dum haec in Africa atque in Hispania geruntur, Hannibal in agro Sallentino aestatem consumpsit spe per proditionem urbis Tarentinorum potiundae. ipsorum interim Sallentinorum ignobiles urbes ad eum defecerunt.eodem tempore in Bruttiis ex duodecim populis, qui anno priore ad Poenos desciuerant, Consentini et Tauriani in fidem populi Romani redierunt et plures redissent,ni T. Pomponius Ueientanus , praefectus socium, prosperis aliquot populationibus in agro Bruttio iusti ducis speciem nactus, tumultuario exercitu coacto cum Hannone conflixisset.magna ibi uis hominum sed inconditae turbae agrestium seruorumque caesa aut capta est: minimum iacturae fuit quod praefectus inter ceteros est captus, et tum temerariae pugnae auctor et ante publicanus omnibus malis artibus et rei publicae et societatibus infidus damnosusque.Sempronius consul in Lucanis multa proelia parua, haud ullum dignum memoratu fecit et ignobilia oppida Lucanorum aliquot expugnauit.quo diutius trahebatur bellum et uariabant secundae aduersaeque res non fortunam magis quam animos hominum, tanta religio, et ea magna ex parte externa, ciuitatem incessit ut aut homines aut dei repente alii uiderentur facti.nec iam in secreto modo atque intra parietes abolebantur Romani ritus, sed in publico etiam ac foro Capitolioque mulierum turba erat nec sacrificantium nec precantium deos patrio more.sacrificuli ac uates ceperant hominum mentes quorum numerum auxit rustica plebs, ex incultis diutino bello infestisque agris egestate et metu in urbem compulsa; et quaestus ex alieno errore facilis, quem uelut concessae artis usu exercebant.primo secretae bonorum indignationes exaudiebantur; deinde ad patres etiam ac publicam querimoniam excessit res.incusati grauiter ab senatu aediles triumuirique capitales quod non prohiberent, cum emouere eam multitudinem e foro ac disicere apparatus sacrorum conati essent, haud procul afuit quin uiolarentur.ubi potentius iam esse id malum apparuit quam ut minores per magistratus sedaretur, M. Aemilio praetori [urb.] negotium ab senatu datum est ut eis religionibus populum liberaret.is et in contione senatus consultum recitauit et edixit ut quicumque libros uaticinos precationesue aut artem sacrificandi conscriptam haberet eos libros omnes litterasque ad se ante kalendas Apriles deferret neu quis in publico sacroue loco nouo aut externo ritu sacrificaret.aliquot publici sacerdotes mortui eo anno sunt, L. Cornelius Lentulus pontifex maximus et C. Papirius C. filius Masso pontifex et P. Furius Philus augur et C. Papirius L. filius Masso decemuir sacrorum.in Lentuli locum M. Cornelius Cethegus , in Papiri Cn. Seruilius Caepio pontifices suffecti sunt; augur creatus L. Quinctius Flamininus , decemuir sacrorum L. Cornelius Lentulus . comitiorum consularium iam appetebat tempus;sed quia consules a bello intentos auocare non placebat, Ti. Sempronius consul comitiorum causa dictatorem dixit C. Claudium Centonem . ab eo magister equitum est dictus Q. Fuluius Flaccus .dictator primo comitiali die creauit consules Q. Fuluium Flaccum , magistrum equitum, et Ap. Claudium Pulchrum , cui Sicilia prouincia in praetura fuerat.tum praetores creati Cn. Fuluius Flaccus <C.> Claudius Nero M. Iunius Silanus P. Cornelius Sulla . comitiis perfectis dictator magistratu abiit.aedilis curulis fuit eo anno cum M. Cornelio Cethego P. Cornelius Scipio , cui post Africano fuit cognomen. huic petenti aedilitatem cum obsisterent tribuni plebis, negantes rationem eius habendam esse quod nondum ad petendum legitima aetas esset,'si me' inquit 'omnes Quirites aedilem facere uolunt, satis annorum habeo.' tanto inde fauore ad suffragium ferendum in tribus discursum est ut tribuni repente incepto destiterint.aedilicia largitio haec fuit, ludi Romani pro temporis illius copiis magnifice facti et diem unum instaurati, et congii olei in uicos singulos dati.L. Uillius Tappulus et M. Fundanius Fundulus , aediles plebeii, aliquot matronas apud populum probri accusarunt; quasdam ex eis damnatas in exsilium egerunt.ludi plebeii per biduum instaurati et Iouis epulum fuit ludorum causa.Q. Fuluius Flaccus tertium, Ap. Claudius consulatum ineunt; et praetores prouincias sortiti sunt, P. Cornelius Sulla urbanam et peregrinam, quae duorum ante sors fuerat,Cn. Fuluius Flaccus Apuliam, C. Claudius Nero Suessulam, M. Iunius Silanus Tuscos.consulibus bellum cum Hannibale et binae legiones decretae; alter a Q. Fabio superioris anni consule, alter a Fuluio Centumalo acciperet;praetorum Fului Flacci quae Luceriae sub Aemilio praetore, Neronis Claudi quae in Piceno sub C. Terentio fuissent legiones essent; supplementum in eas ipsi scriberent sibi; M. Iunio in Tuscos legiones urbanae prioris anni datae.