dein fama per totam urbem uolgata tumultum, ut principe amisso, fecit, metuque rerum nouarum extemplo nuntii missi.quibus nequaquam offensus Poenus, quia et ipsum ut ambiguae fidei uirum suspectum iam pridem habebat et causam nactus erat tam ditis hominis bona possidendi uendendique;ceterum, ut irae magis quam auaritiae datum crederent homines, crudelitatem quoque auiditati addidit coniugemque eius ac liberos in castra accitos,quaestione prius habita primum de fuga Altini, dein quantum auri argentique domi relictum esset, satis cognitis omnibus uiuos combussit.Fabius ab Suessula profectus Arpos primum institit oppugnare. ubi cum a quingentis fere passibus castra posuisset, contemplatus ex propinquo situm urbis moeniaque, quae pars tutissima moenibus erat, quia maxime neglectam custodia uidit, ea potissimum adgredi statuit.comparatis omnibus quae ad urbes oppugnandas usui sunt centurionum robora ex toto exercitu delegit tribunosque uiros fortes eis praefecit et milites sescentos, quantum satis uisum est, attribuit eosque, ubi quartae uigiliae signum cecinisset, ad eum locum scalas iussit ferre.porta ibi humilis et angusta erat infrequenti uia per desertam partem urbis. iam portam scalis prius transgressos [murum] aperire ex interiore parte aut claustra refringere iubet et tenentes partem urbis cornu signum dare ut ceterae copiae admouerentur: parata omnia atque instructa sese habiturum.ea impigre facta; et quod impedimentum agentibus fore uidebatur, id maxime ad fallendum adiuuit. imber ab nocte media coortus custodes uigilesque dilapsos e stationibus subfugere in tecta coegit,sonituque primo largioris procellae strepitum molientium portam exaudiri prohibuit, lentior deinde aequaliorque accidens auribus magnam partem hominum sopiuit.postquam portam tenebant, cornicines in uia paribus interuallis dispositos canere iubent ut consulem excirent.id ubi factum ex composito est, signa efferri consul iubet ac paulo ante lucem per effractam portam urbem ingreditur.tum demum hostes excitati sunt iam et imbre conquiescente et propinqua luce.praesidium in urbe erat Hannibalis, quinque milia ferme armatorum, et ipsi Arpini tria milia hominum armarant. eos primos Poeni, ne quid ab tergo fraudis esset, hosti opposuerunt.pugnatum primo in tenebris angustisque uiis est. cum Romani non uias tantum sed tecta etiam proxima portam occupassent ne peti superne ac uolnerari possent,cogniti inter se quidam Arpinique et Romani atque inde conloquia coepta fieri, percontantibus Romanis quid sibi uellent Arpini,quam ob noxam Romanorum aut quod meritum Poenorum pro alienigenis ac barbaris Italici aduersus ueteres socios Romanos bellum gererent et uectigalem ac stipendiariam Italiam Africae facerent,Arpinis purgantibus ignaros omnium se uenum a principibus datos Poeno, captos oppressosque a paucis esse.initio orto plures cum pluribus conloqui; postremo praetor Arpinus ab suis ad consulem deductus fideque data inter signa aciesque Arpini repente pro Romanis aduersus Carthaginiensem arma uerterunt.Hispani quoque, paulo minus mille homines, nihil praeterea cum consule pacti quam ut sine fraude Punicum emitteretur praesidium, ad consulem transtulerunt signa.Carthaginiensibus portae patefactae emissique cum fide incolumes ad Hannibalem Salapiam uenerunt:Arpi sine clade ullius praeterquam unius ueteris proditoris, noui perfugae, restituti ad Romanos.Hispanis duplicia cibaria dari iussa operaque eorum forti ac fideli persaepe res publica usa est. cum consul alter in Apulia, alter in Lucanis esset, equites centum duodecim nobiles Campani, per speciem praedandi ex hostium agro permissu magistratuum ab Capua profecti, ad castra Romana, quae super Suessulam erant, uenerunt;stationi militum qui essent dixerunt: conloqui sese cum praetore uelle.Cn. Fuluius castris praeerat; cui ubi nuntiatum est, decem ex eo numero iussis inermibus deduci ad se, ubi quae postularent audiuit—nihil autem aliud petebant quam ut, Capua recepta bona sibi restituerentur—, in fidem omnes accepti.et ab altero praetore Sempronio Tuditano oppidum Atrinum expugnatum; amplius septem milia hominum capta et aeris argentique signati aliquantum.Romae foedum incendium per duas noctes ac diem unum tenuit. solo aequata omnia inter Salinas ac portam Carmentalem cum Aequimaelio Iugarioque uico et templis Fortunae ac matris Matutae;et extra portam late uagatus ignis sacra profanaque multa absumpsit.eodem anno P. et Cn. Cornelii , cum in Hispania res prosperae essent multosque et ueteres reciperent socios et nouos adicerent, in Africam quoque spem extenderunt.