inde scitum legatos cum litteris captos. itaque ignarus rex quae cum Hannibale legatis suis conuenissent quaeque legati eius ad se allaturi fuissent, legationem aliam cum eisdem mandatis mittit.legati ad Hannibalem missi Heraclitus [cui Scotino cognomen erat] et Crito Boeotus et Sositheus Magnes.hi prospere tulerunt ac rettulerunt mandata; sed prius se aestas circumegit quam mouere ac moliri quicquam rex posset.—tantum nauis una capta cum legatis momenti fecit ad dilationem imminentis Romanis belli.et circa Capuam transgresso Uolturnum Fabio post expiata tandem prodigia ambo consules rem gerebant.Combulteriam et Trebulam et Austiculam urbes, quae ad Poenum defecerant Fabius ui cepit, praesidiaque in his Hannibalis Campanique permulti capti.[et] Nolae, sicut priore anno, senatus Romanorum, plebs Hannibalis erat, consiliaque occulta de caede principum et proditione urbis inibantur.quibus ne incepta procederent, inter Capuam castraque Hannibalis, quae in Tifatis erant, traducto exercitu Fabius super Suessulam in castris Claudianis consedit; inde M. Marcellum propraetorem cum iis copiis quas habebat Nolam in praesidium misit.et in Sardinia res per T. Manlium praetorem administrari coeptae, quae omissae erant postquam Q. Mucius praetor graui morbo est implicitus.Manlius nauibus longis ad Carales subductis naualibusque sociis armatis ut terra rem gereret et a praetore exercitu accepto, duo et uiginti milia peditum, mille ducentos equites confecit.cum his equitum peditumque copiis profectus in agrum hostium haud procul ab Hampsicorae castris castra posuit. Hampsicora tum forte profectus erat in Pellitos Sardos ad iuuentutem armandam qua copias augeret;filius nomine Hostus castris praeerat. is adulescentia ferox temere proelio inito fusus fugatusque. ad tria milia Sardorum eo proelio caesa, octingenti ferme uiui capti;alius exercitus primo per agros siluasque fuga palatus, dein, quo ducem fugisse fama erat, ad urbem nomine Cornum, caput eius regionis, confugit;debellatumque eo proelio in Sardinia esset, ni classis Punica cum duce Hasdrubale, quae tempestate deiecta ad Baliares erat, in tempore ad spem rebellandi aduenisset.Manlius post famam adpulsae Punicae classis Carales se recepit; ea occasio Hampsicorae data est Poeno se iungendi.Hasdrubal copiis in terram expositis et classe remissa Carthaginem duce Hampsicora ad sociorum populi Romani agrum populandum profectus, Carales peruenturus erat, ni Manlius obuio exercitu ab effusa eum populatione continuisset. primo castra castris modico interuallo sunt obiecta;deinde per procursationes leuia certamina uario euentu inita; postremo descensum in aciem. signis conlatis iusto proelio per quattuor horas pugnatum.diu pugnam ancipitem Poeni, Sardis facile uinci adsuetis, fecerunt; postremo et ipsi, cum omnia circa strage ac fuga Sardorum repleta essent, fusi;ceterum terga dantes circumducto cornu quo pepulerat Sardos inclusit Romanus. caedes inde magis quam pugna fuit.duodecim milia hostium caesa, Sardorum simul Poenorumque, ferme tria milia et septingenti capti et signa militaria septem et uiginti.ante omnia claram et memorabilem pugnam fecit Hasdrubal imperator captus et Hanno et Mago, nobiles Carthaginienses,Mago ex gente Barcina, propinqua cognatione Hannibali iunctus, Hanno auctor rebellionis Sardis bellique eius haud dubie concitor.nec Sardorum duces minus nobilem eam pugnam cladibus suis fecerunt; nam et filius Hampsicorae Hostus in acie cecidit,et Hampsicora cum paucis equitibus fugiens, ut super adflictas res necem quoque filii audiuit, nocte, ne cuius interuentus coepta impediret, mortem sibi consciuit.ceteris urbs Cornus eadem quae ante fugae receptaculum fuit; quam Manlius uictore exercitu adgressus intra dies paucos recepit.deinde aliae quoque ciuitates quae ad Hampsicoram Poenosque defecerant obsidibus datis dediderunt sese; quibus stipendio frumentoque imperato pro cuiusque aut uiribus aut delicto Carales exercitum reduxit.ibi nauibus longis deductis impositoque quem secum aduexerat milite Romam nauigat Sardiniamque perdomitam nuntiat patribus; et stipendium quaestoribus, frumentum aedilibus, captiuos Q. Fuluio praetori tradit.per idem tempus T. Otacilius praetor ab Lilybaeo classi in Africam transuectus depopulatusque agrum Carthaginiensem,cum Sardiniam inde peteret, quo fama erat Hasdrubalem a Baliaribus nuper traiecisse, classi Africam repetenti occurrit, leuique certamine in alto commisso septem inde naues cum sociis naualibus cepit. ceteras metus haud secus quam tempestas passim disiecit.