postquam animaduerterit eos qui liberassent patriam seruare etiam liberatam uelle atque undique consuli in medium, non dubitasse quin et corpus suum et cetera omnia, quae suae fidei tutelaeque essent, quoniam eum qui mandasset suus furor absumpsisset, patriae restitueret.conuersus deinde ad interfectores tyranni ac nomine appellans Theodotum ac Sosin, 'facinus' inquit 'memorabile fecistis;sed, mihi credite, incohata uestra gloria, nondum perfecta est periculumque ingens manet, nisi paci et concordiae consulitis, ne libera efferatur res <publica>.'post hanc orationem claues portarum pecuniaeque regiae ante pedes eorum posuit. atque illo quidem die dimissi ex contione laeti circa fana omnia deum supplicauerunt cum coniugibus ac liberis; postero die comitia praetoribus creandis habita.creatus in primis Adranodorus, ceteri magna ex parte interfectores tyranni. duos etiam absentes, Sopatrum ac Dinomenen, fecerunt;qui, auditis iis quae Syracusis acta erant pecuniam regiam quae in Leontinis erat Syracusas deuectam quaestoribus ad id ipsum creatis tradiderunt.et ea quae in Insula erat Achradinam tralata est; murique ea pars quae ab cetera urbe nimis firmo munimento intersaepiebat Insulam consensu omnium deiecta est. secutae et ceterae res hanc inclinationem animorum ad libertatem[que].Hippocrates atque Epicydes audita morte tyranni, quam Hippocrates etiam nuntio interfecto celare uoluerat, deserti a militibus, quia id tutissimum ex praesentibus uidebatur, Syracusas rediere;ubi ne suspecti obuersarentur tamquam nouandi res aliquam occasionem quaerentes, praetores primum, dein per eos senatum adeunt.ab Hannibale se missos praedicant ad Hieronymum tamquam amicum ac socium paruisse imperio eius cuius imperator suus uoluerit. uelle ad Hannibalem redire;ceterum, cum iter tutum non sit uagantibus passim per totam Siciliam Romanis, petere ut praesidii dent aliquid quo Locros in Italiam perducantur; gratiam magnam eos parua opera apud Hannibalem inituros. facile res impetrata;abire enim duces regios cum peritos militiae, tum egentes eosdem atque audaces cupiebant; sed quod uolebant non quam maturato opus erat nauiter expediebant.interim iuuenes militares et adsueti militibus nunc apud eos ipsos, nunc apud transfugas, quorum maxima pars ex naualibus sociis Romanorum erat, nunc etiam apud infimae plebis homines crimina serebant in senatum optimatesque:illud moliri clam eos atque struere ut Syracusae per speciem reconciliatae societatis in dicione Romanorum sint, dein factio ac pauci auctores foederis renouati dominentur.his audiendis credendisque opportuna multitudo maior in dies Syracusas confluebat nec Epicydi solum spem nouandarum rerum sed Adranodoro etiam praebebat.qui fessus tandem uxoris uocibus monentis nunc illud esse tempus occupandi res, dum turbata omnia noua atque incondita libertate essent, dum regiis stipendiis pastus obuersaretur miles, dum ab Hannibale missi duces adsueti militibus iuuare possent incepta, cum Themisto, cui Gelonis filia nupta erat, rem consociatam paucos post dies Aristoni cuidam tragico actori, cui et alia arcana committere adsuerat, incaute aperit. huic et genus et fortuna honesta erant nec ars, quia nihil tale apud Graecos pudori est, ea deformabat;itaque fidem potiorem ratus quam patriae debebat, indicium ad praetores defert.qui ubi rem haud uanam esse certis indiciis compererunt, consultis senioribus et <ex> auctoritate eorum praesidio ad fores posito ingressos curiam Themistum atque Adranodorum interfecerunt;et cum tumultus ab re in speciem atrociore causam aliis ignorantibus ortus esset, silentio tandem facto indicem in curiam introduxerunt.qui cum ordine omnia edocuisset—principium coniurationis factum ab Harmoniae Gelonis filiae nuptiis quibus Themisto iuncta esset;Afrorum Hispanorumque auxiliares instructos ad caedem praetorum principumque aliorum bonaque eorum praedae futura interfectoribus pronuntiatum;iam mercennariorum manum, adsuetam imperiis Adranodori, paratam fuisse ad Insulam rursus occupandam,—singula deinde quae per quosque agerentur totamque uiris armisque instructam coniurationem ante oculos posuit. et senatui quidem tam iure caesi quam Hieronymus uidebantur:ante curiam uariae atque incertae rerum multitudinis clamor erat. quam ferociter minitantem in uestibulo curiae corpora coniuratorum eo metu compresserunt ut silentes integram plebem in contionem sequerentur.Sopatro mandatum ab senatu et a collegis ut uerba faceret.is tamquam reos ageret, ab ante acta uita orsus, quaecunque post Hieronis mortem sceleste atque impie facta essent, Adranodorum ac Themistum arguit fecisse: