nisi quis morbus causa erit, non aliter quam stantes cibum potionemque quoad stipendia facient capturos esse. hanc multam ita aequo animo feretis, si reputabitis nulla ignauiae nota leuiore uos designari potuisse.'signum deinde colligendi uasa dedit; militesque praedam portantes agentesque per lasciuiam ac iocum ita ludibundi Beneuentum rediereut ab epulis per celebrem festumque diem actis non ex acie reuerti uiderentur.Beneuentani omnes turba effusa cum obuiam ad portas exissent, complecti milites, gratulari, uocare in hospitium.apparata conuiuia omnibus in propatulo aedium fuerant; ad ea inuitabant Gracchumque orabant ut epulari permitteret militibus; et Gracchus ita permisit in publico epularentur omnes ante suas quisque fores. prolata omnia.pilleati aut lana alba uelatis capitibus uolones epulati sunt, alii accubantes, alii stantes qui simul ministrabant uescebanturque.digna res uisa ut simulacrum celebrati eius diei Gracchus, postquam Romam rediit, pingi iuberet in aede Libertatis quam pater eius in Auentino ex multaticia pecunia faciendam curauit dedicauitque.dum haec ad Beneuentum geruntur, Hannibal depopulatus agrum Neapolitanum ad Nolam castra mouet.quem ubi aduentare consul sensit, Pomponio propraetore cum eo exercitu qui super Suessulam in castris erat accito ire obuiam hosti parat nec moram dimicandi facere.C. Claudium Neronem cum robore equitum silentio noctis per auersam maxime ab hoste portam emittit circumuectumque occulte subsequi sensim agmen hostium iubet et, cum coortum proelium uideret, ab tergo se obicere.id errore uiarum an exiguitate temporis Nero exsequi non potuerit incertum est. absente eo cum proelium commissum esset, superior quidem haud dubie Romanus erat;sed quia equites non adfuere in tempore, ratio compositae rei turbata est. non ausus insequi cedentes Marcellus uincentibus suis signum receptui dedit.plus tamen duo milia hostium eo die caesa traduntur, Romani minus quadringenti.solis fere occasu Nero diem noctemque nequiquam fatigatis equis hominibusque, ne uiso quidem hoste rediens, adeo grauiter est ab consule increpitus ut per eum stetisse diceretur quo minus accepta ad Cannas redderetur hosti clades.postero die Romanus in aciem descendit, Poenus tacita etiam confessione uictus castris se tenuit. tertio die silentio noctis omissa spe Nolae potiundae, rei nunquam prospere temptatae, Tarentum ad certiorem spem proditionis proficiscitur.nec minore animo res Romana domi quam militiae gerebatur.censores, uacui ab operum locandorum cura propter inopiam aerarii, ad mores hominum regendos animum aduerterunt castigandaque uitia quae, uelut diutinis morbis aegra corpora ex sese gignunt, eo enata bello erant.primum eos citauerunt qui post Cannensem <cladem a re publica defecisse> dicebantur. princeps eorum M. Caecilius Metellus quaestor tum forte erat.iusso deinde eo ceterisque eiusdem noxae reis causam dicere cum purgari nequissent, pronuntiarunt uerba orationemque eos aduersus rem publicam habuisse, quo coniuratio deserendae Italiae causa fieret.secundum eos citati nimis callidi exsoluendi iuris iurandi interpretes, qui captiuorum ex itinere regressi clam in castra Hannibalis solutum quod iurauerant redituros rebantur.his superioribusque illis equi adempti qui publicum equum habebant, tribuque moti aerarii omnes facti.neque senatu modo aut equestri ordine regendo cura se censorum tenuit. nomina omnium ex iuniorum tabulis excerpserunt qui quadriennio non militassent, quibus neque uacatio iusta militiae neque morbus causa fuisset.et ea supra duo milia nominum in aerarios relata tribuque omnes moti;additumque tam truci censoriae notae triste senatus consultum, ut ei omnes quos censores notassent pedibus mererent mitterenturque in Siciliam ad Cannensis exercitus reliquias, cui militum generi non prius quam pulsus Italia hostis esset finitum stipendiorum tempus erat.cum censores ob inopiam aerarii se iam locationibus abstinerent aedium sacrarum tuendarum curuliumque equorum praebendorum ac similium his rerum, conuenere ad eos frequentes qui hastae huius generis adsueuerant hortarique censores ut omnia perinde agerent locarent ac si pecunia in aerario esset:neminem nisi bello confecto pecuniam ab aerario petiturum esse.conuenere deinde domini eorum quos Ti. Sempronius ad Beneuentum manu emiserat arcessitosque se ab triumuiris mensariis esse dixerunt ut pretia seruorum acciperent; ceterum non antequam bello confecto accepturos esse.cum haec inclinatio animorum plebis ad sustinendam inopiam aerarii fieret, pecuniae quoque pupillares primo, deinde uiduarum coeptae conferri, nusquam eas tutius sanctiusque deponere credentibus qui deferebant quam in publica fide;