haec ad Romanos Syracusani detulerunt, abnuentes Leontinos in sua potestate esse: itaque integro secum foedere bellum Romanos cum iis gesturos neque sese defuturos ei bello, ita ut in potestatem redacti suae rursus dicionis essent, sicut pax conuenisset.Marcellus cum omni exercitu profectus in Leontinos Appio quoque accito ut altera parte adgrederetur, tanto ardore militum est usus ab ira inter condiciones pacis interfectae stationis ut primo impetu urbem expugnarent.Hippocrates atque Epicydes postquam capi muros refringique portas uidere, in arcem sese cum paucis recepere; inde clam nocte Herbesum perfugiunt.Syracusanis octo milium armatorum agmine profectis domo ad Mylan flumen nuntius occurrit captam urbem esse, cetera falsa mixta ueris ferens:caedem promiscuam militum atque oppidanorum factam nec quicquam puberum arbitrari superesse; direptam urbem, bona locupletium donata.ad nuntium tam atrocem constitit agmen concitatisque omnibus duces—erant autem Sosis ac Dinomenes—quid agerent consultabant.terroris speciem haud uanam mendacio praebuerant uerberati ac securi percussi transfugae ad duo milia hominum;ceterum Leontinorum militumque aliorum nemo post captam urbem uiolatus fuerat suaque omnia eis, nisi quae primus tumultus captae urbis absumpserat, restituebantur.nec ut Leontinos irent, proditos ad caedem commilitones querentes perpelli potuere, nec ut eodem loco certiorem nuntium exspectarent.cum ad defectionem inclinatos animos cernerent praetores sed eum motum haud diuturnum fore si duces amentiae sublati essent,exercitum ducunt Megara, ipsi cum paucis equitibus Herbesum proficiscuntur spe territis omnibus per proditionem urbis potiundae.quod ubi frustra eis fuit inceptum, ui agendum rati postero die Megaris castra mouent, ut Herbesum omnibus copiis oppugnarent.Hippocrates et Epicydes non tam tutum prima specie quam unum spe undique abscisa consilium esse rati, ut se militibus permitterent et adsuetis magna ex parte sibi et tum fama caedis commilitonum accensis, obuiam agmini procedunt.prima forte signa sescentorum Cretensium erant, qui apud Hieronymum meruerant sub eis et Hannibalis beneficium habebant, capti ad Trasumennum inter Romanorum auxilia dimissique.quos ubi ex signis armorumque habitu cognouere Hippocrates atque Epicydes, ramos oleae ac uelamenta alia supplicum porrigentes orare ut reciperent sese, receptos tutarentur neu proderent Syracusanis, a quibus ipsi mox trucidandi populo Romano dederentur.enimuero conclamant bonum ut animum haberent; omnem se cum illis fortunam subituros.inter hoc conloquium signa constiterant tenebaturque agmen, necdum quae morae causa foret peruenerat ad duces. postquam Hippocraten atque Epicyden †peruasit rumor fremitusque toto agmine erat haud dubie approbantium aduentum eorum, extemplo praetores citatis equis ad prima signa perrexerunt.qui mos ille, quae licentia Cretensium esset rogitantes, conloquia serendi cum hoste iniussuque praetorum miscendi eos agmini suo,comprehendi inicique catenas iusserunt Hippocrati. ad quam uocem tantus extemplo primum a Cretensibus clamor est ortus, deinde exceptus ab aliis, ut facile, si ultra tenderent, appareret eis timendum esse.solliciti incertique rerum suarum Megara, unde profecti erant, referri signa iubent nuntiosque de statu praesenti Syracusas mittunt.fraudem quoque Hippocrates addit inclinatis ad omnem suspicionem animis et Cretensium quibusdam ad itinera insidenda missis uelut interceptas litteras quas ipse composuerat, recitat:'praetores Syracusani consuli Marcello.' secundum salutem, ut adsolet, scriptum erat recte eum atque ordine fecisse quod in Leontinis nulli pepercisset;sed omnium mercennariorum militum eandem esse causam nec unquam Syracusas quieturas donec quicquam externorum auxiliorum aut in urbe aut in exercitu suo esset.itaque daret operam, ut eos qui cum suis praetoribus castra ad Megara haberent in suam potestatem redigeret ac supplicio eorum liberaret tandem Syracusas.haec cum recitata essent, cum tanto clamore ad arma discursum est ut praetores inter tumultum pauidi abequitauerint Syracusas.et ne fuga quidem eorum seditio compressa est impetusque in Syracusanos milites fiebant nec ab ullo temperatum foret, ni Epicydes atque Hippocrates irae multitudinis obuiam issent,non a misericordia aut humano consilio sed ne spem reditus praeciderent sibi, et cum ipsos simul milites fidos haberent simul obsides,tum cognatos quoque eorum atque amicos tanto merito primum, dein pignore sibi conciliarent.expertique quam uana aut leui aura mobile uolgus esset, militem nancti ex eo numero qui in Leontinis circumsessi erant, subornant, ut Syracusas perferret nuntium conuenientem eis quae ad Mylas falso nuntiata erant,