qui non inuexisset eius se agrum populaturum, seruos sub hasta uenditurum, uillas incensurum. ne praetoribus quidem qui ad ius dicendum creati erant uacatio a belli administratione data est.Ualerium praetorem in Apuliam ire placuit ad exercitum a Terentio accipiendum; cum ex Sicilia legiones uenissent, iis potissimum uti ad regionis eius praesidium, Terentianum ltexercitum Tarentumgt mitti cum aliquo legatorum;et uiginti quinque naues datae quibus oram maritimam inter Brundisium ac Tarentum tutari posset.par nauium numerus Q. Fuluio praetori urbano decretus ad suburbana litora tutanda.C. Terentio proconsuli negotium datum ut in Piceno agro conquisitionem militum haberet locisque iis praesidio esset.et T. Otacilius Crassus , postquam aedem Mentis in Capitolio dedicauit, in Siciliam cum imperio qui classi praeesset missus.in hanc dimicationem duorum opulentissimorum in terris populorum omnes reges gentesque animos intenderant,inter quos Philippus Macedonum rex eo magis quod propior Italiae ac mari tantum Ionio discretus erat.is ubi primum fama accepit Hannibalem Alpes transgressum, ut bello inter Romanum Poenumque orto laetatus erat, ita utrius populi mallet uictoriam esse incertis adhuc uiribus fluctuatus animo fuerat.postquam tertia iam pugna, tertia uictoria cum Poenis erat, ad fortunam inclinauit legatosque ad Hannibalem misit; qui uitantes portus Brundisinum Tarentinumque, quia custodiis nauium Romanarum tenebantur, ad Laciniae Iunonis templum in terram egressi sunt.inde per Apuliam petentes Capuam media in praesidia Romana inlati sunt deductique ad Ualerium Laeuinum praetorem, circa Luceriam castra habentem.ibi intrepide Xenophanes, legationis princeps, a Philippo rege se missum ait ad amicitiam societatemque iungendam cum populo Romano; mandata habere ad consules ac senatum populumque Romanum.praetor inter defectiones ueterum sociorum noua societate tam clari regis laetus admodum hostes pro hospitibus comiter accepit. dat qui prosequantur;itinera cum cura demonstrat ltetgt quae loca quosque saltus aut Romanus aut hostes teneant.Xenophanes per praesidia Romana in Campaniam, inde qua proximum fuit in castra Hannibalis peruenit foedusque cum eo atque amicitiam iungit legibus his:ut Philippus rex quam maxima classe—ducentas autem naues uidebatur effecturus— in Italiam traiceret et uastaret maritimam oram, bellum pro parte sua terra marique gereret;ubi debellatum esset, Italia omnis cum ipsa urbe Roma Carthaginiensium atque Hannibalis esset praedaque omnis Hannibali cederet;perdomita Italia nauigarent in Graeciam bellumque cum quibus regi placeret gererent; quae ciuitates continentis quaeque insulae ad Macedoniam uergunt, eae Philippi regnique eius essent.in has ferme leges inter Poenum ducem legatosque Macedonum ictum foedus;missique cum iis ad regis ipsius firmandam fidem legati, Gisgo et Bostar et Mago, eodem ad Iunonis Laciniae, ubi nauis occulta in statione erat, perueniunt.inde profecti cum altum tenerent, conspecti a classe Romana sunt quae praesidio erat Calabriae litoribus;Ualeriusque Flaccus cercuros ad persequendam retrahendamque nauem cum misisset, primo fugere regii conati, deinde, ubi celeritate uinci senserunt, tradunt se Romanis et ad praefectum classis adducti,cum quaereret qui et unde et quo tenderent cursum, Xenophanes primo satis iam semel felix mendacium struere, a Philippo se ad Romanos missum ad M. Ualerium , ad quem unum iter tutum fuerit, peruenisse, Campaniam superare nequisse, saeptam hostium praesidiis.deinde ut Punicus cultus habitusque suspectos legatos fecit Hannibalis interrogatosque sermo prodidit,tum comitibus eorum seductis ac metu territis, litterae quoque ab Hannibale ad Philippum inuentae et pacta inter regem Macedonum Poenumque ducem.quibus satis cognitis optimum uisum est captiuos comitesque eorum Romam ad senatum aut ltadgt consules ubicunque essent, quam primum deportare.ad id celerrimae quinque naues delectae ac L. Ualerius Antias , qui praeesset, missus, eique mandatum ut in omnes naues legatos separatim custodiendos diuideret daretque operam ne quod iis conloquium inter se neue quae communicatio consilii esset.per idem tempus Romae cum A. Cornelius Mammula , ex Sardinia prouincia decedens, rettulisset qui status rerum in insula esset:bellum ac defectionem omnes spectare; Q. Mucium qui successisset sibi, grauitate caeli aquarumque aduenientem exceptum, non tam in periculosum quam longum morbum implicitum, diu ad belli munia sustinenda inutilem fore,exercitumque ibi ut satis firmum pacatae prouinciae praesidem esse, ita parum bello quod motum iri uideretur,