ex quo stipendium praesens omnibus militibus daretur praeterquam qui milites ad Cannas fuissent.de exercitibus ita decreuerunt ut duabus legionibus urbanis Ti. Sempronius consul Cales ad conueniendum diem ediceret; inde eae legiones in castra Claudiana supra Suessulam deducerentur.quae ibi legiones essent—erant autem Cannensis maxime exercitus—eas Ap. Claudius Pulcher praetor in Siciliam traiceret quaeque in Sicilia essent Romam deportarentur.ad exercitum cui ad conueniendum Cales edicta dies erat M. Claudius Marcellus missus, isque iussus in castra Claudiana deducere urbanas legiones.ad ueterem exercitum accipiendum deducendumque inde in Siciliam Ti. Maecilius Croto legatus ab Ap. Claudio est missus.taciti primo exspectauerant homines uti consul comitia collegae creando haberet; deinde ubi ablegatum uelut de industria M. Marcellum uiderunt, quem maxime consulem in eum annum ob egregie in praetura res gestas creari uolebant, fremitus in curia ortus.quod ubi sensit, consul 'utrumque' inquit 'e re publica fuit, patres conscripti, et M. Claudium ad permutandos exercitus in Campaniam proficisci et comitia non prius edici quam is inde confecto quod mandatum est negotio reuertisset, ut uos consulem, quem tempus rei publicae postularet, quem maxime uoltis, haberetis.'ita de comitiis donec rediit Marcellus silentium fuit. interea duumuiri creati sunt Q. Fabius Maximus et T. Otacilius Crassus aedibus dedicandis, Menti Otacilius, Fabius Ueneri Erycinae; utraque in Capitolio est, canali uno discretae.et de trecentis equitibus Campanis qui in Sicilia cum fide stipendiis emeritis Romam uenerant latum ad populum ut ciues Romani essent; item uti municipes Cumani essent pridie quam populus Campanus a populo Romano defecisset.maxime ut hoc ferretur mouerat quod quorum hominum essent scire se ipsi negabant uetere patria relicta, in eam in quam redierant nondum adsciti.postquam Marcellus ab exercitu rediit, comitia consuli uni rogando in locum L. Postumi edicuntur.creatur ingenti consensu Marcellus qui extemplo magistratum occiperet. cui ineunti consulatum cum tonuisset, uocati augures uitio creatum uideri pronuntiauerunt; uolgoque patres ita fama ferebant, quod tum primum duo plebeii consules facti essent, id deis cordi non esse.in locum Marcelli, ubi is se magistratu abdicauit, suffectus Q. Fabius Maximus tertium. mare arsit eo anno;ad Sinuessam bos eculeum peperit; signa Lanuui ad Iunonis Sospitae cruore manauere lapidibusque circa id templum pluit, ob quem imbrem nouendiale, ut adsolet, sacrum fuit; ceteraque prodigia cum cura expiata.consules exercitus inter sese diuiserunt. Fabio exercitus Teani, cui M. Iunius dictator praefuerat, euenit; Sempronio uolones qui ibi erant et sociorum uiginti quinque milia,M. Ualerio praetori legiones quae ex Sicilia redissent decretae; M. Claudius pro consule ad eum exercitum qui supra Suessulam Nolae praesideret missus; praetores in Siciliam ac Sardiniam profecti.consules edixerunt, quotiens in senatum uocassent, uti senatores quibusque in senatu dicere sententiam liceret ad portam Capenam conuenirent.praetores quorum iuris dictio erat tribunalia ad Piscinam publicam posuerunt; eo uadimonia fieri iusserunt ibique eo anno ius dictum est.interim Carthaginem, unde Mago, frater Hannibalis, duodecim milia peditum et mille quingentos equites, uiginti elephantos, mille argenti talenta in Italiam transmissurus erat cum praesidio sexaginta nauium longarum,nuntius adfertur in Hispania rem male gestam omnesque ferme eius prouinciae populos ad Romanos defecisse.erant qui Magonem cum classe ea copiisque omissa Italia in Hispaniam auerterent, cum Sardiniae recipiendae repentina spes adfulsit:paruum ibi exercitum Romanum esse; ueterem praetorem inde A. Cornelium prouinciae peritum decedere, nouum exspectari;ad hoc fessos iam animos Sardorum esse diuturnitate imperii Romani, et proximo iis anno acerbe atque auare imperatum; graui tributo et conlatione iniqua frumenti pressos; nihil deesse aliud quam auctorem ad quem deficerent.haec clandestina legatio per principes missa erat, maxime eam rem moliente Hampsicora, qui tum auctoritate atque opibus longe primus erat.his nuntiis prope uno tempore turbati erectique Magonem cum classe sua copiisque in Hispaniam mittunt,in Sardiniam Hasdrubalem deligunt ducem et tantum ferme copiarum quantum Magoni decernunt.et Romae consules transactis rebus quae in urbe agendae erant mouebant iam sese ad bellum.Ti. Sempronius militibus Sinuessam diem ad conueniendum edixit, et Q. Fabius consulto prius senatu ut frumenta omnes ex agris ante kalendas Iunias primas in urbes munitas conueherent;