aduersus hunc naualem apparatum Archimedes uariae magnitudinis tormenta in muris disposuit. in eas quae procul erant naues saxa ingenti pondere emittebat; propiores leuioribus eoque magis crebris petebat telis;postremo, ut sui uolnere intacti tela in hostem ingererent, murum ab imo ad summum crebris cubitalibus fere cauis aperuit, per quae caua pars sagittis, pars scorpionibus modicis ex occulto petebant hostem.[quae] propius quaedam subibant naues quo interiores ictibus tormentorum essent; in eas tollenone super murum eminente ferrea manus firmae catenae inligata cum iniecta prorae esset grauique libramento plumbum recelleret ad solum, suspensa prora nauem in puppim statuebat;dein remissa subito uelut ex muro cadentem nauem cum ingenti trepidatione nautarum ita undae adfligebant ut etiamsi recta recciderat, aliquantum aquae acciperet.ita maritima oppugnatio est elusa omnisque spes eo uersa ut totis uiribus terra adgrederentur.sed ea quoque pars eodem omni apparatu tormentorum instructa erat Hieronis impensis curaque per multos annos, Archimedis unica arte.natura etiam adiuuabat loci, quod saxum, cui imposita muri fundamenta sunt, magna parte ita procliue est ut non solum missa tormento sed etiam quae pondere suo prouoluta essent, grauiter in hostem inciderent.eadem causa ad subeundum arduum aditum instabilemque ingressum praebebat.ita consilio habito, quando omnis conatus ludibrio esset, absistere oppugnatione atque obsidendo tantum arcere terra marique commeatibus hostem placuit.interim Marcellus cum tertia fere parte exercitus ad recipiendas urbes profectus quae in motu rerum ad Carthaginienses defecerant, Helorum atque Herbesum dedentibus ipsis recipit,Megara ui capta diruit ac diripuit ad reliquorum ac maxime Syracusanorum terrorem.per idem fere tempus et Himilco, qui ad Pachyni promunturium classem diu tenuerat, ad Heracleam, quam uocant Minoam, quinque et uiginti milia peditum, tria equitum, duodecim elephantos exposuit, nequaquam cum quantis copiis ante tenuerat ad Pachynum classem;sed, postquam ab Hippocrate occupatae Syracusae erant, profectus Carthaginem adiutusque ibi et ab legatis Hippocratis et litteris Hannibalis, qui uenisse tempus aiebat Siciliae per summum decus repetendae,et ipse haud uanus praesens monitor facile perpulerat ut quantae maxime possent peditum equitumque copiae in Siciliam traicerentur. adueniens Heracleam, intra paucos inde dies Agrigentum recepit;aliarumque ciuitatium quae partis Carthaginiensium erant adeo accensae sunt spes ad pellendos Sicilia Romanos ut postremo etiam qui obsidebantur Syracusis animos sustulerint;et, parte copiarum satis defendi urbem posse rati, ita inter se munera belli partiti sunt ut Epicydes praeesset custodiae urbis, Hippocrates Himilconi coniunctus bellum aduersus consulem Romanum gereret.cum decem milibus peditum, quingentis equitibus nocte per intermissa custodiis loca profectus castra circa Acrillas urbem ponebat.munientibus superuenit Marcellus ab Agrigento iam occupato, cum frustra eo praeuenire hostem festinans tetendisset, rediens, nihil minus ratus quam illo tempore ac loco Syracusanum sibi exercitum obuium fore;sed tamen metu Himilconis Poenorumque, ut quibus nequaquam eis copiis quas habebat par esset, quam poterat maxime intentus atque agmine ad omnes casus composito ibat.forte ea cura [q.] aduersus Poenos praeparata aduersus Siculos usui fuit. castris ponendis incompositos ac dispersos nanctus eos et plerosque inermes quod peditum fuit circumuenit; eques leui certamine inito cum Hippocrate Acras perfugit. ea pugna deficientes ab Romanis cum cohibuisset Siculos, Marcellus Syracusas redit;et post paucos dies Himilco adiuncto Hippocrate ad flumen Anapum octo ferme inde milia castra posuit.sub idem fere tempus et naues longae quinque et quinquaginta Carthaginiensium cum Bomilcare in magnum portum Syracusas ex alto decurrere, et Romana item classis, triginta quinqueremes, legionem primam Panormi exposuere;uersumque ab Italia bellum— adeo uterque populus in Siciliam intentus—fuisse uideri poterat.legionem Romanam quae exposita Panormi erat uenientem Syracusas praedae haud dubie sibi futuram Himilco ratus uia decipitur.mediterraneo namque Poenus itinere duxit; legio maritimis locis classe prosequente ad Ap. Claudium Pachynum cum parte copiarum obuiam progressum peruenit.nec diutius Poeni ad Syracusas morati sunt: et Bomilcar, simul parum fidens nauibus suis duplici facile numero classem habentibus Romanis simul inutili mora cernens nihil aliud ab suis quam inopiam adgrauari sociorum,