sex milia aberat in<de> [urbe nobili] templum, ipsa urbe [erat] nobilius, Laciniae Iunonis, sanctum omnibus circa populis;lucus ibi frequenti silua et proceris abietis arboribus saeptus laeta in medio pascua habuit, ubi omnis generis sacrum deae pecus pascebatur sine ullo pastore,separatimque greges sui cuiusque generis nocte remeabant ad stabula, nunquam insidiis ferarum, non fraude uiolati hominum.magni igitur fructus ex eo pecore capti columnaque inde aurea solida facta et sacrata est; inclitumque templum diuitiis etiam, non tantum sanctitate fuit.ac miracula aliqua adfinguntur ut plerumque tam insignibus locis: fama est aram esse in uestibulo templi cuius cinerem nullo unquam moueri uento.sed arx Crotonis, una parte imminens mari, altera uergente in agrum, situ tantum naturali quondam munita, postea et muro cincta est qua per auersas rupes ab Dionysio Siciliae tyranno per dolum fuerat capta.ea tum arce satis ut uidebatur tuta Crotoniatum optimates tenebant se circumsedente cum Bruttiis eos etiam plebe sua.postremo Bruttii, cum suis uiribus inexpugnabilem uiderent arcem, coacti necessitate Hannonis auxilium implorant.is condicionibus ad deditionem compellere Crotoniates conatus ut coloniam Bruttiorum eo deduci antiquamque frequentiam recipere uastam ac desertam bellis urbem paterentur, omnium neminem praeter Aristomachum mouit.morituros se adfirmabant citius quam immixti Bruttiis in alienos ritus mores legesque ac mox linguam etiam uerterentur.Aristomachus unus, quando nec suadendo ad deditionem satis ualebat nec, sicut urbem prodiderat, locum prodendae arcis inueniebat, transfugit ad Hannonem.Locrenses breui post legati, cum permissu Hannonis arcem intrassent, persuadent ut traduci se in Locros paterentur nec ultima experiri uellent;iam hoc ut sibi liceret impetrauerant et ab Hannibale missis ad is ipsum legatis. ita Crotone excessum est deductique Crotoniatae ad mare naues conscendunt; Locros omnis multitudo abeunt.in Apulia ne hiemps quidem quieta inter Romanos atque Hannibalem erat. Luceriae Sempronius consul, Hannibal haud procul Arpis hibernabat.inter eos leuia proelia ex occasione aut opportunitate huius aut illius partis oriebantur meliorque eis Romanus et in dies cautior tutiorque ab insidiis fiebat.in Sicilia Romanis omnia mutauerat mors Hieronis regnumque ad Hieronymum nepotem eius translatum, puerum uixdum libertatem, nedum dominationem modice laturum.eam aetatem, id ingenium tutores atque amici ad praecipitandum in omnia uitia acceperunt. quae ita futura cernens Hiero ultima senecta uoluisse dicitur liberas Syracusas relinquere, ne sub dominatu puerili per ludibrium bonis artibus partum firmatumque interiret regnum.huic consilio eius summa ope obstitere filiae, nomen regium penes puerum futurum ratae, regimen rerum omnium penes se uirosque suos Adran<odorum et Zoippum, qui tut>orum primi relinquebantur.non facile erat nonagesimum iam agenti annum, circumsesso dies noctesque muliebribus blanditiis, liberare animum et conuertere ad publicam <a> priuata curam.itaque tutores modo quindecim puero relinquit, quos precatus est moriens ut fidem erga populum Romanum quinquaginta annos ab se cultam inuiolatam seruarent iuuenemque suis potissimum uestigiis insistere uellent et disciplinae, in qua eductus esset. haec mandata.cum exspirasset, tutores testamento prolato pueroque in contionem producto—erat autem quindecim tum fermeannorum—paucis, qui per contionem ad excitandos clamores dispositi erant, adprobantibus testamentum, ceteris uelut patre amisso in orba ciuitate omnia timentibus††.funus fit regium magis amore ciuium et caritate quam cura suorum celebre.breui deinde ceteros tutores summouet Adranodorus, iuuenem iam esse dictitans Hieronymum ac regni potentem; deponendoque tutelam ipse, quae cum pluribus communis erat, in se unum omnium uires conuertit.uix quidem uel bono moderatoque regi facilis erat fauor apud Syracusanos, succedenti tantae caritati Hieronis;uerum enimuero Hieronymus, uelut suis uitiis desiderabilem efficere uellet auum, primo statim conspectu omnia quam disparia essent ostendit.nam qui per tot annos Hieronem filiumque eius Gelonem nec uestis habitu nec alio ullo insigni differentes a ceteris ciuibus uidissent, ei conspexere purpuram ac diadema ac satellites armatos,quadrigisque etiam alborum equorum interdum ex regia procedentem more Dionysi tyranni.hunc tam superbum adparatum habitumque conuenientes sequebantur contemptus omnium hominum, superbae aures, contumeliosa dicta, rari aditus non alienis modo sed tutoribus etiam, libidines nouae, inhumana crudelitas.