inde si quid emptum paratumque pupillis ac uiduis foret, a quaestore perscribebatur.manauit ea priuatorum benignitas ex urbe etiam in castra, ut non eques, non centurio stipendium acciperet, mercennariumque increpantes uocarent qui accepisset.Q. Fabius consul ad Casilinum castra habebat, quod duum milium Campanorum et septingentorum militum Hannibalis tenebatur praesidio.praeerat Statius Metius , missus ab Cn. Magio Atellano , qui eo anno medix tuticus erat seruitiaque et plebem promiscue armarat ut castra Romana inuaderet intento consule ad Casilinum oppugnandum.nihil eorum Fabium fefellit. itaque Nolam ad collegam mittit: altero exercitu dum Casilinum oppugnatur opus esse qui Campanis opponatur;uel ipse relicto Nolae praesidio modico ueniret uel, si eum Nola teneret necdum securae res ab Hannibale essent, se Ti. Gracchum proconsulem a Beneuento acciturum.hoc nuntio Marcellus duobus militum milibus Nolae in praesidio relictis cum cetero exercitu Casilinum uenit, aduentuque eius Campani iam mouentes sese quieuerunt.ita ab duobus consulibus Casilinum oppugnari coepit. ubi cum multa succedentes temere moenibus Romani milites acciperent uolnera neque satis inceptum succederet, Fabius omittendam rem paruam ac iuxta magnis difficilem abscedendumque inde censebat, cum res maiores instarent;Marcellus multa magnis ducibus sicut non adgredienda, ita semel adgressis non dimittenda esse dicendo, quia magna famae momenta in utramque partem fierent, tenuit ne inrito incepto abiretur.uineae inde omniaque alia operum machinationumque genera cum admouerentur Campanique Fabium orarent ut abire Capuam tuto liceret,paucis egressis Marcellus portam qua egrediebantur occupauit caedesque promiscue omnium circa portam primo, deinde inruptione facta etiam in urbe fieri coepta est. quinquaginta fere primo egressi Campanorum, cum ad Fabium confugissent, praesidio eius Capuam peruenerunt:Casilinum inter conloquia cunctationemque petentium fidem per occasionem captum est, captiuique Campanorum quique Hannibalis militum erant Romam missi atque ibi in carcere inclusi sunt:oppidanorum turba per finitimos populos in custodiam diuisa.quibus diebus a Casilino re bene gesta recessum est, eis Gracchus in Lucanis aliquot cohortes in ea regione conscriptas cum praefecto socium in agros hostium praedatum misit.eos effuse palatos Hanno adortus haud multo minorem quam ad Beneuentum acceperat reddidit hosti cladem atque in Bruttios raptim ne Gracchus adsequeretur concessit.consules Marcellus retro unde uenerat Nolam rediit, Fabius in Samnites ad populandos agros recipiendasque armis quae defecerant urbes processit.Caudinus Samnis grauius deuastatus: perusti late agri, praedae pecudum hominumque actae;oppida ui capta Compulteria, Telesia, Compsa inde, Fugifulae et Orbitanium ex Lucanis, Blanda et Apulorum Aecae oppugnatae.milia hostium in his urbibus uiginti quinque capta aut occisa et recepti perfugae trecenti septuaginta; quos cum Romam misisset consul, uirgis in comitio caesi omnes ac de saxo deiecti.haec a Q. Fabio intra paucos dies gesta; Marcellum ab gerundis rebus ualetudo aduersa Nolae tenuit.et a praetore Q. Fabio , cui circa Luceriam prouincia erat, Acuca oppidum per eos dies ui captum statiuaque ad Ardoneas communita.dum haec in aliis locis ab Romanis geruntur, iam Tarentum peruenerat Hannibal cum maxima omnium quacunque ierat clade;in Tarentino demum agro pacatum incedere agmen coepit. nihil ibi uiolatum neque usquam uia excessum est, apparebatque non id modestia militum aut ducis nisi ad conciliandos animos Tarentinorum fieri.ceterum cum prope moenibus accessisset, nullo ad conspectum primum agminis, ut rebatur, motu facto castra ab urbe ferme passus mille locat.Tarenti triduo ante quam Hannibal ad moenia accederet a M. Ualerio propraetore, qui classi ad Brundisium praeerat,missus M. Liuius impigre conscripta iuuentute dispositisque ad omnes portas circaque muros qua res postulabat stationibus, die ac nocte iuxta intentus neque hostibus neque dubiis sociis loci quicquam praebuit ad temptandum[que]. diebus aliquot frustra ibi absumptis Hannibal,cum eorum nemo qui ad lacum Auerni adissent aut ipsi uenirent aut nuntium litterasue mitterent, uana promissa se temere secutum cernens castra inde mouit,tum quoque intacto agro Tarentino quamquam simulata lenitas nihildum profuerat, tamen spe labefactandae fidei haud absistens. Salapiam ut uenit, frumentum ex agris Metapontino atque Heracleensi—iam enim aestas exacta erat et hibernis placebat locus—comportat.