Syphax erat rex Numidarum, subito Carthaginiensibus hostis factus;ad eum centuriones tres legatos miserunt qui cum eo amicitiam societatemque facerent et pollicerentur, si perseueraret urgere bello Carthaginienses, gratam eam rem fore senatui populoque Romano et adnisuros ut in tempore et bene cumulatam gratiam referant.grata ea legatio barbaro fuit; conlocutusque cum legatis de ratione belli gerundi, ut ueterum militum uerba audiuit, quam multarum rerum ipse ignarus esset ex comparatione tam ordinatae disciplinae animum aduertit.tum primum ut pro bonis ac fidelibus sociis facerent, orauit ut duo legationem referrent ad imperatores suos, unus apud sese magister rei militaris restaret: rudem ad pedestria bella Numidarum gentem esse, equis tantum habilem;ita iam inde a principiis gentis maiores suos bella gessisse, ita se a pueris insuetos; sed habere hostem pedestri fidentem Marte, cui si aequari robore uirium uelit, et sibi pedites comparandos esse.et ad id multitudine hominum regnum abundare sed armandi ornandique et instruendi eos artem ignorare. omnia uelut forte congregata turba uasta ac temeraria esse.facturos se in praesentia quod uellet legati respondent, fide accepta ut remitteret extemplo eum, si imperatores sui non comprobassent factum.Q. Statorio nomen fuit, qui ad regem remansit. cum duobus Romanis rex tres a Numidis legatos in Hispaniam misit ad accipiendam fidem ab imperatoribus Romanis.iisdem mandauit ut protinus Numidas qui intra praesidia Carthaginiensium auxiliares essent ad transitionem perlicerent.et Statorius ex multa iuuentute regi pedites conscripsit ordinatosque proxime morem Romanum instruendo et decurrendo signa sequi et seruare ordines docuit,et operi aliisque iustis militaribus ita adsuefecit ut breui rex non equiti magis fideret quam pediti conlatisque aequo campo signis iusto proelio Carthaginiensem hostem superaret.Romanis quoque in Hispania legatorum regis aduentus magno emolumento fuit; namque ad famam eorum transitiones crebrae ab Numidis coeptae fieri. ita cum Syphace Romanis coepta amicitia est. quod ubi Carthaginienses acceperunt, extemplo ad Galam in parte altera Numidiae—Maesuli ea gens uocatur—regnantem legatos mittunt.filium Gala Masinissam habebat septem decem annos natum, ceterum iuuenem ea indole ut iam tum appareret maius regnum opulentiusque quam quod accepisset facturum.legati, quoniam Syphax se Romanis iunxisset ut potentior societate eorum aduersus reges populosque Africae esset, docent melius fore Galae quoque Carthaginiensibus iungi quam primum antequam Syphax in Hispaniam aut Romani in Africam transeant;opprimi Syphacem nihildum praeter nomen ex foedere Romano habentem posse. facile persuasum Galae filio deposcente id bellum ut mitteret exercitum;qui Carthaginiensibus legionibus coniunctus magno proelio Syphacem deuicit. triginta milia eo proelio hominum caesa dicuntur.Syphax cum paucis equitibus in Maurusios ex acie Numidas—extremi prope Oceanum aduersus Gades colunt—refugit, adfluentibusque ad famam eius undique barbaris ingentes breui copias armauit,cum quibus in Hispaniam angusto diremptam freto traiceret. <eo> Masinissa cum uictore exercitu aduenit; isque ibi cum Syphace ingenti gloria per se sine ullis Carthaginiensium opibus gessit bellum.in Hispania nihil memorabile gestum praeterquam quod Celtiberum iuuentutem eadem mercede qua pacta cum Carthaginiensibus erat imperatores Romani ad se perduxerunt,et nobilissimos Hispanos supra trecentos in Italiam ad sollicitandos populares qui inter auxilia Hannibalis erant miserunt. id modo eius anni in Hispania ad memoriam insigne est quod mercennarium militem in castris neminem antequam tum Celtiberos Romani habuerunt.