Hannibalis uirtutem fortunamque extollit: populi Romani obterit senescentem cum uiribus maiestatem;quae si paria essent ut quondam fuissent, tamen expertis quam graue Romanum imperium sociis, quanta indulgentia Hannibalis etiam in captiuos omnes Italici nominis fuisset, Punicam Romanae societatem atque amicitiam praeoptandam esse.si ambo consules cum suis exercitibus ad Nolam essent, tamen non magis pares Hannibali futuros quam ad Cannas fuissent, nedum praetor unus cum paucis et nouis militibus Nolam tutari possit.ipsorum quam Hannibalis ltmagisgt interesse capta an tradita Nola poteretur; potiturum enim ut Capua Nuceriaque potitus esset; sed quid inter Capuae ac Nuceriae fortunam interesset ipsos prope in medio sitos Nolanos scire.nolle ominari quae captae urbi cessura forent et potius spondere, si Marcellum cum praesidio ac Nolam tradidissent, neminem alium quam ipsos legem qua in societatem amicitiamque Hannibalis uenirent dicturum.ad ea Herennius Bassus respondit multos annos iam inter Romanum Nolanumque populum amicitiam esse, cuius neutros ad eam diem paenitere et sibi, si cum fortuna mutanda fides fuerit, sero iam esse mutare.an dedituris se Hannibali fuisse accersendum Romanorum praesidium? cum iis qui ad sese tuendos uenissent omnia sibi et esse consociata et ad ultimum fore.hoc conloquium abstulit spem Hannibali per proditionem recipiendae Nolae. itaque corona oppidum circumdedit ut simul ab omni parte moenia adgrederetur.quem ut successisse muris Marcellus uidit, instructa intra portam acie cum magno tumultu erupit. aliquot primo impetu perculsi caesique sunt; dein concursu ad pugnantes facto aequatisque uiribus atrox esse coepit pugna, memorabilisque inter paucas fuisset ni ingentibus procellis effusus imber diremisset pugnantes.eo die commisso modico certamine atque inritatis animis in urbem Romani, Poeni in castra receperunt sese; tamen Poenorum prima eruptione perculsi ceciderunt haud plus quam triginta, Romani quinquaginta.imber continens per noctem totam usque ad horam tertiam diei insequentis tenuit. itaque, quamquam utraque pars auidi certaminis erant, eo die tenuerunt sese tamen munimentis. tertio die Hannibal partem copiarum praedatum in agrum Nolanum misit.quod ubi animaduertit Marcellus, extemplo in aciem copias eduxit; neque Hannibal detrectauit. mille fere passuum inter urbem erant castraque; eo spatio—et sunt omnia campi circa Nolam—concurrerunt.clamor ex parte utraque sublatus proximos ex cohortibus iis quae in agros praedatum exierant ad proelium iam commissum reuocauit.et Nolani aciem Romanam auxerunt, quos conlaudatos Marcellus in subsidiis stare et saucios ex acie efferre iussit, pugna abstinere ni ab se signum accepissent.proelium erat anceps; summa ui et duces hortabantur et milites pugnabant. Marcellus uictis ante diem tertium, fugatis ante paucos dies a Cumis, pulsis priore anno ab Nola ab eodem se duce, milite alio, instare iubet:non omnes esse in acie; praedantes uagari in agro; sed qui pugnent marcere Campana luxuria, uino et scortis omnibusque lustris per totam hiemem confectos.abisse illam uim uigoremque, delapsa esse robora corporum animorumque quibus Pyrenaei Alpiumque superata sint iuga. reliquias illorum uirorum uix arma membraque sustinentes pugnare.Capuam Hannibali Cannas fuisse: ibi uirtutem bellicam, ibi militarem disciplinam, ibi praeteriti temporis famam, ibi spem futuri exstinctam.cum haec exprobrando hosti Marcellus suorum militum animos erigeret, Hannibal multo grauioribus probris increpabat:arma signaque eadem se noscere quae ad Trebiam Trasumennumque, postremo ad Cannas uiderit habueritque; militem alium profecto se in hiberna Capuam duxisse, alium inde eduxisse.'legatumne Romanum et legionis unius atque alae magno certamine uix toleratis pugnam, quos binae acies consulares nunquam sustinuerunt?Marcellus tirone milite ac Nolanis subsidiis inultus nos iam iterum lacessit. ubi ille miles meus est, qui derepto ex equo C. Flaminio consuli caput abstulit? ubi, qui L. Paulum ad Cannas occidit? ferrum nunc hebet?an dextrae torpent? an quid prodigii est aliud? qui pauci plures uincere soliti estis, nunc paucis plures uix restatis. Romam uos expugnaturos, si quis duceret, fortes lingua iactabatis.en, minor res est: hic experiri uim uirtutemque uolo. expugnate Nolam, campestrem urbem, non flumine, non mari saeptam. hinc uos ex tam opulenta urbe praeda spoliisque onustos uel ducam quo uoletis uel sequar.'nec bene nec male dicta profuerunt ad confirmandos animos.cum omni parte pellerentur, Romanisque crescerent animi, non duce solum adhortante sed Nolanis etiam per clamorem fauoris indicem accendentibus ardorem pugnae, terga Poeni dederunt atque in castra compulsi sunt.