Q. Fabius Maximus nunquam rei ullius alieniore tempore mentionem factam in senatu dicit quam inter tam suspensos sociorum animos incertamque fidem id iactum quod insuper sollicitaret eos;eam unius hominis temerariam uocem silentio omnium exstinguendam esse et, si quid unquam arcani sanctiue ad silendum in curia fuerit, id omnium maxime tegendum, occulendum, obliuiscendum, pro non dicto habendum esse. ita eius rei oppressa mentio est.dictatorem, qui censor ante fuisset uetustissimusque ex iis qui uiuerent censoriis esset, creari placuit qui senatum legeret, accirique C. Terentium consulem ad dictatorem dicendum iusserunt.qui ex Apulia relicto ibi praesidio cum magnis itineribus Romam redisset, nocte proxima, ut mos erat, M. Fabium Buteonem ex senatus consulto sine magistro equitum dictatorem in sex menses dixit.is ubi cum lictoribus in rostra escendit, neque duos dictatores tempore uno,quod nunquam antea factum esset, probare se dixit, neque dictatorem sine magistro equitum, nec censoriam uim uni permissam et eidem iterum, nec dictatori, nisi rei gerendae causa creato, in sex menses datum imperium. quae immoderata fors, tempus ac necessitas fecerit, iis se modum impositurum;nam neque senatu quemquam moturum ex iis quos C. Flaminius L. Aemilius censores in senatum legissent;transcribi tantum recitarique eos iussurum, ne penes unum hominem iudicium arbitriumque de fama ac moribus senatoriis fuerit; et ita in demortuorum locum sublecturum ut ordo ordini, non homo homini praelatus uideretur.recitato uetere senatu, inde primos in demortuorum locum legit qui post L. Aemilium C. Flaminium censores curulem magistratum cepissent necdum in senatum lecti essent, ut quisque eorum primus creatus erat;tum legit qui aediles, tribuni plebis, quaestoresue fuerant; tum ex iis qui ltnongt magistratus cepissent, qui spolia ex hoste fixa domi haberent aut ciuicam coronam accepissent.ita centum septuaginta septem cum ingenti adprobatione hominum in senatum lectis, extemplo se magistratu abdicauit priuatusque de rostris descendit lictoribus abire iussis,turbaeque se immiscuit priuatas agentium res, tempus hoc sedulo terens ne deducendi sui causa populum de foro abduceret. neque tamen elanguit cura hominum ea mora frequentesque eum domum deduxerunt.consul nocte insequenti ad exercitum redit non facto certiore senatu ne comitiorum causa in urbe retineretur.postero die consultus a M. Pomponio praetore senatus decreuit dictatori scribendum uti, si e re publica censeret esse, ad consules subrogandos ueniret cum magistro equitum et praetore M. Marcello ,ut ex iis praesentibus noscere patres possent quo statu res publica esset consiliaque ex rebus caperent. qui acciti erant, omnes uenerunt relictis legatis qui legionibus praeessent.dictator de se pauca ac modice locutus in magistrum equitum Ti. Sempronium Gracchum magnam partem gloriae uertit comitiaque edixit, quibus L. Postumius tertium absens, qui tum Galliam prouinciam obtinebat, et Ti. Sempronius Gracchus , qui tum magister equitum et aedilis curulis erat, consules creantur.praetores inde creati M. Ualerius Laeuinus iterum, Ap. Claudius Pulcher , Q. Fuluius Flaccus , Q. Mucius Scaeuola .dictator creatis magistratibus Teanum in hiberna ad exercitum redit relicto magistro equitum Romae, qui, cum post paucos dies magistratum initurus esset, de exercitibus scribendis comparandisque in annum patres consuleret.cum eae res maxime agerentur, noua clades nuntiata aliam super aliam cumulante in eum annum fortuna, L. Postumium consulem designatum in Gallia ipsum atque exercitum deletos.silua erat uasta—Litanam Galli uocabant— qua exercitum traducturus erat. eius siluae dextra laeuaque circa uiam Galli arbores ita inciderunt ut immotae starent, momento leui impulsae occiderent.legiones duas Romanas habebat Postumius, sociumque ab supero mari tantum conscripserat ut uiginti quinque milia armatorum in agros hostium induxerit.Galli oram extremae siluae cum circumsedissent, ubi intrauit agmen saltum, tum extremas arborum succisarum impellunt; quae alia in aliam, instabilem per se ac male haerentem, incidentes ancipiti strage arma, uiros, equos obruerunt, ut uix decem homines effugerent.nam cum exanimati plerique essent arborum truncis fragmentisque ramorum, ceteram multitudinem inopinato malo trepidam Galli saltum omnem armati circumsedentes interfecerunt paucis e tanto numero captis, qui pontem fluminis petentes obsesso ante ab hostibus ponte interclusi sunt.ibi Postumius omni ui ne caperetur dimicans occubuit. spolia corporis caputque praecisum ducis Boii ouantes templo quod sanctissimum est apud eos intulere.