Hannibali sub signis, id quod per aliquot dies fecerat, ad multum diei in acie stanti primo miraculo esse quod nec exercitus Romanus porta egrederetur nec armatus quisquam in muris esset.ratus deinde prodita conloquia esse metuque resides factos, partem militum in castra remittit iussos propere apparatum omnem oppugnandae urbis in primam aciem adferre, satis fidens, si cunctantibus instaret, tumultum aliquem in urbe plebem moturam.dum in sua quisque ministeria discursu trepidat ad prima signa succeditque ad muros acies, patefacta repente porta Marcellus signa canere clamoremque tolli ac pedites primum, deinde equites, quanto maximo possent impetu in hostem erumpere iubet.satis terroris tumultusque in aciem mediam intulerant, cum duabus circa portis P. Ualerius Flaccus et C. Aurelius legati in cornua hostium erupere.addidere clamorem lixae calonesque et alia turba custodiae impedimentorum adposita, ut paucitatem maxime spernentibus Poenis ingentis repente exercitus speciem fecerit.uix equidem ausim adfirmare, quod quidam auctores sunt, duo milia et octingentos hostium caesos non plus quingentis Romanorum amissis;sed, siue tanta siue minor uictoria fuit, ingens eo die res ac nescio an maxima illo bello gesta sit; non uinci enim ab Hannibale [uincentibus] difficilius fuit quam postea uincere.Hannibal spe potiundae Nolae adempta cum Acerras recessisset, Marcellus extemplo clausis portis custodibusque dispositis ne quis egrederetur quaestionem in foro de iis qui clam in conloquiis hostium fuerant habuit.supra septuaginta damnatos proditionis securi percussit bonaque eorumiussit publica populi Romani esse et summa rerum senatui tradita cum exercitu omni profectus supra Suessulam castris positis consedit.Poenus Acerras primum ad uoluntariam deditionem conatus perlicere, inde postquam obstinatos uidet, obsidere atque oppugnare parat. ceterum Acerranis plus animi quam uirium erat;itaque desperata tutela urbis, ut circumuallari moenia uiderunt, priusquam continuarentur hostium opera, per intermissa munimenta neglectasque custodias silentio noctis dilapsi,per uias inuiaque qua quemque aut consilium aut error tulit, in urbes Campaniae, quas satis certum erat non mutasse fidem, perfugerunt.Hannibal Acerris direptis atque incensis, cum a Casilino dictatorem Romanum legionesque acciri nuntiassent, ne quid noui tam propinquis hostium castris Capuae quoque occurreret, exercitum ad Casilinum ducit.Casilinum eo tempore quingenti Praenestini habebant cum paucis Romanis Latinique nominis, quos eodem audita Cannensis clades contulerat.hi, non confecto Praeneste ad diem dilectu, serius profecti domo cum Casilinum ante famam aduersae pugnae uenissent et aliis adgregantibus sese Romanis sociisque, profecti a Casilino cum satis magno agmine irent, auertit eos retro Casilinum nuntius Cannensis pugnae.ibi cum dies aliquot, suspecti Campanis timentesque, cauendis ac struendis in uicem insidiis traduxissent, ut de Capuae defectione agi accipique Hannibalem satis pro certo habuere, interfectis nocte oppidanis partem urbis, quae cis Uolturnum est—eo enim diuiditur amni—occupauere idque praesidii Casilini habebant Romani.additur et Perusina cohors, homines quadringenti sexaginta, eodem nuntio quo Praenestini paucos ante dies, Casilinum compulsi.et satis ferme armatorum ad tam exigua moenia et flumine altera parte cincta tuenda erat: penuria frumenti, nimium etiam ut uideretur hominum, efficiebat.Hannibal cum iam inde haud procul esset, Gaetulos cum praefecto nomine Isalca praemittit ac primo, si fiat conloquii copia, uerbis benignis ad portas aperiundas praesidiumque accipiendum perlicere iubet: si in pertinacia perstent, ui rem gerere ac temptare si qua parte inuadere urbem possit.ubi ad moenia accessere, quia silentium erat, solitudo uisa; metuque concessum barbarus ratus moliri portas et claustra refringere parat,cum patefactis repente portis cohortes duae, ad id ipsum instructae intus, ingenti cum tumultu erumpunt stragemque hostium faciunt.ita primis repulsis Maharbal cum maiore robore uirorum missus nec ipse eruptionem cohortium sustinuit.postremo Hannibal castris ante ipsa moenia oppositis paruam urbem paruumque praesidium summa ui atque omnibus copiis oppugnare parat, ac dum instat lacessitque corona undique circumdatis moenibus, aliquot milites et promptissimum quemque e muro turribusque ictos amisit. semel ultro erumpentes agmine elephantorum opposito prope interclusit trepidosque compulit in urbem satis multis ut ex tanta paucitate interfectis;