ltabgt hac oratione consulis dimissis redeuntibusque domum legatis unus ex iis Uibius Uirrius tempus uenisse ait, quo Campani non agrum solum ab Romanis quondam per iniuriam ademptum reciperare sed imperio etiam Italiae potiri possint;foedus enim cum Hannibale quibus uelint legibus facturos; neque controuersiam fore quin, cum ipse confecto bello Hannibal uictor in Africam decedat exercitumque deportet, Italiae imperium Campanis relinquatur.haec Uirrio loquenti assensi omnes ita renuntiant legationem uti deletum omnibus uideretur nomen Romanum.extemplo plebes ad defectionem ac pars maior senatus spectare;extracta tamen auctoritatibus seniorum per paucos dies est res. postremo uicit sententia plurium ut iidem legati qui ad consulem Romanum ierant ad Hannibalem mitterentur.quo priusquam iretur certumque defectionis consilium esset, Romam legatos missos a Campanis in quibusdam annalibus inuenio, postulantes ut alter consul Campanus fieret, si rem Romanam adiuuari uellent;indignatione orta summoueri a curia iussos esse, missumque lictorem qui ex urbe educeret eos atque eo die manere extra fines Romanos iuberet.quia nimis compar Latinorum quondam postulatio erat Coeliusque et alii id haud sine causa praetermiserint scriptores, ponere pro certo sum ueritus.legati ad Hannibalem uenerunt pacemque cum eo condicionibus fecerunt ne quis imperator magistratusue Poenorum ius ullum in ciuem Campanum haberet neue ciuis Campanus inuitus militaret munusue faceret;ut suae leges, sui magistratus Capuae essent; ut trecentos ex Romanis captiuis Poenus daret Campanis, quos ipsi elegissent, cum quibus equitum Campanorum, qui in Sicilia stipendia facerent, permutatio fieret.haec pacta: illa insuper quam quae pacta erant facinora Campani ediderunt: nam praefectos socium ciuesque Romanos alios, partim aliquo militiae munere occupatos, partim priuatis negotiis implicitos, plebs repente omnes comprehensos uelut custodiae causa balneis includi iussit, ubi feruore atque aestu anima interclusa foedum in modum exspirarent.ea ne fierent neu legatio mitteretur ad Poenum, summa ope Decius Magius , uir cui ad summam auctoritatem nihil praeter sanam ciuium mentem defuit, restiterat.ut uero praesidium mitti ab Hannibale audiuit, Pyrrhi superbam dominationem miserabilemque Tarentinorum seruitutem exempla referens, primo ne reciperetur praesidium palam uociferatus est,deinde ut receptum aut eiceretur aut, si malum facinus quod a uetustissimis sociis consanguineisque defecissent forti ac memorabili facinore purgare uellent, ut interfecto Punico praesidio restituerent Romanis se.haec— nec enim occulta agebantur—cum relata Hannibali essent, primo misit qui uocarent Magium ad sese in castra; deinde, cum is ferociter negasset se iturum nec enim Hannibali ius esse in ciuem Campanum, concitatus ira Poenus comprehendi hominem uinctumque attrahi ad sese iussit.ueritus deinde ne quid inter uim tumultus atque ex concitatione animorum inconsulti certaminis oreretur, ipse praemisso nuntio ad Marium Blossium, praetorem Campanum, postero die se Capuae futurum, proficiscitur e castris cum modico praesidio.Marius contione aduocata edicit, ut frequentes cum coniugibus ac liberis obuiam irent Hannibali. ab uniuersis id non obedienter modo sed enixe, fauore etiam uolgi et studio uisendi tot iam uictoriis clarum imperatorem, factum est.Decius Magius nec obuiam egressus est nec, quo timorem aliquem ex conscientia significare posset, priuatim se tenuit; in foro cum filio clientibusque paucis otiose inambulauit trepidante tota ciuitate ad excipiendum Poenum uisendumque.Hannibal ingressus urbem senatum extemplo postulat, precantibusque inde primoribus Campanorum ne quid eo die seriae rei gereret diemque ut ipse,aduentu suo festum, laetus ac libens celebraret, quamquam praeceps ingenio in iram erat, tamen, ne quid in principio negaret, uisenda urbe magnam partem diei consumpsit.deuersatus est apud Ninnios Celeres, Sthenium Pacuuiumque, inclitos nobilitate ac diuitiis.eo Pacuuius Calauius , de quo ante dictum est, princeps factionis eius quae traxerat rem ad Poenos,filium iuuenem adduxit abstractum ab Deci Magi latere, cum quo ferocissime pro Romana societate aduersus Punicum foedus steterat, nec eum aut inclinata in partem alteram ciuitas aut patria maiestas sententia depulerat.huic tum pater iuueni Hannibalem deprecando magis quam purgando placauit, uictusque patris precibus lacrimisque etiam ad cenam eum cum patre uocari iussit,cui conuiuio neminem Campanum praeterquam hospites Uibelliumque Tauream, insignem bello uirum, adhibiturus erat.