Marcellus conlaudatis Nolanis eadem simulatione extrahi rem in suum aduentum iussit; interim celari quae secum acta essent spemque omnem auxilii Romani.ipse a Casilino Caiatiam petit atque inde Uolturno amni traiecto per agrum Saticulanum Trebianumque super Suessulam per montes Nolam peruenit.sub aduentum praetoris Romani Poenus agro Nolano excessit et ad mare proxime Neapolim descendit, cupidus maritimi oppidi potiundi, quo cursus nauibus tutus ex Africa esset;ceterum postquam Neapolim a praefecto Romano teneri accepit— M. Iunius Silanus erat, ab ipsis Neapolitanis accitus—Neapoli quoque, sicut Nola, omissa petit Nuceriam.eam cum aliquamdiu circumsedisset, saepe ui, saepe sollicitandis nequiquam nunc plebe, nunc principibus, fame demum in deditionem accepit, pactus ut inermes cum singulis abirent uestimentis.deinde ut qui a principio mitis omnibus Italicis praeter Romanos uideri uellet, praemia atque honores qui remanserint ac militare secum uoluissent proposuit.nec ea spe quemquam tenuit; dilapsi omnes, quocumque hospitia aut fortuitus animi impetus tulit, per Campaniae urbes, maxime Nolam Neapolimque.cum ferme triginta senatores, ac forte primus quisque, Capuam petissent, exclusi inde, quod portas Hannibali clausissent, Cumas se contulerunt. Nucerina praeda militi data est, urbs direpta atque incensa. Nolam Marcellus non sui magis fiducia praesidii quam uoluntate principum habebat;plebs timebatur et ante omnes L. Bantius , quem conscientia temptatae defectionis ac metus a praetore Romano nunc ad proditionem patriae, nunc, si ad id fortuna defuisset, ad transfugiendum stimulabat.erat iuuenis acer et sociorum ea tempestate prope nobilissimus eques. seminecem eum ad Cannas in aceruo caesorum corporum inuentum curatumque benigne, etiam cum donis Hannibal domum remiserat.ob eius gratiam meriti rem Nolanam in ius dicionemque dare uoluerat Poeno, anxiumque eum et sollicitum cura nouandi res praetor cernebat. ceterum cum aut poena cohibendus esset aut beneficio conciliandus, sibi adsumpsisse quam hosti ademisse fortem ac strenuum maluit socium, accitumque ad se benigne appellat:multos eum inuidos inter populares habere inde existimatu facile esse quod nemo ciuis Nolanus sibi indicauerit quam multa eius egregia facinora militaria essent;sed qui in Romanis militauerit castris, non posse obscuram eius uirtutem esse. multos sibi qui cum eo stipendia fecerint, referre qui uir esset ille quaeque et quotiens pericula pro salute ac dignitate populi Romani adisset,utique Cannensi proelio non prius pugna abstiterit quam prope exsanguis ruina superincidentium uirorum equorum armorumque sit oppressus. 'itaque macte uirtute esto' inquit.'apud me tibi omnis honos atque omne praemium erit et, quo frequentior mecum fueris, senties eam rem tibi dignitati atque emolumento esse.'laetoque iuueni promissis equum eximium dono dat bigatosque quingentos quaestorem numerare iubet; lictoribus imperat ut eum se adire quotiens uelit patiantur.hac comitate Marcelli ferocis iuuenis animus adeo est mollitus ut nemo inde sociorum rem Romanam fortius ac fidelius iuuerit.cum Hannibal ad portas esset—Nolam enim rursus a Nuceria mouit castra—plebesque Nolana de integro ad defectionem spectaret,Marcellus sub aduentum hostium intra muros se recepit, non castris metuens sed ne prodendae urbis occasionem nimis multis in eam imminentibus daret.instrui deinde utrimque acies coeptae, Romanorum pro moenibus Nolae, Poenorum ante castra sua. proelia hinc parua inter urbem castraque et uario euentu fiebant, quia duces nec prohibere paucos temere prouocantes nec dare signum uniuersae pugnae uolebant.in hac cotidiana duorum exercituum statione principes Nolanorum nuntiant Marcello nocturna conloquia inter plebem ac Poenos fieri statutumque esse ut,cum Romana acies egressa portis foret, impedimenta eorum ac sarcinas diriperent, clauderent deinde portas murosque occuparent, ut potentes rerum suarum atque urbis Poenum inde pro Romano acciperent.haec ubi nuntiata Marcello sunt, conlaudatis senatoribus Nolanis, priusquam aliqui motus in urbe oreretur, fortunam pugnae experiri statuit.ad tres portas in hostes uersas tripertito exercitum instruxit; impedimenta subsequi iussit, calones lixasque et inualidos milites uallum ferre. media porta robora legionum et Romanos equites, duabus circa portis nouos milites leuemque armaturam ac sociorum equites statuit.Nolani muros portasque adire uetiti subsidiaque destinata impedimentis data, ne occupatis proelio legionibus in ea impetus fieret. ita instructi intra portas stabant.