Epicydes ab Insula, quam ipsi Nasson uocant, citato profectus agmine, haud dubius quin paucos, per neglegentiam custodum transgressos murum,expulsurus foret, occurrentibus pauidis tumultum augere eos dictitans et maiora ac terribiliora uero adferre, postquam conspexit omnia circa Epipolas armis completa, lacessito tantum hoste paucis missilibus retro in Achradinam agmen conuertit,non tam uim multitudinemque hostium metuens quam ne qua intestina fraus per occasionem oreretur clausasque inter tumultum Achradinae atque Insulae inueniret portas.Marcellus ut moenia ingressus ex superioribus locis urbem omnium ferme illa tempestate pulcherrimam subiectam oculis uidit, inlacrimasse dicitur partim gaudio tantae perpetratae rei, partim uetusta gloria urbis.Atheniensium classes demersae et duo ingentes exercitus cum duobus clarissimis ducibus deleti occurrebant et tot bella cum Carthaginiensibus tanto cum discrimine gesta,tot tam opulenti tyranni regesque, praeter ceteros Hiero, cum recentissimae memoriae rex, tum ante omnia quae uirtus ei fortunaque sua dederat beneficiis in populum Romanum insignis.ea cum uniuersa occurrerent animo subiretque cogitatio iam illa momento horae arsura omnia et ad cineres reditura,priusquam signa Achradinam admoueret, praemittit Syracusanos qui intra praesidia Romana, ut ante dictum est, fuerant, ut adloquio leni perlicerent hostes ad dedendam urbem.tenebant Achradinae portas murosque maxime transfugae, quibus nulla erat per condiciones ueniae spes; ei nec adire muros nec adloqui quemquam passi.itaque Marcellus, postquam id inceptum inritum fuit, ad Euryalum signa referri iussit. tumulus est in extrema parte urbis auersus a mari uiaeque imminens ferenti in agros mediterraneaque insulae, percommode situs ad commeatus excipiendos.praeerat huic arci Philodemus Argiuus, ab Epicyde impositus, ad quem missus a Marcello Sosis, unus ex interfectoribus tyranni, cum longo sermone habito dilatus per frustrationem esset, rettulit Marcello tempus eum ad deliberandum sumpsisse.cum is diem de die differret dum Hippocrates atque Himilco admouerent castra [legiones], haud dubius, si in arcem accepisset eos, deleri Romanum exercitum inclusum muris posse,Marcellus, ut Euryalum neque tradi neque capi uidit posse, inter Neapolim et Tycham—nomina ea partium urbis et instar urbium sunt—posuit castra, timens ne, si frequentia intrasset loca, contineri ab discursu miles auidus praedae non posset.legati eo ab Tycha et Neapoli cum infulis et uelamentis uenerunt, precantes ut a caedibus et ab incendiis parceretur.de quorum precibus quam postulatis magis consilio habito Marcellus ex omnium sententia edixit militibus ne quis liberum corpus uiolaret: cetera praedae futura. castra obiectu parietum pro muro saepta;portis regione platearum patentibus stationes praesidiaque disposuit, ne quis in discursu militum impetus in castra fieri posset.inde signo dato milites discurrerunt; refractisque foribus cum omnia terrore ac tumultu streperent, a caedibus tamen temperatum est; rapinis nullus ante modus fuit quam omnia diuturna felicitate cumulata bona egesserunt.inter haec et Philodemus, cum spes auxilii nulla esset, fide accepta ut inuiolatus ad Epicyden rediret, deducto praesidio tradidit tumulum Romanis.auersis omnibus ad tumultum ex parte captae urbis Bomilcar noctem eam nactus, qua propter uim tempestatis stare ad ancoram in salo Romana classis non posset,cum triginta quinque nauibus ex portu Syracusano profectus libero mari uela in altum dedit quinque et quinquaginta nauibus Epicydae et Syracusanis relictis;edoctisque Carthaginiensibus in quanto res Syracusana discrimine esset cum centum nauibus post paucos dies redit, multis, ut fama est, donis ex Hieronis gaza ab Epicyde donatus.Marcellus Euryalo recepto praesidioque addito una cura liber erat ne qua ab tergo uis hostium in arcem accepta inclusos impeditosque moenibus suos turbaret.Achradinam inde trinis castris per idonea dispositis loca, spe ad inopiam omnium rerum inclusos redacturum, circumsedit.cum per aliquot dies quietae stationes utrimque fuissent, repente aduentus Hippocratis et Himilconis ut ultro undique oppugnarentur Romani fecit.nam et Hippocrates castris ad magnum portum communitis signoque iis dato qui Achradinam tenebant castra uetera Romanorum adortus est, quibus Crispinus praeerat, et Epicydes eruptionem in stationes Marcelli fecit et classis Punica litori quod inter urbem et castra Romana erat adpulsa est, ne quid praesidii Crispino summitti a Marcello posset.