nam si praetermittimus hoc tempus quo magis dare quam accipere possumus uideri pacem, uereor ne haec quoque laetitia luxuriet nobis ac uana euadat.quae tamen nunc quoque qualis est? occidi exercitus hostium; mittite milites mihi. quid aliud rogares, si esses uictus?hostium cepi bina castra, praedae uidelicet plena et commeatuum; frumentum et pecuniam date. quid aliud, si spoliatus, si exutus castris esses, peteres?et ne omnia ipse mirer—mihi quoque enim, quoniam respondi Himilconi, interrogare ius fasque est—uelim seu Himilco seu Mago respondeat, cum ad internecionem Romani imperii pugnatum ad Cannas sit constetque in defectione totam Italiam esse,primum, ecquis Latini nominis populus defecerit ad nos, deinde, ecquis homo ex quinque et triginta tribubus ad Hannibalem transfugerit.'cum utrumque Mago negasset, 'hostium quidem ergo' inquit 'adhuc nimis multum superest. sed multitudo ea quid animorum quidue spei habeat scire uelim.'cum id nescire Mago diceret, 'nihil facilius scitu est' inquit. 'ecquos legatos ad Hannibalem Romani miserunt de pace? ecquam denique mentionem pacis Romae factam esse allatum ad uos est?'cum id quoque negasset, 'bellum igitur' inquit 'tam integrum habemus quam habuimus qua die Hannibal in Italiam est transgressus.quam uaria uictoria priore [Punico] bello fuerit plerique qui meminerimus supersumus. nunquam terra marique magis prosperae res nostrae uisae sunt quam ante consules C. Lutatium et A. Postumium fuerunt;Lutatio et Postumio consulibus deuicti ad Aegates insulas sumus. quod si, id quod di omen auertant, nunc quoque fortuna aliquid uariauerit, tum pacem speratis cum uincemur, quam nunc cum uincimus dat nemo?ego, si quis de pace consulet seu deferenda hostibus seu accipienda, habeo quid sententiae dicam; si de iis quae Mago postulat refertis, nec uictoribus mitti attinere puto et frustrantibus nos falsa atque inani spe multo minus censeo mittenda esse.' haud multos mouit Hannonis oratio;nam et simultas cum familia Barcina leuiorem auctorem faciebat et occupati animi praesenti laetitia nihil quo uanius fieret gaudium suum auribus admittebant debellatumque mox fore, si adniti paulum uoluissent, rebantur.itaque ingenti consensu fit senatus consultum ut Hannibali quattuor milia Numidarum in supplementum mitterentur et quadraginta elephanti et argenti talenta, †dictatorque cum Magone in Hispaniam praemissus est ad conducenda uiginti milia peditum, quattuor milia equitum, quibus exercitus qui in Italia quique in Hispania erant, supplerentur.ceterum haec, ut in secundis rebus, segniter otioseque gesta; Romanos praeter insitam industriam animis fortuna etiam cunctari prohibebat.nam nec consul ulli rei quae per eum agenda esset deerat, et dictator M. Iunius Pera , rebus diuinis perfectis latoque, ut solet, ad populum ut equum escendere liceret, praeter duas urbanas legiones quae principio anni a consulibus conscriptae fuerant et seruorum dilectum cohortesque ex agro Piceno et Gallico collectas,ad ultimum prope desperatae rei publicae auxilium—cum honesta utilibus cedunt—descendit edixitque qui capitalem fraudem ausi quique pecuniae iudicati in uinculis essent, qui eorum apud se milites fierent, eos noxa pecuniaque sese exsolui iussurum.ea sex milia hominum Gallicis spoliis, quae triumpho C. Flamini tralata erant, armauit, itaque cum uiginti quinque milibus armatorum ab urbe proficiscitur.Hannibal Capua recepta, cum iterum Neapolitanorum animos partim spe, partim metu nequiquam temptasset, in agrum Nolanum exercitum traducit,ut non hostiliter statim, quia non desperabat uoluntariam deditionem, ita, si morarentur spem, nihil eorum quae pati aut timere possent praetermissurus.senatus ac maxime primores eius in societate Romana cum fide perstare; plebs nouarum, ut solet, rerum atque Hannibalis tota esse metumque agrorum populationis et patienda in obsidione multa grauia indignaque proponere animo; neque auctores defectionis deerant.itaque ubi senatum metus cepit, si propalam tenderent, resisti multitudini concitatae non posse, secunda simulando dilationem mali inueniunt.placere enim sibi defectionem ad Hannibalem simulant; quibus autem condicionibus in foedus amicitiamque nouam transeant, parum constare.ita spatio sumpto legatos propere ad praetorem Romanum M[arcellum] Claudium, qui Casilini cum exercitu erat, mittunt docentque quanto in discrimine sit Nolana res: agrum Hannibalis esse et Poenorum, urbem extemplo futuram ni subueniatur;concedendo plebei senatum ubi uelint defecturos se, ne deficere praefestinarent effecisse.