nec iam aut in agmine aut in castris ullo imperio contineri.quam ubi neglegentiam ex re, ut fit, bene gesta oriri senserat Hasdrubal, cohortatus milites ut palatos sine signis hostes adgrederentur, degressus colle pergit ire acie instructa ad castra.quem ut adesse tumultuose nuntii refugientes ex speculis stationibusque attulere, ad arma conclamatum est.ut quisque arma ceperat, sine imperio, sine signo, incompositi, inordinati in proelium ruunt. iam primi conseruerant manus, cum alii cateruatim currerent, alii nondum e castris exissent;tamen primo ipsa audacia terruere hostem; deinde rari in confertos inlati, cum paucitas parum tuta esset, respicere alii alios et undique pulsi coire in orbem,et, dum corpora corporibus applicant armaque armis iungunt, in artum compulsi, cum uix mouendis armis satis spatii esset, corona hostium cincti ad multum diei caeduntur;exigua pars eruptione facta siluas ac montes petit. parique terrore et castra sunt deserta et uniuersa gens postero die in deditionem uenit. nec diu in pacto mansit;nam subinde ab Carthagine allatum est ut Hasdrubal primo quoque tempore in Italiam exercitum duceret, quae uolgata res per Hispaniam omnium ferme animos ad Romanos auertit.itaque Hasdrubal extemplo litteras Carthaginem mittit, indicans quanto fama profectionis suae damno fuisset: si uero inde pergeret, priusquam Hiberum transiret Romanorum Hispaniam fore;nam praeterquam quod nec praesidium nec ducem haberet quem relinqueret pro se, eos imperatores esse Romanos quibus uix aequis uiribus resisti possit.itaque si ulla Hispaniae cura esset, successorem sibi cum ualido exercitu mitterent; cui si omnia prospere euenirent, non tamen otiosam prouinciam fore.eae litterae quamquam primo admodum mouerunt senatum, tamen, quia Italiae cura prior potiorque erat, nihil de Hasdrubale neque de copiis eius mutatum est:Himilco cum exercitu iusto et aucta classe ad retinendam terra marique ac tuendam Hispaniam est missus.qui ut pedestres naualesque copias traiecit, castris communitis nauibusque subductis et uallo circumdatis cum equitibus delectis ipse, quantum maxime accelerare poterat, per dubios infestosque populos iuxta intentus ad Hasdrubalem peruenit.cum decreta senatus mandataque exposuisset atque edoctus fuisset ipse in uicem quemadmodum tractandum bellum in Hispania foret, retro in sua castra rediit, nulla re quam celeritate tutior, quod undique abierat antequam consentirent.Hasdrubal priusquam moueret castra pecunias imperat populis omnibus suae dicionis, satis gnarus Hannibalem transitus quosdam pretio mercatum nec auxilia Gallica aliter quam conducta habuisse;inopem tantum iter ingressum uix penetraturum ad Alpes fuisse. pecuniis igitur raptim exactis ad Hiberum descendit.decreta Carthaginiensium et Hasdrubalis iter ubi ad Romanos sunt perlata, omnibus omissis rebus ambo duces iunctis copiis ire obuiam coeptis atque obsistere parant,rati, si Hannibali, uix per se ipsi tolerando Italiae hosti, Hasdrubal dux atque Hispaniensis exercitus esset iunctus, illum finem Romani imperii fore.his anxii curis ad Hiberum contrahunt copias et transito amne, cum diu consultassent utrum castra castris conferrent an satis haberent sociis Carthaginiensium oppugnandis morari ab itinere proposito hostem,urbem a propinquo flumine Hiberam appellatam, opulentissimam ea tempestate regionis eius, oppugnare parant.quod ubi sensit Hasdrubal, pro ope ferenda sociis pergit ire ipse ad urbem deditam nuper in fidem Romanorum oppugnandam.ita iam coepta obsidio omissa ab Romanis est et in ipsum Hasdrubalem uersum bellum.quinque milium interuallo castra distantia habuere paucos dies nec sine leuibus proeliis nec ut in aciem exirent:tandem uno eodemque die uelut ex composito utrimque signum pugnae propositum est atque omnibus copiis in campum descensum.triplex stetit Romana acies; uelitum pars inter antesignanos locata, pars post signa accepta; equites cornua cinxere.Hasdrubal mediam aciem Hispanis firmat; in cornibus, dextro Poenos locat, laeuo Afros mercenariorumque auxilia; equitum Numidas Poenorum peditibus, ceteros Afris, pro cornibus apponit.nec omnes Numidae in dextro locati cornu sed quibus desultorum in modum binos trahentibus equos inter acerrimam saepe pugnam in recentem equum ex fesso armatis transultare mos erat; tanta uelocitas ipsis tamque docile equorum genus est.cum hoc modo instructi starent, imperatorum utriusque partis haud ferme dispares spes erant; nam ne multum quidem aut numero aut genere militum hi aut illi praestabant; militibus longe dispar animus erat.