statua eius indictio fuit, Praeneste in foro statuta, loricata, amicta toga, uelato capite, [et tria signa] cum titulo lamnae aeneae inscripto, M. Anicium pro militibus qui Casilini in praesidio fuerint uotum soluisse. idem titulus tribus signis in aede Fortunae positis fuit subiectus.Casilinum oppidum redditum Campanis est, firmatum septingentorum militum de exercitu Hannibalis praesidio, ne, ubi Poenus inde abscessisset, Romani oppugnarent.Praenestinis militibus senatus Romanus duplex stipendium et quinquennii militiae uacationem decreuit; ciuitate cum donarentur ob uirtutem, non mutauerunt.Perusinorum casus obscurior fama est, quia nec ipsorum monumento ullo est illustratus nec decreto Romanorum.eodem tempore Petelinos, qui uni ex Bruttiis manserant in amicitia Romana, non Carthaginienses modo qui regionem obtinebant sed Bruttii quoque ceteri ob separata ab se consilia oppugnabant.quibus cum obsistere malis nequirent Petelini, legatos Romam ad praesidium petendum miserunt. quorum preces lacrimaeque—in questus enim flebiles, cum sibimet ipsi consulere iussi sunt, sese in uestibulo curiae profuderunt—ingentem misericordiam patribus ac populo mouerunt,consultique iterum a M. Aemilio praetore patres circumspectis omnibus imperii uiribus fateri coacti nihil iam longinquis sociis in se praesidii esse, redire domum fideque ad ultimum expleta consulere sibimet ipsos in reliquum ltprogt praesenti fortuna iusserunt.haec postquam renuntiata legatio Petelinis est, tantus repente maeror pauorque senatum eorum cepit ut pars profugiendi qua quisque posset ac deserendae urbis auctores essent,pars, quando deserti a ueteribus sociis essent, adiungendi se ceteris Bruttiis ac per eos dedendi Hannibali.uicit tamen ea pars quae nihil raptim nec temere agendum consulendumque de integro censuit.relata postero die per minorem trepidationem re tenuerunt optimates ut conuectis omnibus ex agris urbem ac muros firmarent.per idem fere tempus litterae ex Sicilia Sardiniaque Romam allatae. priores ex Sicilia T. Otacili propraetoris in senatu recitatae sunt:P. Furium praetorem cum classe ex Africa Lilybaeum uenisse; ipsum grauiter saucium in discrimine ultimo uitae esse; militi ac naualibus sociis neque stipendium neque frumentum ad diem dari neque unde detur esse;magno opere suadere ut quam primum ea mittantur, sibique, si ita uideatur, ex nouis praetoribus successorem mittant.eademque ferme de stipendio frumentoque ab A. Cornelio Mammula propraetore ex Sardinia scripta. responsum utrique non esse unde mitteretur, iussique ipsi classibus atque exercitibus suis consulere.T. Otacilius ad unicum subsidium populi Romani, Hieronem, legatos cum misisset, in stipendium quanti argenti opus fuit et sex mensum frumentum accepit; Cornelio in Sardinia ciuitates sociae benigne contulerunt.et Romae quoque propter penuriam argenti triumuiri mensarii rogatione M. Minucii tribuni plebis facti, L. Aemilius Papus , qui consul censorque fuerat, et M. Atilius Regulus , qui bis consul fuerat, et L. Scribonius Libo , qui tum tribunus plebis erat.et duumuiri creati M. et C. Atilii aedem Concordiae, quam L. Manlius praetor uouerat, dedicauerunt; et tres pontifices creati, Q. Caecilius Metellus et Q. Fabius Maximus et Q. Fuluius Flaccus , in locum P. Scantini demortui et L. Aemili Pauli consulis et Q. Aeli Paeti , qui ceciderant pugna Cannensi.cum cetera quae continuis cladibus fortuna minuerat, quantum consiliis humanis adsequi poterant, patres explessent,tandem se quoque et solitudinem curiae paucitatemque conuenientium ad publicum consilium respexerunt;neque enim post L. Aemilium et C. Flaminium censores senatus lectus fuerat, cum tantum senatorum aduersae pugnae, ad hoc sui quemque casus per quinquennium absumpsissent.cum de ea re M. Aemilius praetor, dictatore post Casilinum amissum profecto iam ad exercitum, exposcentibus cunctis rettulisset, tum Sp. Caruilius cum longa oratione non solum inopiam sed paucitatem etiam ciuium ex quibus in patres legerentur conquestus esset,explendi senatus causa et iungendi artius Latini nominis cum populo Romano magno opere se suadere dixit ut ex singulis populis Latinorum binis senatoribus, ltquibusgt patres Romani censuissent, ciuitas daretur, atque ltindegt in demortuorum locum in senatum legerentur.eam sententiam haud aequioribus animis quam ipsorum quondam postulatum Latinorum patres audierunt;et cum fremitus indignantium tota curia esset et praecipue T. Manlius esse etiam nunc eius stirpis uirum diceret ex qua quondam in Capitolio consul minatus esset quem Latinum in curia uidisset eum sua manu se interfecturum,