auctoremque se exhibendo ac uelut uisa quae dubia erant narrando concitaret iras hominum.huic non apud uolgum modo fides fuit sed senatum quoque in curiam introductus mouit. haud uani quidam homines palam ferre perbene detectam in Leontinis esse auaritiam et crudelitatem Romanorum; eadem, si intrassent Syracusas, aut foediora etiam, quo maius ibi auaritiae praemium esset, facturos fuisse.itaque claudendas cuncti portas et custodiendam urbem censere; sed non ab iisdem omnes timere nec eosdem odisse. ad militare genus omne partemque magnam plebis inuisum esse nomen Romanum; praetores optimatiumque pauci,quamquam inflati uano nuntio erant, tamen ad propius praesentiusque malum cautiores esse.et iam ad Hexapylum erant Hippocrates atque Epicydes serebanturque conloquia per propinquos popularium qui in exercitu erant, ut portas aperirent sinerentque communem patriam defendi ab impetu Romanorum.iam unis foribus Hexapyli apertis coepti erant recipi cum praetores interuenerunt. et primo imperio minisque, deinde auctoritate deterrendo, postremo, ut omnia uana erant, obliti maiestatis precibus agebant ne proderent patriam tyranni ante satellitibus et tum corruptoribus exercitus.sed surdae ad omnia aures concitatae multitudinis erant nec minore intus ui quam foris portae effringebantur, effractisque omnibus toto Hexapylo agmen receptum est.praetores in Achradinam cum iuuentute popularium confugiunt. mercennarii milites perfugaeque et quidquid regiorum militum Syracusis erat agmen hostium augent.ita Achradina quoque primo impetu capitur, praetorumque nisi qui inter tumultum effugerunt omnes interficiuntur. nox caedibus finem fecit.postero die serui ad pilleum uocati et carcere uincti emissi; confusaque haec omnis multitudo Hippocraten atque Epicyden creant praetores; Syracusaeque, cum breue tempus libertas adfulsisset, in antiquam seruitutem recciderant.haec nuntiata cum essent Romanis, ex Leontinis mota sunt extemplo castra ad Syracusas.et ab Appio legati per portum missi forte in quinqueremi erant. praemissa quadriremis cum intrasset fauces portus, capitur; legati aegre effugerunt;et iam non modo pacis sed ne belli quidem iura relicta erant, cum Romanus exercitus ad Olympium—Iouis id templum est—mille et quingentos passus ab urbe castra posuit.inde quoque legatos praemitti placuit; quibus, ne intrarent urbem, extra portam Hippocrates atque Epicydes obuiam cum suis processerunt.Romanus orator non bellum se Syracusanis sed opem auxiliumque adferre ait, et eis qui ex media caede elapsi perfugerint ad se, et eis qui metu oppressi foediorem non exsilio solum sed etiam morte seruitutem patiantur; nec caedem nefandam sociorum inultam Romanos passuros.itaque si eis qui ad se perfugerint tutus in patriam reditus pateat et caedis auctores dedantur et libertas legesque <suae> Syracusanis restituantur, nihil armis opus esse; si ea non fiant, quicumque in mora sit bello persecuturos.ad ea Epicydes, si qua ad se mandata haberent, responsum eis ait se daturos fuisse; cum in eorum ad quos uenerint manu res Syracusana esset, tum reuerterentur.si bello lacesserent, ipsa re intellecturos nequaquam idem esse Syracusas ac Leontinos oppugnare. ita legatis relictis portas clausit. inde terra marique simul coeptae oppugnari Syracusae, terra ab Hexapylo, mari ab Achradina, cuius murus fluctu adluitur;et quia, sicut Leontinos terrore ac primo impetu ceperant, non diffidebant uastam disiectamque spatio urbem parte aliqua se inuasuros, omnem apparatum oppugnandarum urbium muris admouerunt.et habuisset tanto impetu coepta res fortunam, nisi unus homo Syracusis ea tempestate fuisset.Archimedes is erat, unicus spectator caeli siderumque, mirabilior tamen inuentor ac machinator bellicorum tormentorum operumque quibus <si quid> hostes ingenti mole agerent ipse perleui momento ludificaretur.murum per inaequales ductum colles, pleraque alta et difficilia aditu, summissa quaedam et quae planis uallibus adiri possent, ut cuique aptum uisum est loco, ita genere omni tormentorum instruxit.Achradinae murum, qui, ut ante dictum est, mari adluitur, sexaginta quinqueremibus Marcellus oppugnabat.ex ceteris nauibus sagittarii funditoresque et uelites etiam, quorum telum ad remittendum inhabile imperitis est, uix quemquam sine uolnere consistere in muro patiebantur;hi, quia spatio missilibus opus est, procul muro tenebant naues: iunctae aliae binae quinqueremes demptis interioribus remis ut latus lateri applicaretur,cum exteriore ordine remorum uelut una nauis agerentur, turres contabulatas machinamentaque alia quatiendis muris portabant.