praedatum inde Numidae Maurique per Sallentinum agrum proximosque Apuliae saltus dimissi; unde ceterae praedae haud multum, equorum greges maxime abacti, e quibus ad quattuor milia domanda equitibus diuisa.Romani, cum bellum nequaquam contemnendum in Sicilia oreretur, morsque tyranni duces magis impigros dedisset Syracusanis quam causam aut animos mutasset, M. Marcello alteri consulum eam prouinciam decernunt.secundum Hieronymi caedem primo tumultuatum in Leontinis apud milites fuerat uociferatumque ferociter parentandum regi sanguine coniuratorum esse.deinde libertatis restitutae dulce auditu nomen crebro usurpatum, spe facta ex pecunia regia largitionis militiaeque fungendae potioribus ducibus; et relata tyranni foeda scelera foedioresque libidines adeo mutauere animos ut insepultum iacere corpus paulo ante desiderati regis paterentur.cum ceteri ex coniuratis ad exercitum obtinendum remansissent, Theodotus et Sosis regiis equis quanto maximo cursu poterant, ut ignaros omnium regios opprimerent, Syracusas contendunt.ceterum praeuenerat non fama solum, qua nihil in talibus rebus est celerius, sed nuntius etiam ex regiis seruis.itaque Adranodorus et Insulam et arcem et alia quae poterat quaeque opportuna erant praesidiis firmarat.Hexapylo Theodotus ac Sosis post solis occasum iam obscura luce inuecti, cum cruentam regiam uestem atque insigne capitis ostentarent, trauecti per Tycham simul ad libertatem simul ad arma uocantes, in Achradinam conuenire iubent.multitudo pars procurrit in uias, pars in uestibulis stat, pars ex tectis fenestrisque prospectant et quid rei sit rogitant.omnia luminibus conlucent strepituque uario complentur. armati locis patentibus congregantur; inermes ex Olympii Iouis templo spolia Gallorum Illyriorumque, dono data Hieroni a populo Romano fixaque ab eo,detrahunt, precantes Iouem ut uolens propitius praebeat sacra arma pro patria, pro deum delubris, pro libertate sese armantibus.haec quoque multitudo stationibus per principes regionum urbis dispositis adiungitur. in Insula inter cetera Adranodorus praesidiis firmarat horrea publica.locus saxo quadrato saeptus atque arcis in modum emunitus capitur ab iuuentute quae praesidio eius loci attributa erat mittuntque nuntios in Achradinam horrea frumentumque in senatus potestate esse.luce prima populus omnis, armatus inermisque, in Achradinam ad curiam conuenit. ibi pro Concordiae ara, quae in eo sita loco erat, ex principibus unus nomine Polyaenus contionem et liberam et moderatam habuit:seruitii onus indignitatesque homines expertos aduersus notum malum inritatos esse: discordia ciuilis quas importet clades, audisse magis a patribus Syracusanos quam ipsos uidisse. arma quod impigre ceperint, laudare:magis laudaturum, si non utantur nisi ultima necessitate coacti.in praesentia legatos ad Adranodorum mitti placere qui denuntient ut in potestate senatus ac populi sit, portas Insulae aperiat, reddat praesidium.si tutelam alieni regni suum regnum uelit facere, eundem se censere multo acrius ab Adranodoro quam ab Hieronymo repeti libertatem.ab hac contione legati missi sunt. senatus inde haberi coeptus est, quod sicut regnante Hierone manserat publicum consilium, ita post mortem eius ante eam diem nulla de re neque conuocati neque consulti fuerant.ut uentum ad Adranodorum est, ipsum quidem mouebat et ciuium consensus et cum aliae occupatae urbis partes, tum pars Insulae uel munitissima prodita atque alienata;sed euocatum eum ab legatis Damarata uxor, filia Hieronis, inflata adhuc regiis animis ac muliebri spiritu, admonet saepe usurpatae Dionysi tyranni uocis, qua pedibus tractum, non insidentem equo relinquere tyrannidem dixerit debere:facile esse momento quo quis uelit cedere possessione magnae fortunae; facere et parare eam difficile atque arduum esse.spatium sumeret ad consultandum ab legatis; eo uteretur ad arcessendos ex Leontinis milites, quibus si pecuniam regiam pollicitus esset, omnia in potestate eius futura.haec muliebria consilia Adranodorus neque tota aspernatus est neque extemplo accepit, tutiorem ad opes adfectandas ratus esse uiam, si in praesentia tempori cessisset.itaque legatos renuntiare iussit futurum se in senatus ac populi potestate. postero die luce prima patefactis Insulae portis in forum Achradinae uenit.ibi in aram Concordiae, ex qua pridie Polyaenus contionatus erat, escendit orationemque eam orsus est qua primum cunctationis suae ueniam petiuit:se enim clausas habuisse portas, non separantem suas res a publicis sed strictis semel gladiis timentem qui finis caedibus esset futurus, utrum, quod satis libertati foret, contenti nece tyranni essent an quicumque aut propinquitate aut adfinitate aut aliquis ministeriis regiam contigissent alienae culpae rei trucidarentur.