haec cum Oricum essent nuntiata, M. Ualerius classem extemplo ad ostium fluminis duxit, ne nauibus capessere fugam rex posset.itaque Philippus, neque terrestri neque nauali certamini satis fore parem se fidens, subductis nauibus atque incensis terra Macedoniam petit, magna ex parte inermi exercitu spoliatoque. Romana classis cum M. Ualerio Orici hibernauit.eodem anno in Hispania uarie res gestae. nam priusquam Romani amnem Hiberum transirent, ingentes copias Hispanorum Mago et Hasdrubal fuderunt;defecissetque ab Romanis ulterior Hispania, ni P. Cornelius raptim traducto exercitu Hiberum dubiis sociorum animis in tempore aduenisset.primo ad Castrum Album—locus est insignis caede magni Hamilcaris—castra Romani habuere.arx erat munita et conuexerant ante frumentum; tamen, quia omnia circa hostium plena erant agmenque Romanum impune incursatum ab equitibus hostium fuerat et ad duo milia aut moratorum aut palantium per agros interfecta, cessere inde Romani propius pacata loca et ad montem Uictoriae castra communiuere.eo Cn. Scipio cum omnibus copiis et Hasdrubal Gisgonis filius, tertius Carthaginiensium dux, cum exercitu iusto aduenit contraque castra Romana trans fluuium omnes consedere.P. Scipio cum expeditis clam profectus ad loca circa uisenda haud fefellit hostes oppressissentque eum in patentibus campis, ni tumulum in propinquo cepisset. ibi quoque circumsessus aduentu fratris obsidione eximitur.Castulo, urbs Hispaniae ualida ac nobilis et adeo coniuncta societate Poenis ut uxor inde Hannibali esset, ad Romanos defecit.Carthaginienses Iliturgim oppugnare adorti, quia praesidium ibi Romanum erat; uidebanturque inopia maxime eum locum expugnaturi.Cn. Scipio , ut sociis praesidioque ferret opem, cum legione expedita profectus inter bina castra cum magna caede hostium urbem est ingressus et postero die eruptione aeque felici pugnauit. supra duodecim milia hominum caesa duobus proeliis;plus mille hominum captum cum sex et triginta militaribus signis. ita ab Iliturgi recessum est.Bigerra inde urbs—socia et haec Romanorum erat—a Carthaginiensibus oppugnari coepta est. eam obsidionem sine certamine adueniens Cn. Scipio soluit.ad Mundam exinde castra Punica mota et Romani eo confestim secuti sunt.ibi signis conlatis pugnatum per quattuor ferme horas egregieque uincentibus Romanis signum receptui est datum, quod Cn. Scipionis femur tragula confixum erat pauorque circa eum ceperat milites ne mortiferum esset uolnus.ceterum haud dubium fuit quin, nisi ea mora interuenisset, castra eo die Punica capi potuerint; nam non milites solum sed elephanti etiam usque ad uallum acti erant, superque ipsas <fossas> nouem et triginta elephanti pilis confixi.hoc quoque proelio ad duodecim milia hominum dicuntur caesa, prope tria capta cum signis militaribus septem et quinquaginta.ad Auringem inde urbem Poeni recessere et, ut territis instaret, secutus Romanus. ibi iterum Scipio lecticula in aciem inlatus conflixit nec dubia uictoria fuit; minus tamen dimidio hostium quam antea, quia pauciores superfuerant qui pugnarent, occisum.sed gens nata instaurandis reparandisque bellis Magone ad conquisitionem militum a fratre misso breui repleuit exercitum animosque ad temptandum de integro certamen fecit.Galli plerique milites, iique pro parte totiens intra paucos dies uicta, iisdem animis quibus priores eodemque euentu pugnauere.plus octo milia hominum caesa, haud multo minus quam mille captum et signa militaria quinquaginta octo. et spolia plurima Gallica fuere, aurei torques armillaeque, magnus numerus; duo etiam insignes reguli Gallorum— Moeniacapto et Uismaro nomina erant—eo proelio ceciderunt. octo elephanti capti, tres occisi.cum tam prosperae res in Hispania essent, uerecundia Romanos tandem cepit Saguntum oppidum, quae causa belli esset, octauum iam annum sub hostium potestate esse.itaque id oppidum ui pulso praesidio Punico receperunt cultoribusque antiquis quos ex iis uis reliquerat belli restituerunt;et Turdetanos, qui contraxerant eis cum Carthaginiensibus bellum, in potestatem redactos sub corona uendiderunt urbemque eorum deleuerunt.haec in Hispania Q. Fabio M. Claudio consulibus gesta.Romae cum tribuni plebis noui magistratum inissent, extemplo censoribus P. Furio et M. Atilio a <M.> Metello tribuno plebis dies dicta ad populum est—quaestorem eum proximo anno adempto equo tribu mouerant atque aerarium fecerant propter coniurationem deserendae Italiae ad Cannas factam—sed nouem tribunorum auxilio uetiti causam in magistratu dicere dimissique [fuerant]. ne lustrum perficerent,