haec ab se suis dicta; ceterum ab ipso Graccho eadem haec audire malle eos praesentisque contingere dextram <et> id pignus fidei secum ferre:locum se concilio iis dixisse a conspectu amotum, haud procul castris Romanis; ibi paucis uerbis transigi rem posse ut omne nomen Lucanum in fide ac societate Romana sit.Gracchus fraudem et sermoni et rei abesse ratus ac similitudine ueri captus, cum lictoribus ac turma equitum e castris profectus duce hospite <in> insidias praecipitat.hostes subito exorti; et, ne dubia proditio esset, Flauus iis se adiungit. tela undique in Gracchum atque equites coniciuntur.Gracchus ex equo desilit; idem ceteros facere iubet hortaturque ut, quod unum reliquum fortuna fecerit, id cohonestent uirtute:reliquum autem quid esse paucis a multitudine in ualle silua ac montibus saepta circumuentis praeter mortem?id referre, utrum praebentes corpora pecorum modo inulti trucidentur an toti a patiendo exspectandoque euentu in impetum atque iram uersi, agentes audentesque, perfusi hostium cruore, inter exspirantium inimicorum cumulata armaque et corpora cadant.Lucanum proditorem ac transfugam omnes peterent; qui eam uictimam prae se ad inferos misisset, eum decus eximium, egregium solatium suae morti inuenturum.inter haec dicta paludamento circa laeuum bracchium intorto—nam ne scuta quidem secum extulerant—in hostes impetum fecit.maior quam pro numero hominum editur pugna. iaculis maxime aperta corpora Romanorum; et, cum undique ex altioribus locis in cauam uallem coniectus esset, transfiguntur.Gracchum iam nudatum praesidio uiuum capere Poeni nituntur; ceterum conspicatus Lucanum hospitem inter hostes adeo infestus confertos inuasit ut parci ei sine multorum pernicie non posset.exanimem eum Mago extemplo ad Hannibalem misit ponique cum captis simul fascibus ante tribunal imperatoris iussit.haec si uera fama est, Gracchus in Lucanis ad campos qui Ueteres uocantur periit.sunt qui in agro Beneuentano prope Calorem fluuium contendant a castris cum lictoribus ac tribus seruis lauandi causa progressum,cum forte inter salicta innata ripis laterent hostes, nudum atque inermem saxisque quae uoluit amnis propugnantem interfectum.sunt qui haruspicum monitu quingentos passus a castris progressum, uti loco puro ea quae ante dicta prodigia sunt procuraret, ab insidentibus forte locum duabus turmis Numidarum circumuentum scribant. adeo nec locus nec ratio mortis in uiro tam claro et insigni constat.funeris quoque Gracchi uaria est fama. alii in castris Romanis sepultum ab suis, alii ab Hannibale—et ea uolgatior fama est—tradunt in uestibulo Punicorum castrorum rogum exstructum esse,armatum exercitum decucurrisse cum tripudiis Hispanorum motibusque armorum et corporum suae cuique genti adsuetis, ipso Hannibale omni rerum uerborumque honore exsequias celebrante.haec tradunt qui in Lucanis rei gestae auctores sunt. si illis qui ad Calorem fluuium interfectum memorant credere uelis, capitis tantum Gracchi hostes potiti sunt;eo delato ad Hannibalem missus ab eo confestim Carthalo, qui in castra Romana ad Cn. Cornelium quaestorem deferret; is funus imperatoris in castris celebrantibus cum exercitu Beneuentanis fecit.consules agrum Campanum ingressi cum passim popularentur, eruptione oppidanorum et Magonis cum equitatu territi et trepidi ad signa milites palatos passim reuocarunt, et uixdum instructa acie fusi supra mille et quingentos milites amiserunt.inde ingens ferocia superbae suopte ingenio genti creuit multisque proeliis lacessebant Romanos; sed intentiores ad cauendum consules una pugna fecerat incaute atque inconsulte inita.restituit tamen his animos et illis minuit audaciam parua una res; sed in bello nihil tam leue est quod non magnae interdum rei momentum faciat.T. Quinctio Crispino Badius Campanus hospes erat perfamiliari hospitio iunctus. creuerat consuetudo, quod aeger Romae apud Crispinum Badius ante defectionem Campanam liberaliter comiterque curatus fuerat.is tum Badius progressus ante stationes quae pro porta stabant uocari Crispinum iussit. quod ubi est Crispino nuntiatum, ratus conloquium amicum ac familiare quaeri, manente memoria etiam in discidio publicorum foederum priuati iuris, paulum a ceteris processit.postquam in conspectum uenere, 'prouoco te' inquit 'ad pugnam, Crispine' Badius; 'conscendamus equos summotisque aliis uter bello melior sit decernamus.'ad ea Crispinus nec sibi nec illi ait hostes deesse in quibus uirtutem ostendant; se, etiamsi in acie occurrerit, declinaturum, ne hospitali caede dextram uiolet; conuersusque abibat.