inde fatigatus Campanorum precibus sequenti die cum omni apparatu oppugnandae urbis Cumas redit perpopulatoque agro Cumano mille passus ab urbe castra locat,cum Gracchus magis uerecundia in tali necessitate deserendi socios implorantes fidem suam populique Romani substitisset quam satis fidens exercitui.nec alter consul Fabius, qui ad Cales castra habebat, Uolturnum flumen traducere audebat exercitum, occupatus primo auspiciis repetendis, dein prodigiis quae alia super alia nuntiabantur;expiantique ea haud facile litari haruspices respondebant.eae causae cum Fabium tenerent, Sempronius in obsidione erat et iam operibus oppugnabatur.aduersus ligneam ingentem admotam urbi aliam turrem ex ipso muro excitauit consul Romanus, aliquanto altiorem, quia muro satis per se alto subiectis ualidis sublicis pro solo usus erat.inde primum saxis sudibusque et ceteris missilibus propugnatores moenia atque urbem tuebantur;postremo, ubi promouendo adiunctam muro uiderunt turrem, facibus ardentibus plurimum simul ignem coniecerunt.quo incendio trepida armatorum multitudo cum de turre sese praecipitaret, eruptio ex oppido simul duabus portis stationes hostium fudit fugauitque in castra ut eo die obsesso quam obsidenti similior esset Poenus.ad mille trecenti Carthaginiensium caesi et undesexaginta uiui capti, qui circa muros et in stationibus solute ac neglegenter agentes, cum nihil minus quam eruptionem timuissent, ex improuiso oppressi fuerant.Gracchus, priusquam se hostes ab repentino pauore colligerent, receptui signum dedit ac suos intra muros recepit.postero die Hannibal, laetum secunda re consulem iusto proelio ratus certaturum, aciem inter castra atque urbem instruxit;ceterum postquam neminem moueri ab solita custodia urbis uidit nec committi quicquam temerariae spei, ad Tifata redit infecta re.quibus diebus Cumae liberatae sunt obsidione, iisdem diebus et in Lucanis ad Grumentum Ti. Sempronius , cui Longo cognomen erat, cum Hannone Poeno prospere pugnat.supra duo milia hominum occidit et ducentos octoginta milites [amisit], signa militaria ad quadraginta unum cepit. pulsus finibus Lucanis Hanno retro in Bruttios sese recepit.et ex Hirpinis oppida tria, quae a populo Romano defecerant ui recepta per M. Ualerium praetorem, Uercellium, Uescellium, Sicilinum, et auctores defectionis securi percussi.supra quinque milia captiuorum sub hasta uenierunt; praeda alia militi concessa, exercitusque Luceriam reductus.dum haec in Lucanis atque in Hirpinis geruntur, quinque naues, quae Macedonum atque Poenorum captos legatos Romam portabant, ab supero mari ad inferum circumuectae prope omnem Italiae oram,cum praeter Cumas uelis ferrentur neque hostium an sociorum essent satis sciretur, Gracchus obuiam ex classe sua naues misit.cum percontando in uicem cognitum esset consulem Cumis esse, naues Cumas adpulsae captiuique ad consulem deducti et litterae datae.consul litteris Philippi atque Hannibalis perlectis consignata omnia ad senatum itinere terrestri misit, nauibus deuehi legatos iussit.cum eodem fere die litterae legatique Romam uenissent et percontatione facta dicta cum scriptis congruerent, primo grauis cura patres incessit, cernentes quanta uix tolerantibus Punicum bellum Macedonici belli moles instaret;cui tamen adeo non succubuerunt ut extemplo agitaretur quemadmodum ultro inferendo bello auerterent ab Italia hostem.captiuis in uincula condi iussis comitibusque eorum sub hasta uenditis, ad naues uiginti quinque, quibus P. Ualerius Flaccus praefectus praeerat, uiginti ltquinquegt [paratis] alias decernunt.his comparatis deductisque et additis quinque nauibus, quae aduexerant captiuos legatos,triginta naues ab Ostia Tarentum profectae, iussusque P. Ualerius militibus Uarronianis, quibus L. Apustius legatus Tarenti praeerat, in naues impositis quinquaginta quinque nauium classe non tueri modo Italiae oram sed explorare de Macedonico bello;si congruentia litteris legatorumque indiciis Philippi consilia essent, ut M. Ualerium praetorem litteris certiorem faceret,isque L. Apustio legato exercitui praeposito Tarentum ad classem profectus primo quoque tempore in Macedoniam transmitteret daretque operam ut Philippum in regno contineret.pecunia ad classem tuendam bellumque Macedonicum ea decreta est, quae Ap. Claudio in Siciliam missa erat ut redderetur Hieroni regi; ea per L. Antistium legatum Tarentum est deuecta.simul ab Hierone missa ducenta milia modium tritici et hordei centum.dum haec Romani parant aguntque, ad Philippum captiua nauis una ex iis quae Romam missae erant, ex cursu refugit;