de eo permissum ipsi erat faceret quod e re publica duceret esse. itaque priusquam cum hoste manum consereret, pronuntiat tempus uenisse eis libertatis quam diu sperassent potiundae;postero die signis conlatis dimicaturum puro ac patenti campo, ubi sine ullo insidiarum metu uera uirtute geri res posset.qui caput hostis rettulisset, eum se extemplo liberum iussurum esse; qui loco cessisset, in eum seruili supplicio animaduersurum;suam cuique fortunam in manu esse. libertatis auctorem eis non se fore solum sed consulem M. Marcellum , sed uniuersos patres, quos consultos ab se de libertate eorum sibi permisisse.litteras inde consulis ac senatus consultum recitauit, ad quae clamor cum ingenti adsensu est sublatus. pugnam poscebant signumque ut daret extemplo ferociter instabant.Gracchus proelio in posterum diem pronuntiato contionem dimisit: milites laeti, praecipue quibus merces nauatae in unum diem operae libertas futura erat, armis expediendis diei reliquum consumunt.postero die ubi signa coeperunt canere, primi omnium parati instructique ad praetorium conueniunt. sole orto Gracchus in aciem copias educit nec hostes moram dimicandi fecerunt.septendecim milia peditum erant, maxima ex parte Bruttii ac Lucani, equites mille ducenti, inter quos pauci admodum Italici, ceteri Numidae fere omnes Maurique. pugnatum est et acriter et diu;quattuor horis neutro inclinata est pugna nec alia magis Romanum impediebat res quam capita hostium pretia libertatis facta.nam ut quisque hostem impigre occiderat, primum capite aegre inter turbam tumultumque abscidendo terebat tempus; deinde occupata dextra tenendo caput fortissimus quisque pugnator esse desierat, segnibus ac timidis tradita pugna erat.quod ubi tribuni militum Graccho nuntiauerunt, neminem stantem iam uolnerari hostem, carnificari iacentes et in dextris militum pro gladiis humana capita esse, signum dari propere iussit proicerent capita inuaderentque hostem:claram satis et insignem uirtutem esse nec dubiam libertatem futuram strenuis uiris. tum redintegrata pugna est et eques etiam in hostes emissus;quibus cum impigre Numidae concurrissent nec segnior equitum quam peditum pugna esset, iterum in dubium adducta res. cum utrimque duces, Romanus Bruttium Lucanumque totiens a maioribus suis uictos subactosque, Poenus mancipia Romana et ex ergastulo militem uerbis obtereret,postremo pronuntiat Gracchus esse nihil quod de libertate sperarent, nisi eo die fusi fugatique hostes essent.ea demum uox ita animos accendit ut renouato clamore uelut alii repente facti tanta ui se in hostem intulerint, ut sustineri ultra non possent.primo antesignani Poenorum, dein signa perturbata, postremo tota impulsa acies; inde haud dubie terga data ruuntque fugientes in castra adeo pauidi trepidique ut ne in portis quidem aut uallo quisquam restiterit ac prope continenti agmine Romani insecuti nouum de integro proelium inclusi hostium uallo ediderint.ibi sicut pugna impeditior in angustiis, ita caedes atrocior fuit; et adiuuere captiui, qui rapto inter tumultum ferro conglobati et ab tergo ceciderunt Poenos et fugam impedierunt.itaque minus duo milia hominum ex tanto exercitu, et ea maior pars equitum, cum ipso duce effugerunt; alii omnes caesi aut capti; capta et signa duodequadraginta.ex uictoribus duo milia ferme cecidere. praeda omnis, praeterquam hominum captorum, militi concessa est; et pecus exceptum est quod intra dies triginta domini cognouissent.cum praeda onusti in castra redissent, quattuor milia ferme uolonum militum, quae pugnauerant segnius nec in castra inruperant simul, metu poenae collem haud procul castris ceperunt.postero die per tribunos militum inde deducti, contione militum aduocata a Graccho superueniunt.ubi cum proconsul ueteres milites primum, prout cuiusque uirtus atque opera in ea pugna fuerat, militaribus donis donasset, tunc quod ad uolones attineret omnes ait malle laudatos a se, dignos indignosque, quam quemquam eo die castigatum esse;quod bonum faustum felixque rei publicae ipsisque esset, omnes eos liberos esse iubere.ad quam uocem cum clamor ingenti alacritate sublatus esset ac nunc complexi inter se gratulantesque, nunc manus ad caelum tollentes bona omnia populo Romano Gracchoque ipsi precarentur,tum Gracchus 'priusquam omnes iure libertatis aequassem' inquit, 'neminem nota strenui aut ignaui militis notasse uolui;nunc exsoluta iam fide publica, ne discrimen omne uirtutis ignauiaeque pereat, nomina eorum qui detractatae pugnae memores secessionem paulo ante fecerunt referri ad me iubebo citatosque singulos iure iurando adigam,