itaque tantus omnes terror inuaserat ut quidam ex tutoribus aut morte uoluntaria aut fuga praeuerterent metum suppliciorum.tres ex iis quibus solis aditus in domum familiarior erat, Adranodorus et Zoippus, generi Hieronis, et Thraso quidam, de aliis quidem rebus haud magno opere audiebantur;tendendo autem duo ad Carthaginienses, Thraso ad societatem Romanam, certamine ac studiis interdum in se conuertebant animum adulescentis,cum coniuratio in tyranni caput facta indicatur per Callonem quendam, aequalem Hieronymi et iam inde a puero in omnia familiaria iura adsuetum.index unum ex coniuratis Theodotum, a quo ipse appellatus erat, nominare potuit. qui comprensus extemplo traditusque Adranodoro torquendus, de se ipse haud cunctanter fassus conscios celabat;postremo cum omnibus intolerandis patientiae humanae cruciatibus laceraretur, uictum malis se simulans auertit ab consciis in insontes indicium,Thrasonem esse auctorem consilii mentitus, nec nisi tam potenti duce confisos rem tantam ausuros <fuisse;addit socios> ab latere tyranni quorum capita uilissima fingenti inter dolores gemitusque occurrere. maxime animo tyranni credibile indicium Thraso nominatus fecit; itaque extemplo traditur ad supplicium adiectique poenae ceteri iuxta insontes.consciorum nemo, cum diu socius consilii torqueretur, aut latuit aut fugit; tantum illis in uirtute ac fide Theodoti fiduciae fuit tantumque ipsi Theodoto uirium ad arcana occultanda.ita, quod unum uinculum cum Romanis societatis erat, Thrasone sublato e medio extemplo haud dubie ad defectionem res spectabat,legatique ad Hannibalem missi ac remissi ab eo cum Hannibale, nobili adulescente, Hippocrates et Epicydes, nati Carthagine sed oriundi ab Syracusis exsule auo, Poeni ipsi materno genere.per hos iuncta societas Hannibali ac Syracusano tyranno nec inuito Hannibale apud tyrannum manserunt.Ap. Claudius praetor, cuius Sicilia prouincia erat, ubi ea accepit, extemplo legatos ad Hieronymum misit. qui cum sese ad renouandam societatem quae cum auo fuisset uenisse dicerent, per ludibrium auditi dimissique sunt ab quaerente per iocum Hieronymo quae fortuna eis pugnae ad Cannas fuisset;uix credibilia enim legatos Hannibalis narrare; uelle quid ueri sit scire, ut ex eo utram spem sequatur consilium capiat.Romani, cum serio legationes audire coepisset redituros se ad eum dicentes esse, monito magis eo quam rogato ne fidem temere mutaret proficiscuntur.Hieronymus legatos Carthaginem misit ad foedus ex societate cum Hannibale pacta faciendum. conuenit ut, cum Romanos Sicilia expulissent—id autem breui fore, si naues atque exercitum misissent—, Himera amnis, qui ferme <mediam> diuidit, finis regni Syracusani ac Punici imperii esset.aliam deinde, inflatus adsentationibus eorum qui eum non Hieronis tantum sed Pyrrhi etiam regis, materni aui, iubebant meminisse, legationem misit, qua aequum censebat Sicilia sibi omni cedi, Italiae imperium proprium quaeri Carthaginiensi populo.hanc leuitatem ac iactationem animi neque mirabantur in iuuene furioso neque arguebant, dummodo auerterent eum ab Romanis.sed omnia in eo praecipitia ad exitium fuerunt. nam cum praemissis Hippocrate atque Epicyde cum binis milibus armatorum ad temptandas urbes quae praesidiis tenebantur Romanis,et ipse in Leontinos cum cetero omni exercitu —erant autem ad quindecim milia peditum equitumque—profectus esset, liberas aedes coniurati—et omnes forte militabant—imminentes uiae angustae qua descendere ad forum rex solebat sumpserunt.ibi cum instructi armatique ceteri transitum exspectantes starent, uni ex eis—Dinomeni fuit nomen—, quia custos corporis erat, partes datae sunt ut, cum adpropinquaret ianuae rex, per causam aliquam in angustiis sustineret ab tergo agmen. ita ut conuenerat factum est.tamquam laxaret elatum pedem ab stricto nodo, moratus turbam Dinomenes tantum interualli fecit ut, cum in praetereuntem sine armatis regem impetus fieret, confoderetur aliquot prius uolneribus quam succurri posset.clamore et tumultu audito in Dinomenem iam haud dubie obstantem tela coniciuntur, inter quae tamen duobus acceptis uolneribus euasit.fuga satellitum, ut iacentem uidere regem, facta est; interfectores pars in forum ad multitudinem laetam libertate, pars Syracusas pergunt ad praeoccupanda Adranodori regiorumque aliorum consilia.incerto rerum statu Ap. Claudius bellum oriens ex propinquo cum cerneret, senatum litteris certiorem fecit Siciliam Carthaginiensi populo et Hannibali conciliari,ipse aduersus Syracusana consilia <ad> prouinciae regnique fines omnia conuertit praesidia.