purgato inde capite, ut mos iis est, caluam auro caelauere, idque sacrum uas iis erat quo sollemnibus libarent poculumque idem sacerdoti esset ac templi antistitibus.praeda quoque haud minor Gallis quam uictoria fuit; nam etsi magna pars animalium strage siluae oppressa erat, tamen ceterae res, quia nihil dissipatum fuga est, stratae per omnem iacentis agminis ordinem inuentae sunt.hac nuntiata clade cum per dies multos in tanto pauore fuisset ciuitas ut tabernis clausis uelut nocturna solitudine per urbem acta senatus aedilibus negotium daret ut urbem circumirent aperirique tabernas et maestitiae publicae speciem urbi demi iuberent,tum Ti. Sempronius senatum habuit consolatusque patres est, et adhortatus ne qui Cannensi ruinae non succubuissent ad minores calamitates animos summitterent:quod ad Carthaginienses hostes Hannibalemque attineret, prospera modo essent, sicut speraret, futura, Gallicum bellum et omitti tuto et differri posse ultionemque eam fraudis in deorum ac populi Romani potestate fore:de hoste Poeno exercitibusque, per quos id bellum gereretur, consultandum atque agitandum.ipse primum quid peditum equitumque, quid ciuium, quid sociorum in exercitu esset dictatoris, disseruit; tum Marcellus suarum copiarum summam exposuit.quid in Apulia cum C. Terentio consule esset a peritis quaesitum est nec unde duo consulares exercitus satis firmi ad tantum bellum efficerentur inibatur ratio. itaque Galliam, quamquam stimulabat iusta ira, omitti eo anno placuit. exercitus dictatoris consuli decretus est.de exercitu M. Marcelli , qui eorum ex fuga Cannensi essent, in Siciliam eos traduci atque ibi militare donec in Italia bellum esset placuit;eodem ex dictatoris legionibus reici militem minimi quemque roboris nullo praestituto militiae tempore nisi quod stipendiorum legitimorum esset.duae legiones urbanae alteri consuli, qui in locum L. Postumi suffectus esset, decretae sunt eumque, cum primum saluis auspiciis posset, creari placuit;legiones praeterea duas primo quoque tempore ex Sicilia acciri, atque inde consulem, cui legiones urbanae euenissent, militum sumere quantum opus esset;C. Terentio consuli prorogari in annum imperium neque de eo exercitu quem ad praesidium Apuliae haberet quicquam minui.dum haec in Italia geruntur apparanturque, nihilo segnius in Hispania bellum erat sed ad eam diem magis prosperum Romanis.P. et Cn. Scipionibus inter se partitis copias ut Gnaeus terra, Publius nauibus rem gereret, Hasdrubal, Poenorum imperator, neutri parti uirium satis fidens, procul ab hoste interuallo ac locis tutus tenebat se, quoad multum ac diu obtestanti quattuor milia peditum et quingenti equites in supplementum missi ex Africa sunt.tum refecta tandem spe, castra propius hostem mouit classemque et ipse instrui pararique iubet ad insulas maritimamque oram tutandam.in ipso impetu mouendarum de integro rerum perculit eum praefectorum nauium transitio, qui post classem ad Hiberum per pauorem desertam grauiter increpiti nunquam deinde satis fidi aut duci aut Carthaginiensium rebus fuerant. fecerant hi transfugae motum in Tartesiorum gente, desciuerantque his auctoribus urbes aliquot;una etiam ab ipsis ui capta fuerat.in eam gentem uersum ab Romanis bellum est, infestoque exercitu Hasdrubal ingressus agrum hostium pro captae ante dies paucos urbis moenibus Chalbum, nobilem Tartesiorum ducem, cum ualido exercitu castris se tenentem, adgredi statuit.praemissa igitur leui armatura quae eliceret hostes ad certamen, equitum partem ad populandum per agros passim dimisit ltetgt ut palantes exciperent.simul et ad castra tumultus erat et per agros fugaque et caedes; deinde undique diuersis itineribus cum in castra se recepissent, adeo repente decessit animis pauor ut non ad munimenta modo defendenda satis animorum esset sed etiam ad lacessendum proelio hostem.erumpunt igitur agmine e castris, tripudiantes more suo, repentinaque eorum audacia terrorem hosti paulo ante ultro lacessenti incussit.itaque et ipse Hasdrubal in collem satis arduum, flumine etiam obiecto tutum, copias subducit et praemissam leuem armaturam equitesque palatos eodem recipit, nec aut colli aut flumini satis fidens, castra uallo permunit.in hoc alterno pauore certamina aliquot sunt contracta; nec Numida Hispano eques par fuit nec iaculator Maurus caetrato, uelocitate pari, robore animi uiriumque aliquantum praestanti.postquam neque elicere Poenum ad certamen obuersati castris poterant neque castrorum oppugnatio facilis erat, urbem Ascuam, quo fines hostium ingrediens Hasdrubal frumentum commeatusque alios conuexerat, ui capiunt omnique circa agro potiuntur;