositam Syracusanus quisquam sed satellites regii Hippocrates atque Epicydes oppressis nobis hinc metu hinc fraude turbauerunt. nec quisquam dicere potest aliquando nobis libertatis tempus fuisse quod pacis uobiscum non fuerit.nunc certe caede eorum qui oppressas tenebant Syracusas cum primum nostri arbitrii esse coepimus, extemplo uenimus ad tradenda arma, dedendos nos, urbem, moenia, nullam recusandam fortunam quae imposita a uobis fuerit.gloriam captae nobilissimae pulcherrimaeque urbis Graecarum dei tibi dederunt, Marcelle. quidquid unquam terra marique memorandum gessimus, id tui triumphi titulo accedit.famaene credi uelis quanta urbs a te capta sit quam posteris quoque eam spectaculo esse, quo quisquis terra, quisquis mari uenerit nunc nostra de Atheniensibus Carthaginiensibusque tropaea, nunc tua de nobis ostendat incolumesque Syracusas familiae uestrae sub clientela nominis Marcellorum tutelaque habendas tradas?ne plus apud uos Hieronymi quam Hieronis memoria momenti faciat. diutius ille multo amicus fuit quam hic hostis, et illius benefacta etiam re sensistis, huius amentia ad perniciem tantum ipsius ualuit.' omnia et impetrabilia et tuta erant apud Romanos:inter ipsos plus belli ac periculi erat. namque transfugae, tradi se Romanis rati, mercennariorum quoque militum auxilia in eundem compulere metum;arreptisque armis praetores primum obtruncant, inde ad caedem Syracusanorum discurrunt quosque fors obtulit irati interfecere atque omnia quae in promptu erant diripuerunt.tum, ne sine ducibus essent, sex praefectos creauere ut terni Achradinae ac Nasso praeessent. sedato tandem tumultu exsequentibus sciscitando quae acta cum Romanis essent, dilucere id quod erat coepit aliam suam ac perfugarum causam esse.in tempore legati a Marcello redierunt, falsa eos suspicione incitatos memorantes nec causam expetendae poenae eorum ullam Romanis esse.erat e tribus Achradinae praefectis Hispanus Moericus nomine. ad eum inter comites legatorum de industria unus ex Hispanorum auxiliaribus est missus, qui sine arbitris Moericum nanctus primum, quo in statu reliquisset Hispaniam—et nuper inde uenerat—exponit: omnia Romanis ibi obtineri armis.posse eum, si operae pretium faciat, principem popularium esse, seu militare cum Romanis seu in patriam reuerti libeat: contra, si malle obsideri pergat, quam spem esse terra marique clauso?motus his Moericus, cum legatos ad Marcellum mitti placuisset, fratrem inter eos mittit, qui per eundem illum Hispanum secretus ab aliis ad Marcellum deductus, cum fidem accepisset composuissetque agendae ordinem rei, Achradinam redit.tum Moericus, ut ab suspicione proditionis auerteret omnium animos, negat sibi placere legatos commeare ultro citroque: neque recipiendum quemquam neque mittendum et, quo intentius custodiae seruentur, opportuna diuidenda praefectis esse, ut suae quisque partis tutandae reus sit. omnes adsensi sunt.