primo silentium erat inopia potioris subiciundi; deinde cum aliquis omissa uerecundia quempiam nominasset,multo maior extemplo clamor oriebatur, cum alii negarent nosse, alii nunc probra, nunc humilitatem sordidamque inopiam et pudendae artis aut quaestus genus obicerent.hoc multo magis in secundo ac tertio citato senatore est factum, ut ipsius paenitere homines appareret, quem autem in eius substituerent locum deesse,quia nec eosdem nominari attinebat, nihil aliud quam ad audienda probra nominatos, et multo humiliores obscurioresque ceteri erant eis qui primi memoriae occurrebant.ita dilabi homines, notissimum quodque malum maxime tolerabile dicentes esse iubentesque senatum ex custodia dimitti.hoc modo Pacuuius cum obnoxium uitae beneficio senatum multo sibi magis quam plebi fecisset, sine armis iam omnibus concedentibus dominabatur.hinc senatores omissa dignitatis libertatisque memoria plebem adulari;salutare, benigne inuitare, apparatis accipere epulis, eas causas suscipere, ei semper parti adesse, secundum eam litem iudices dare quae magis popularis aptiorque in uolgus fauori conciliando esset;iam uero nihil in senatu agi aliter quam si plebis ibi esset concilium. prona semper ciuitas in luxuriam non ingeniorum modo uitio sed afluenti copia uoluptatium et illecebris omnis amoenitatis maritimae terrestrisque,tum uero ita obsequio principum et licentia plebei lasciuire ut nec libidini nec sumptibus modus esset.ad contemptum legum, magistratuum, senatus accessit tum, post Cannensem cladem, ut, cuius aliqua uerecundia erat, Romanum quoque spernerent imperium.id modo erat in mora ne extemplo deficerent, quod conubium uetustum multas familias claras ac potentes Romanis miscuerat,et, quod maximum uinculum erat, trecenti equites, nobilissimus quisque Campanorum, cum militarent aliquando apud Romanos in praesidia Sicularum urbium delecti ab Romanis ac missi.horum parentes cognatique aegre peruicerunt ut legati ad consulem Romanum mitterentur. ii nondum Canusium profectum sed Uenusiae cum paucis ac semiermibus consulem inuenerunt, quam poterant maxime miserabilem bonis sociis, superbis atque infidelibus, ut erant Campani, spernendum.et auxit rerum suarum suique contemptum consul nimis detegendo cladem nudandoque.nam cum legati aegre ferre senatum populumque Campanum aduersi quicquam euenisse Romanis nuntiassent pollicerenturque omnia quae ad bellum opus essent,'morem magis' inquit 'loquendi cum sociis seruastis, Campani, iubentes quae opus essent ad bellum imperare, quam conuenienter ad praesentem fortunae nostrae statum locuti estis.quid enim nobis ad Cannas relictum est ut, quasi aliquid habeamus, id quod deest expleri ab sociis uelimus? pedites uobis imperemus tamquam equites habeamus? pecuniam deesse dicamus tamquam ea tantum desit? nihil, ne quod suppleremus quidem, nobis reliquit fortuna.legiones, equitatus, arma, signa, equi uirique, pecunia, commeatus aut in acie aut binis postero die amissis castris perierunt.itaque non iuuetis nos in bello oportet, Campani, sed paene bellum pro nobis suscipiatis.ueniat in mentem, ut trepidos quondam maiores uestros intra moenia compulsos, nec Samnitem modo hostem sed etiam Sidicinum pauentes, receptos in fidem ltadgt Saticulam defenderimus coeptumque propter uos cum Samnitibus bellum per centum prope annos uariante fortuna euentum tulerimus.adicite ad haec, quod foedus aequum deditis, quod leges uestras, quod ad extremum, id quod ante Cannensem certe cladem maximum fuit, ciuitatem nostram magnae parti uestrum dedimus communicauimusque uobiscum.itaque communem uos hanc cladem quae accepta est credere, Campani, oportet, communem patriam tuendam arbitrari esse.non cum Samnite aut Etrusco res est ut quod a nobis ablatum sit in Italia tamen imperium maneat; Poenus hostis ne Africae quidem indigenam ab ultimis terrarum oris, freto Oceani Herculisque columnis, expertem omnis iuris et condicionis et linguae prope humanae militem trahit.hunc natura et moribus immitem ferumque insuper dux ipse efferauit, pontibus ac molibus ex humanorum corporum strue faciendis et, quod proloqui etiam piget, uesci corporibus humanis docendo.his infandis pastos epulis, quos contingere etiam nefas sit, uidere atque habere dominos et ex Africa et a Carthagine iura petere et Italiam Numidarum ac Maurorum pati prouinciam esse, cui non, genito modo in Italia, detestabile sit?pulchrum erit, Campani, prolapsum clade Romanum imperium uestra fide, uestris uiribus retentum ac reciperatum esse.triginta milia peditum, quattuor milia equitum arbitror ex Campania scribi posse; iam pecuniae adfatim est frumentique. si parem fortunae uestrae fidem habetis, nec Hannibal se uicisse sentiet nec Romani uictos esse.'