quid enim sua sponte [fecisse] Hieronymum, puerum ac uixdum pubescentem, facere potuisse? tutores ac magistros eius sub aliena inuidia regnasse. itaque aut ante Hieronymum aut certe cum Hieronymo perire eos debuisse.at illos debitos iam morti destinatosque, alia noua scelera post mortem tyranni molitos, palam primo cum clausis Adranodorus Insulae portis hereditatem regni creuerit et quae procurator tenuerat pro domino possederit;proditus deinde ab eis qui in Insula erant circumsessus ab uniuersa ciuitate quae Achradinam tenuerit nequiquam palam atque aperte petitum regnum clam et dolo adfectare conatus sit,et ne beneficio quidem atque honore potuerit uinci, cum inter liberatores patriae insidiator ipse libertatis creatus esset praetor.sed animos eis regios regias coniuges fecisse, alteri Hieronis, alteri Gelonis filias nuptas.sub hanc uocem ex omnibus partibus contionis clamor oritur nullam earum uiuere debere nec quemquam superesse tyrannorum stirpis.ea natura multitudinis est: aut seruit humiliter aut superbe dominatur; libertatem, quae media est, nec struere modice nec habere sciunt;et non ferme desunt irarum indulgentes ministri, qui auidos atque intemperantes suppliciorum animos ad sanguinem et caedes inritent.sicut tum extemplo praetores rogationem promulgarunt—acceptaque paene prius quam promulgata est—ut omnes regiae stirpis interficerentur;missique a praetoribus Damaratam Hieronis et Harmoniam Gelonis filiam, coniuges Adranodori et Themisti, interfecerunt.Heraclia erat filia Hieronis, uxor Zoippi, qui legatus ab Hieronymo ad regem Ptolomaeum missus uoluntarium consciuerat exsilium.ea cum ad se quoque ueniri praescisset, in sacrarium ad penates confugit cum duabus filiabus uirginibus, resolutis crinibus miserabilique alio habitu, et ad ea addidit preces,nunc <per deos, nunc> per memoriam Hieronis patris Gelonisque fratris ne se innoxiam inuidia Hieronymi conflagrare sinerent:nihil se ex regno illius praeter exsilium uiri habere; neque fortunam suam eandem uiuo Hieronymo fuisse quam sororis neque interfecto eo causam eandem esse.quid quod si Adranodoro consilia processissent, illa cum uiro fuerit regnatura, sibi cum ceteris seruiendum?si quis Zoippo nuntiet interfectum Hieronymum ac liberatas Syracusas, cui dubium esse quin extemplo conscensurus sit nauem atque in patriam rediturus?quantum spes hominum falli. in liberata patria coniugem eius ac liberos de uita dimicare, quid obstantes libertati aut legibus?quod ab se cuiquam periculum, a sola ac prope uidua et puellis in orbitate degentibus esse? at enim periculi quidem nihil ab se timeri, inuisam tamen stirpem regiam esse.ablegarent ergo procul ab Syracusis Siciliaque et asportari Alexandriam iuberent, ad uirum uxorem, ad patrem filias.auersis auribus animisque †cassae, ne tempus tererent, ferrum quosdam expedientes cernebat; tum omissis pro se precibus, puellis ut saltem parcerent orare institit, a qua aetate etiam hostes iratos abstinere;ne tyrannos ulciscendo quae odissent scelera ipsi imitarentur.inter haec abstractam a penetralibus iugulant. in uirgines deinde respersas matris cruore impetum faciunt, quae alienata mente simul luctu metuque uelut captae furore eo cursu se ex sacrario proripuerunt ut, si effugium patuisset in publicum, impleturae urbem tumultu fuerint.tum quoque haud magno aedium spatio inter medios tot armatos aliquotiens integro corpore euaserunt tenentibusque, cum tot ac tam ualidae eluctandae manus essent, sese eripuerunt.tandem uolneribus confectae, cum omnia replessent sanguine, exanimes conruerunt. caedem per se miserabilem miserabiliorem casus fecit, quod paulo post nuntius uenit mutatis repente ad misericordiam animis ne interficerentur.ira deinde ex misericordia orta, quod adeo festinatum ad supplicium neque locus paenitendi aut regressus ab ira relictus esset.itaque fremere multitudo et in locum Adranodori ac Themisti—nam ambo praetores fuerant—comitia poscere quae nequaquam ex sententia praetorum futura essent.statutus est comitiis dies; quo necopinantibus omnibus unus ex ultima turba Epicyden nominauit, tum inde alius Hippocratem. crebriores deinde hae uoces et cum haud dubio adsensu multitudinis esse;et erat confusa contio non populari modo sed militari quoque turba, magna ex parte etiam perfugis qui omnia nouare cupiebant permixtis. praetores dissimulare primo extrahenda re;sed postremo, uicti consensu et seditionem metuentes, pronuntiant eos praetores.nec illi primo statim creati nudare quid uellent, quamquam aegre ferebant et de indutiis dierum decem legatos isse ad Ap. Claudium et impetratis eis alios qui de foedere antiquo renouando agerent missos.