Romanis enim, quamquam procul a patria pugnarent, facile persuaserant duces pro Italia atque urbe Romana eos pugnare; itaque, uelut quibus reditus in patriam ltingt eo discrimine pugnae uerteretur, obstinauerant animis uincere aut mori.minus pertinaces uiros habebat altera acies; nam maxima pars Hispani erant, qui uinci in Hispania quam uictores in Italiam trahi malebant.primo igitur concursu, cum uix pila coniecta essent, rettulit pedem media acies inferentibusque se magno impetu Romanis uertit terga. nihilo segnius ltingt cornibus proelium fuit.hinc Poenus, hinc Afer urget, et uelut in circumuentos proelio ancipiti pugnant;sed cum in medium tota iam coisset Romana acies, satis uirium ad dimouenda hostium cornua habuit.ita duo diuersa proelia erant. utroque Romani, ut qui pulsis iam ante mediis et numero et robore uirorum praestarent, haud dubie superant.magna uis hominum ibi occisa et, nisi Hispani uixdum conserto proelio tam effuse fugissent, perpauci ex tota superfuissent acie.equestris pugna nulla admodum fuit, quia, simul inclinatam mediam aciem Mauri Numidaeque uidere, extemplo fuga effusa nuda cornua elephantis quoque prae se actis deseruere.et Hasdrubal usque ad ultimum euentum pugnae moratus e media caede cum paucis effugit. castra Romani cepere atque diripuere.ea pugna si qua dubia ltingt Hispania erant Romanis adiunxit, Hasdrubalique non modo in Italiam traducendi exercitus sed ne manendi quidem satis tuto in Hispania spes reliqua erat.quae posteaquam litteris Scipionum Romae uolgata sunt, non tam uictoria quam prohibito Hasdrubalis in Italiam transitu laetabantur.dum haec in Hispania geruntur, Petelia in Bruttiis aliquot post mensibus quam coepta oppugnari erat ab Himilcone praefecto Hannibalis expugnata est.multo sanguine ac uolneribus ea Poenis uictoria stetit nec ulla magis uis obsessos quam fames expugnauit.absumptis enim frugum alimentis carnisque omnis generis quadrupedum suetae ltinsuetaegtque postremo coriis herbisque et radicibus etcorticibus teneris strictisque foliis uixere nec ante quam uires ad standum in muris ferendaque arma deerant expugnati sunt.recepta Petelia Poenus ad Consentiam copias traducit, quam minus pertinaciter defensam intra paucos dies in deditionem accepit.iisdem ferme diebus et Bruttiorum exercitus Crotonem, Graecam urbem, circumsedit, opulentam quondam armis uirisque, tum iam adeo multis magnisque cladibus adflictam ut omnis aetatis minus duo milia ciuium superessent.itaque urbe a defensoribus uasta facile potiti hostes sunt: arx tantum retenta, in quam inter tumultum captae urbis e media caede quidam effugere.et Locrenses desciuere ad Bruttios Poenosque prodita multitudine a principibus.Regini tantummodo regionis eius et in fide erga Romanos et potestatis suae ad ultimum manserunt.in Siciliam quoque eadem inclinatio animorum peruenit et ne domus quidem Hieronis tota ab defectione abstinuit.namque Gelo, maximus stirpis, contempta simul senectute patris simul post Cannensem cladem Romana societate ad Poenos defecit,mouissetque in Sicilia res, nisi mors, adeo opportuna ut patrem quoque suspicione aspergeret, armantem eum multitudinem sollicitantemque socios absumpsisset.haec eo anno in Italia, in Africa, in Sicilia, in Hispania uario euentu acta. exitu anni Q. Fabius Maximus a senatu postulauit ut aedem Ueneris Erycinae, quam dictator uouisset, dedicare liceret.senatus decreuit ut Ti. Sempronius , consul designatus, cum ltprimum magistratumgt inisset, ad populum ferret ut Q. Fabium duumuirum esse iuberent aedis dedicandae causa.et M. Aemilio Lepido , qui bis consul augurque fuerat, filii tres, Lucius, Marcus, Quintus, ludos funebres per triduum et gladiatorum paria duo et uiginti [per triduum] in foro dederunt.aediles curules C. Laetorius et Ti. Sempronius Gracchus , consul designatus, qui in aedilitate magister equitum fuerat, ludos Romanos fecerunt, qui per triduum instaurati sunt.plebeii ludi aedilium M. Aurelii Cottae et M. Claudii Marcelli ter instaurati.circumacto tertio anno Punici belli, Ti. Sempronius consul idibus Martiis magistratum init. praetores Q. Fuluius Flaccus , qui antea consul censorque fuerat, urbanam, M. Ualerius Laeuinus peregrinam sortem in iurisdictione habuit; Ap. Claudius Pulcher Siciliam, Q. Mucius Scaeuola Sardiniam sortiti sunt.M. Marcello pro consule imperium esse populus iussit, quod post Cannensem cladem unus Romanorum imperatorum in Italia prospere rem gessisset.senatus quo die primum est in Capitolio consultus decreuit ut quod eo anno duplex tributum imperaretur simplex confestim exigeretur,