comitiis praetorum perfectis senatus consultum factum, ut Q. Fuluio extra ordinem urbana prouincia esset isque potissimum consulibus ad bellum profectis urbi praeesset.aquae magnae bis eo anno fuerunt Tiberisque agros inundauit cum magna strage tectorum pecorumque et hominum pernicie.quinto anno secundi Punici belli Q. Fabius Maximus quartum M. Claudius Marcellus tertium consulatum ineuntes plus solito conuerterant in se ciuitatis animos; multis enim annis tale consulum par non fuerat.referebant senes sic Maximum Rullum cum P. Decio ad bellum Gallicum, sic postea Papirium Caruiliumque aduersus Samnites Bruttiosque et Lucanum cum Tarentino populum consules declaratos.absens Marcellus consul creatus, cum ad exercitum esset; praesenti Fabio atque ipsi comitia habenti consulatus continuatus.tempus ac necessitas belli ac discrimen summae rerum faciebant ne quis aut exemplum exquireret aut suspectum cupiditatis imperii consulem haberet;quin laudabant potius magnitudinem animi quod, cum summo imperatore esse opus rei publicae sciret seque eum haud dubie esse, minoris inuidiam suam, si qua ea re oreretur, quam utilitatem rei publicae fecisset.quo die magistratum inierunt consules, senatus in Capitolio est habitus decretumque omnium primum ut consules sortirenturcompararentue inter se uter censoribus creandis comitia haberet priusquam ad exercitum proficisceretur.prorogatum deinde imperium omnibus qui ad exercitus erant iussique in prouinciis manere, Ti. Gracchus Luceriae, ubi cum uolonum exercitu erat, C. Terentius Uarro in agro Piceno,M. Pomponius in Gallico; et praetorum prioris anni pro praetoribus, Q. Mucius obtineret Sardiniam, M. Ualerius ad Brundisium orae maritimae, intentus aduersus omnes motus Philippi Macedonum regis, praeesset.P. Cornelio Lentulo praetori Sicilia decreta prouincia, T. Otacilio classis eadem quam aduersus Carthaginienses priore anno habuisset. prodigia eo anno multa nuntiata sunt, quae quo magis credebant simplices ac religiosi homines, eo plura nuntiabantur:Lanuui in aede intus Sospitae Iunonis coruos nidum fecisse;in Apulia palmam uiridem arsisse; Mantuae stagnum effusum Mincio amni cruentum uisum; et Calibus creta et Romae in foro bouario sanguine pluuisse;et in uico Insteio fontem sub terra tanta ui aquarum fluxisse ut serias doliaque quae in eo loco erant prouoluta uelut impetu torrentis tulerit;tacta de caelo atrium publicum in Capitolio, aedem in campo Uolcani, Uacunae in Sabinis publicamque uiam, murum ac portam Gabiis.iam alia uolgata miracula erant: hastam Martis Praeneste sua sponte promotam; bouem in Sicilia locutum; infantem in utero matris in Marrucinis 'io triumphe' clamasse; ex muliere Spoleti uirum factum; Hadriae aram in caelo speciesque hominum circum eam cum candida ueste uisas esse.quin Romae quoque in ipsa urbe, secundum apum examen in foro uisum—quod mirabile est, quia rarum—, adfirmantes quidam legiones se armatas in Ianiculo uidere concitauerunt ciuitatem ad arma,cum qui in Ianiculo essent negarent quemquam ibi praeter adsuetos collis eius cultores apparuisse.haec prodigia hostiis maioribus procurata sunt ex haruspicum responso et supplicatio omnibus deis quorum puluinaria Romae essent indicta est.perpetratis quae ad pacem deum pertinebant, de re publica belloque gerendo et quantum copiarum et ubi quaeque essent consules ad senatum rettulerunt.duodeuiginti legionibus bellum geri placuit; binas consules sibi sumere, binis Galliam Siciliamque ac Sardiniam obtineri; duabus Q. Fabium praetorem Apuliae, duabus uolonum Ti. Gracchum circa Luceriam praeesse;singulas C. Terentio proconsuli ad Picenum et M. Ualerio ad classem circa Brundisium relinqui, duas urbi praesidio esse.hic ut numerus legionum expleretur, sex nouae legiones erant scribendae. eas primo quoque tempore consules scribere iussi et classem parare,ut cum eis nauibus quae pro Calabriae litoribus in statione essent, centum quinquaginta longarum classis nauium eo anno expleretur.dilectu habito et centum nauibus nouis deductis Q. Fabius comitia censoribus creandis habuit; creati M. Atilius Regulus et P. Furius Philus . cum increbresceret rumor bellum in Sicilia esse, T. Otacilius eo cum classe proficisci iussus est.cum deessent nautae, consules ex senatus consulto edixerunt ut, qui L. Aemilio C. Flaminio censoribus milibus aeris quinquaginta ipse aut pater eius census fuisset usque ad centum milia aut cui postea tanta res esset facta, nautam unum cum sex mensum stipendio daret; qui supra centum milia usque ad trecenta milia, tres nautas cum stipendio annuo;