castra Punica oppugnanda esse.quarta uigilia profecti sarcinis omnibus impedimentisque Beneuenti relictis, paulo ante lucem cum ad castra peruenissent, tantum pauoris iniecerunt ut, si in plano castra posita essent, haud dubie primo impetu capi potuerint.altitudo loci et munimenta defendere quae nulla ex parte adiri nisi arduo ac difficili adscensu poterant.luce prima proelium ingens accensum est. nec uallum modo tutantur Poeni sed, ut quibus locus aequior esset, deturbant nitentes per ardua hostes.uincit tamen omnia pertinax uirtus, et aliquot simul partibus ad uallum ac fossas peruentum est sed cum multis uolneribus ac militum pernicie.itaque conuocatis <legatis> tribunisque militum consul absistendum temerario incepto ait; tutius sibi uideri reduci eo die exercitum Beneuentum, dein postero <castra> castris hostium iungi, ne exire inde Campani neue Hanno regredi posset;id quo facilius obtineatur, collegam quoque et exercitum eius se acciturum totumque eo uersuros bellum. haec consilia ducis, cum iam receptui caneret, clamor militum aspernantium tam segne imperium disiecit.proxima forte [hostium] erat cohors Paeligna, cuius praefectus Uibius Accaus arreptum uexillum trans uallum hostium traiecit.exsecratus inde seque et cohortem si eius uexilli hostes potiti essent, princeps ipse per fossam uallumque in castra inrupit.iamque intra uallum Paeligni pugnabant, cum altera parte, Ualerio Flacco tribuno militum tertiae legionis exprobrante Romanis ignauiam qui sociis captorum castrorum concederent decus, T. Pedanius princeps primus centurio, cum signifero signum ademisset, 'iam hoc signum et hic centurio' inquit 'intra uallum hostium erit;sequantur qui capi signum ab hoste prohibituri sunt.' manipulares sui primum transcendentem fossam, dein legio tota secuta est.iam et consul ad conspectum transgredientium uallum mutato consilio ab reuocando[que] ad incitandos hortandosque uersus milites, ostendere in quanto discrimine ac periculo fortissima cohors sociorum et ciuium legio esset.itaque pro se quisque omnes per aequa atque iniqua loca, cum undique tela conicerentur armaque et corpora hostes obicerent, peruadunt inrumpuntque; multi uolnerati etiam quos uires et sanguis desereret, ut intra uallum hostium caderent nitebantur;capta itaque momento temporis uelut in plano sita nec permunita castra. caedes inde, non iam pugna erat omnibus intra uallum permixtis. supra sex milia hostium occisa, supra septem milia capitum cum frumentatoribus Campanis omnique plaustrorum et iumentorum apparatu capta;et alia ingens praeda fuit quam Hanno, populabundus passim cum isset, ex sociorum populi Romani agris traxerat.inde deletis hostium castris Beneuentum reditum praedamque ibi ambo consules—nam et Ap. Claudius eo post paucos dies uenit—uendiderunt diuiseruntque.et donati quorum opera castra hostium capta erant, ante alios Accaus Paelignus et T. Pedanius , princeps tertiae legionis.Hanno ab Cominio Ocrito, quo nuntiata castrorum clades est, cum paucis frumentatoribus quos forte secum habuerat fugae magis quam itineris modo in Bruttios rediit.et [legati] Campani, audita sua pariter sociorumque clade legatos ad Hannibalem miserunt qui nuntiarent duos consules ad Beneuentum esse, diei iter a Capua; tantum non ad portas et muros bellum esse; ni propere subueniat, celerius Capuam quam Arpos in potestatem hostium uenturam.ne Tarentum quidem, non modo arcem, tanti debere esse ut Capuam, quam Carthagini aequare sit solitus, desertam indefensamque populo Romano tradat.Hannibal, curae sibi fore rem Campanam pollicitus, in praesentia duo milia equitum cum legatis mittit quo praesidio agros populationibus possent prohibere.Romanis interim, sicut aliarum rerum, arcis Tarentinae praesidiique quod ibi obsideretur cura est. C. Seruilius legatus, ex auctoritate patrum a P. Cornelio praetore in Etruriam ad frumentum coemendum missus, cum aliquot nauibus onustis in portum Tarentinum inter hostium custodias peruenit.cuius aduentu qui ante in exigua spe uocati saepe ad transitionem ab hostibus per conloquia erant ultro ad transeundum hostes uocabant sollicitabantque. et erat satis ualidum praesidium traductis ad arcem Tarenti tuendam qui Metaponti erant militibus.itaque Metapontini extemplo metu quo tenebantur liberati ad Hannibalem defecere. hoc idem eadem ora maris et Thurini fecerunt.mouit eos non Tarentinorum magis defectio Metapontinorumque, quibus indidem ex Achaia oriundi etiam cognatione iuncti erant, quam ira in Romanos propter obsides nuper interfectos.