per eosdem forte dies et Bomilcar cum militibus ad supplementum Carthagine missis elephantisque et commeatu Locros accessit.quem ut incautum opprimeret Ap. Claudius , per simulationem prouinciae circumeundae Messanam raptim exercitu ducto ltuentogt aestuque suo Locros traiecit.iam inde Bomilcar ad Hannonem in Bruttios profectus erat et Locrenses portas Romanis clauserunt; Appius magno conatu nulla re gesta Messanam repetit.eadem aestate Marcellus ab Nola quam praesidio obtinebat crebras excursiones in agrum Hirpinum et SamnitesCaudinos fecit adeoque omnia ferro atque igni uastauit ut antiquarum cladium Samnio memoriam renouaret.itaque extemplo legati ad Hannibalem missi simul ex utraque gente ita Poenum adlocuti sunt.'hostes populi Romani, Hannibal, fuimus primum per nos ipsi quoad nostra arma, nostrae uires nos tutari poterant. postquam his parum fidebamus, Pyrrho regi nos adiunximus;a quo relicti pacem necessariam accepimus fuimusque in ea per annos prope quinquaginta ad id tempus quo tu in Italiam uenisti.tua nos non magis uirtus fortunaque quam unica comitas ac benignitas erga ciues nostros quos captos nobis remisisti ita conciliauit tibi ut te saluo atque incolumi amico non modo populum Romanum sed ne deos quidem iratos, si fas est dici, timeremus.at hercule non solum incolumi et uictore sed praesente te, cum ploratum prope coniugum ac liberorum nostrorum exaudire et flagrantia tecta posses conspicere, ita sumus aliquotiens hac aestate deuastati ut M. Marcellus , non Hannibal, uicisse ad Cannas uideatur glorienturque Romani te, ad unum modo ictum uigentem, uelut aculeo emisso torpere.per annos ltcentumgt cum populo Romano bellum gessimus, nullo externo adiuti nec duce nec exercitu nisi quod per biennium Pyrrhus nostro magis milite suas auxit uires quam suis uiribus nos defendit.non ego secundis rebus nostris gloriabor duos consules ac duos consulares exercitus ab nobis sub iugum missos et si qua alia aut laeta aut gloriosa nobis euenerunt.quae aspera aduersaque tunc acciderunt, minore indignatione referre possumus quam quae hodie eueniunt.magni dictatores cum magistris equitum, bini consules cum binis consularibus exercitibus ingrediebantur fines nostros; ante explorato et subsidiis positis et sub signis ad populandum ducebant; nunc propraetoris unius et parui ad tuendam Nolam praesidii praeda sumus;iam ne manipulatim quidem sed latronum modo percursant totis finibus nostris neglegentius quam si in Romano uagarentur agro.causa autem haec est quod neque tu defendis et nostra iuuentus, quae si domi esset tutaretur, omnis sub signis militat tuis.nec te nec exercitum tuum norim nisi, a quo tot acies Romanas fusas stratasque esse sciam, ei facile esse dicam opprimere populatores nostros uagos sine signis palatos quo quemque trahit quamuis uana praedae spes.Numidarum paucorum illi quidem praeda erunt, praesidiumque mislteris simgtul nobis et Nolae ademeris, si modo, quos ut socios haberes dignos duxisti, haud indignos iudicas quos in fidem receptos tuearis.'ad ea Hannibal respondit omnia simul facere Hirpinos Samnitesque et indicare clades suas et petere praesidium et queri indefensos se neglectosque;indicandum autem primum fuisse, dein petendum praesidium, postremo ni impetraretur, tum denique querendum frustra opem imploratam.exercitum sese non in agrum Hirpinum Samnitemue, ne et ipse oneri esset, sed in proxima loca sociorum populi Romani adducturum. iis populandis et militem suum repleturum se et metu procul ab his summoturum hostes.quod ad bellum Romanum attineret, si Trasumenni quam Trebiae, si Cannarum quam Trasumenni pugna nobilior esset, Cannarum se quoque memoriam obscuram maiore et clariore uictoria facturum.cum hoc responso muneribusque amplis legatos dimisit; ipse praesidio modico relicto in Tifatis profectus cetero exercitu ire Nolam pergit.eodem Hanno ex Bruttiis cum supplemento Carthagine aduecto atque elephantis uenit. castris haud procul positis longe alia omnia inquirenti comperta sunt quam quae a legatis sociorum audierat.nihil enim Marcellus ita egerat ut aut fortunae aut temere hosti commissum dici posset. explorato cum firmisque praesidiis tuto receptu praedatum ierat omniaque uelut aduersus praesentem Hannibalem cauta prouisaque fuerunt.tum, ubi sensit hostem aduentare, copias intra moenia tenuit; per muros inambulare senatores Nolanos iussit et omnia circa explorare quae apud hostes fierent.ex his Hanno, cum ad murum successisset, Herennium Bassum et Herium Pettium ad conloquium euocatos permissuque Marcelli egressos per interpretem adloquitur.