uates hic Marcius inlustris fuerat, et cum conquisitio priore anno ex senatus consulto talium librorum fieret, in M. Aemili praetoris [urbem], qui eam rem agebat, manus uenerant; is protinus nouo praetori Sullae tradiderat.ex huius Marci duobus carminibus alterius post rem actam editi comperto auctoritas euentu alteri quoque, cuius nondum tempus uenerat, adferebat fidem.priore carmine Cannensis praedicta clades in haec fere uerba erat: 'amnem, Troiugena, fuge Cannam, ne te alienigenae cogant in campo Diomedis conserere manus.sed neque credes tu mihi, donec compleris sanguine campum, multaque milia occisa tua deferet amnis in pontum magnum ex terra frugifera; piscibus atque auibus ferisque quae incolunt terras iis fuat esca caro tua; nam mihi ita Iuppiter fatus est.'et Diomedis Argiui campos et Cannam flumen ii qui militauerant in iis locis iuxta atque ipsam cladem agnoscebant.tum alterum carmen recitatum, non eo tantum obscurius quia incertiora futura praeteritis sunt sed perplexius etiam scripturae genere.'hostes, Romani, si ex agro expellere uoltis, uomicam quae gentium uenit longe, Apollini uouendos censeo ludos qui quotannis comiter Apollini fiant; cum populus dederit ex publico partem, priuati uti conferant pro se atque suis;iis ludis faciendis praesit praetor is quis ius populo plebeique dabit summum; decemuiri Graeco ritu hostiis sacra faciant. hoc si recte facietis, gaudebitis semper fietque res uestra melior; nam is deum exstinguet perduelles uestros qui uestros campos pascit placide.'ad id carmen expiandum diem unum sumpserunt; postero die senatus consultum factum est ut decemuiri libros de ludis Apollini reque diuina facienda inspicerent.ea cum inspecta relataque ad senatum essent, censuerunt patres Apollini ludos uouendos faciendosque et quando ludi facti essent, duodecim milia aeris praetori ad rem diuinam et duas hostias maiores dandas.alterum senatus consultum factum est ut decemuiri sacrum Graeco ritu facerent hisce hostiis, Apollini boue aurato et capris duabus albis auratis, Latonae boue femina aurata.ludos praetor in circo maximo cum facturus esset, edixit ut populus per eos ludos stipem Apollini quantam commodum esset conferret.haec est origo ludorum Apollinarium, uictoriae, non ualetudinis ergo ut plerique rentur, uotorum factorumque. populus coronatus spectauit, matronae supplicauere; uolgo apertis ianuis in propatulo epulati sunt celeberque dies omni caerimoniarum genere fuit.cum Hannibal circa Tarentum, consules ambo in Samnio essent sed circumsessuri Capuam uiderentur, quod malum diuturnae obsidionis esse solet, iam famem Campani sentiebant, quia sementem facere prohibuerant eos Romani exercitus.itaque legatos ad Hannibalem miserunt orantes ut priusquam consules in agros suos educerent legiones uiaeque omnes hostium praesidiis insiderentur, frumentum ex propinquis locis conuehi iuberet Capuam.Hannibal Hannonem ex Bruttiis cum exercitu in Campaniam transire et dare operam ut frumenti copia fieret Campanis iussit.Hanno ex Bruttiis profectus cum exercitu, uitabundus castra hostium consulesque qui in Samnio erant, cum Beneuento iam appropinquaret, tria milia passuum ab ipsa urbe loco edito castra posuit;inde ex sociis circa populis quo aestate comportatum erat deuehi frumentum in castra iussit praesidiis datis quae commeatus eos prosequerentur.Capuam inde nuntium misit qua die in castris ad accipiendum frumentum praesto essent omni undique genere uehiculorum iumentorumque ex agris contracto.id pro cetera socordia neglegentiaque a Campanis actum; paulo plus quadringenta uehicula missa et pauca praeterea iumenta. ob id castigatis ab Hannone quod ne fames quidem, quae mutas accenderet bestias, curam eorum stimulare posset alia prodicta dies ad frumentum maiore apparatu petendum.ea omnia, sicut acta erant, cum enuntiata Beneuentanis essent, legatos decem extemplo ad consules—circa Bouianum castra Romanorum erant—miserunt.qui cum auditis quae ad Capuam agerentur inter se comparassent ut alter in Campaniam exercitum duceret, Fuluius, cui ea prouincia obuenerat, profectus nocte Beneuenti moenia est ingressus.ex propinquo cognoscit Hannonem cum exercitus parte profectum frumentatum; per quaestorem Campanis datum frumentum; duo milia plaustrorum, inconditam inermemque aliam turbam aduenisse; per tumultum ac trepidationem omnia agi, castrorumque formam et militarem ordinem immixtis agrestibus [iis] externis sublatum. his satis compertis, consul militibus edicit, signa tantum armaque in proximam noctem expedirent;