quae oppugnare cupientes milites Romanos Marcellus Nolam reduxit cum magno gaudio et gratulatione etiam plebis quae ante inclinatior ad Poenos fuerat.hostium plus quinque milia caesa eo die, uiui capti sescenti et signa militaria undeuiginti et duo elephanti; quattuor in acie occisi; Romanorum minus mille interfecti.posterum diem indutiis tacitis sepeliendo utrimque caesos in acie consumpserunt. spolia hostium Marcellus Uolcano uotum cremauit.tertio post die ob iram, credo, aliquam aut spem liberalioris militiae ducenti septuaginta duo equites, mixti Numidae ltetgt Hispani, ad Marcellum transfugerunt. eorum forti fidelique opera in eo bello usi sunt saepe Romani.ager Hispanis in Hispania et Numidis in Africa post bellum uirtutis causa datus est.Hannibal ab Nola remisso in Bruttios Hannone cum quibus uenerat copiis ipse Apuliae hiberna petit circaque Arpos consedit.Q. Fabius ut profectum in Apuliam Hannibalem audiuit, frumento ab Nola Neapolique in ea castra conuecto quae super Suessulam erant, munimentisque firmatis et praesidio quod per hiberna ad tenendum locum satis esset relicto ipse Capuam propius mouit castra agrumque Campanum ferro ignique est depopulatus,donec coacti sunt Campani, nihil admodum uiribus suis fidentes, egredi portis et castra ante urbem in aperto communire.sex milia armatorum habebant, peditem imbellem, equitatu plus poterant; itaque equestribus proeliis lacessebant hostem.inter multos nobiles equites Campanos Cerrinus Uibellius erat, cognomine Taurea. ciuis indidem erat, longe omnium Campanorum fortissimus eques adeo ut, cum apud Romanos militaret, unus eum Romanus Claudius Asellus gloria equestri aequaret.tunc Taurea cum diu perlustrans oculis obequitasset hostium turmis, tandem silentio facto ubi esset Claudius Asellus quaesiuit et,quoniam uerbis secum de uirtute ambigere solitus esset, cur non ferro decerneret daretque opima spolia uictus aut uictor caperet.haec ubi Asello sunt nuntiata in castra, id modo moratus ut consulem percontaretur liceretne extra ordinem in prouocantem hostem pugnare,permissu eius arma extemplo cepit, prouectusque ante stationes equo Tauream nomine compellauit congredique ubi uellet iussit.hinc Romani ad spectaculum pugnae eius frequentes exierant, et Campani non uallum modo castrorum sed moenia etiam urbis prospectantes repleuerunt. cum iam ante ferocibus dictis rem nobilitassent, infestis hastis concitarunt equos;dein libero spatio inter se ludificantes sine uolnere pugnam extrahere.tum Campanus Romano 'equorum' inquit 'hoc non equitum erit certamen, nisi e campo in cauam hanc uiam demittimus equos. ibi nullo ad euagandum spatio comminus conserentur manus'. dicto prope citius equum in uiam Claudius egit.Taurea, uerbis ferocior quam re, 'minime, sis,' inquit 'cantherium in fossam'; quae uox in rusticum inde prouerbium prodita est.Claudius cum ea uia longe perequitasset [quia] nullo obuio hoste in campum rursus euectus, increpans ignauiam hostis, cum magno gaudio et gratulatione uictor in castra redit.huic pugnae equestri rem—quam uera sit communis existimatio est—mirabilem certe adiciunt quidam annales: cum refugientem ad urbem Tauream Claudius sequeretur, patenti hostium portae inuectum per alteram, stupentibus miraculo hostibus, intactum euasisse.quieta inde statiua fuere ac retro etiam consul mouit castra ut sementem Campani facerent, nec ante uiolauit agrum Campanum quam iam altae in segetibus herbae pabulum praebere poterant.id conuexit in Claudiana castra super Suessulam ibique hiberna aedificauit. M. Claudio proconsuli imperauit, ut retento Nolae necessario ad tuendam urbem praesidio ceteros milites dimitteret Romam ne oneri sociis et sumptui rei publicae essent.et Ti. Gracchus a Cumis Luceriam in Apuliam legiones cum duxisset, M. Ualerium inde praetorem Brundisium cum eo quem Luceriae habuerat exercitu misit tuerique oram agri Sallentini et prouidere quod ad Philippum bellumque Macedonicum attineret iussit.exitu aestatis eius qua haec gesta perscripsimus litterae a P. et Cn. Scipionibus uenerunt quantas quamque prosperas in Hispania res gessissent; sed pecuniam in stipendium uestimentaque et frumentum exercitui et sociis naualibus omnia deesse.quod ad stipendium attineat, si aerarium inops sit, se aliquam rationem inituros quomodo ab Hispanis sumatur; cetera utique ab Roma mittenda esse, nec aliter aut exercitum aut prouinciam teneri posse.litteris recitatis nemo omnium erat quin et uera scribi et postulari aequa fateretur; sed occurrebat animis quantos exercitus terrestres naualesque tuerentur quantaque noua classis mox paranda esset si bellum Macedonicum moueretur: