epulari coeperunt de die, et conuiuium non ex more Punico aut militari disciplina esse sed, ut in ciuitate atque etiam domo diti ac luxuriosa, omnibus uoluptatium inlecebris instructum.unus nec dominorum inuitatione nec ipsius interdum Hannibalis Calauius filius perlici ad uinum potuit, ipse ualetudinem excusans patre animi quoque eius haud mirabilem perturbationem causante.solis ferme occasu patrem Calauium ex conuiuio egressum secutus filius, ubi in secretum—hortus erat posticis aedium partibus—peruenerunt, 'consilium' inquit 'adfero, pater, quo non ueniam solum peccati, quod defecimus ad Hannibalem, impetraturi ab Romanis sed in multo maiore dignitate et gratia simus Campani ltfuturigt quam unquam fuimus.cum mirabundus pater quidnam id esset consilii quaereret, toga reiecta ab umero latus succinctum gladio nudat.'iam ego' inquit 'sanguine Hannibalis sanciam Romanum foedus. te id prius scire uolui, si forte abesse, dum facinus patratur, malles.'quae ubi uidit audiuitque senex, uelut si iam agendis quae audiebat interesset,amens metu 'per ego te' inquit, 'fili, quaecumque iura liberos iungunt parentibus, precor quaesoque ne ante oculos patris facere et pati omnia infanda uelis.paucae horae sunt intra quas iurantes per quidquid deorum est, dextrae dextras iungentes, fidem obstrinximus—ut sacratas fide manus, digressi a conloquio, extemplo in eum armaremus?ab hospitali mensa surgis, ad quam tertius Campanorum adhibitus es ab Hannibale,—ut eam ipsam mensam cruentares hospitis sanguine? Hannibalem pater filio meo potui placare, filium Hannibali non possum?sed sit nihil sancti, non fides, non religio, non pietas; audeantur infanda, si non perniciem nobis cum scelere ferunt.unus adgressurus es Hannibalem? quid illa turba tot liberorum seruorumque? quid in unum intenti omnium oculi? quid tot dextrae?torpescent in amentia illa? uoltum ipsius Hannibalis, quem armati exercitus sustinere nltequeuntgt, quem horret populus Romanus, tu sustinebis? ut alia auxilia desint, me ipsum ferire corpus meum opponentem pro corpore Hannibalis sustinebis?atqui per meum pectus petendus ille tibi transfigendusque est. sed hic te deterreri sine potius quam illic uinci. ualeant preces apud te meae, sicut pro te hodie ualuerunt.'lacrimantem inde iuuenem cernens medium complectitur atque osculo haerens non ante precibus abstitit quam peruicit, ut gladium poneret fidemque daret nihil facturum tale.tum iuuenis 'ego quidem' inquit, 'quam patriae debeo pietatem exsoluam patri. tuam doleo uicem,cui ter proditae patriae sustinendum est crimen, semel cum defectionem inisti ab Romanis, iterum cum pacis cum Hannibale fuisti auctor, tertio hodie, cum restituendae Romanis Capuae mora atque impedimentum es.tu, patria, ferrum, quo pro te armatus hanc arcem hostium inii, quoniam parens extorquet, recipe.'haec cum dixisset, gladium in publicum trans maceriam horti abiecit et, quo minus res suspecta esset, se ipse conuiuio reddidit.postero die senatus frequens datus Hannibali; ubi prima eius oratio perblanda ac benigna fuit, qua gratias egit Campanis quod amicitiam suam Romanae societati praeposuissent,[et] inter cetera magnifica promissa pollicitus breui caput Italiae omni Capuam fore iuraque inde cum ceteris populis Romanum etiam petiturum.unum esse exsortem Punicae amicitiae foederisque secum facti, quem neque esse Campanum neque dici debere, Magium Decium; eum postulare ut sibi dedatur, ac se praesente de eo referatur senatusque consultum fiat.omnes in eam sententiam ierunt, quamquam magnae parti et uir indignus ea calamitate et haud paruo initio minui uidebatur ius libertatis.egressus curia in templo magistratuum consedit comprehendique Decium Magium atque ante pedes destitutum causam dicere iussit.qui cum manente ferocia animi negaret lege foederis id cogi posse, tum iniectae catenae ducique ante lictorem in castra est iussus.quoad capite aperto est ductus, contionabundus incessit, ad circumfusam undique multitudinem uociferans: 'habetis libertatem, Campani, quam petistis. foro medio, luce clara, uidentibus uobis nulli Campanorum secundus uinctus ad mortem rapior.quid uiolentius capta Capua fieret? ite obuiam Hannibali, exornate urbem diemque aduentus eius consecrate, ut hunc triumphum de ciue uestro spectetis.'haec uociferanti, cum moueri uolgus uideretur, obuolutum caput est ociusque rapi extra portam iussus. ita in castra perducitur extemploque impositus in nauem et Carthaginem missus,ne motu aliquo Capuae ex indignitate rei orto senatum quoque paeniteret dediti principis et legatione missa ad repetendum eum aut negando rem quam primam peterent offendendi sibi noui socii aut tribuendo habendus Capuae esset seditionis ac turbarum auctor.