nauem Cyrenas detulit tempestas, quae tum in dicione regum erant. ibi cum Magius ad statuam Ptolomaei regis confugisset, deportatus a custodibus Alexandream ad Ptolomaeum,cum eum docuisset contra ius foederis uinctum se ab Hannibale esse, uinclis liberatur, permissumque ut rediret seu Romam seu Capuam mallet.nec Magius Capuam sibi tutam dicere et Romam eo tempore quo inter Romanos Campanosque bellum sit transfugae magis quam hospitis fore domicilium; nusquam malle quam in regno eius uiuere quem uindicem atque auctorem habeat libertatis.dum haec geruntur, Q. Fabius Pictor legatus a Delphis Romam rediit responsumque ex scripto recitauit. diui diuaeque in eo erant quibus quoque modo supplicaretur; tum:'si ita faxitis, Romani, uestrae res meliores facilioresque erunt magisque ex sententia res publica uestra uobis procedet uictoriaque duelli populi Romani erit.Pythio Apollini re publica uestra bene gesta seruataque lucris meritis donum mittitote deque praeda manubiis spoliisque honorem habetote;lasciuiam a uobis prohibetote.' haec ubi ex Graeco carmine interpretata recitauit, tum dixit se oraculo egressum extemplo iis omnibus diuis rem diuinam ture ac uino fecisse,iussumque ab templi antistite, sicut coronatus laurea corona et oraculum adisset et rem diuinam fecisset, ita coronatum nauem adscendere nec ante deponere eam quam Romam peruenisset;se, quaecumque imperata sint, cum summa religione ac diligentia exsecutum coronam Romae in aram Apollinis deposuisse. senatus decreuit ut eae res diuinae supplicationesque primo quoque tempore cum cura fierent.dum haec Romae atque ltingt Italia geruntur, nuntius uictoriae ad Cannas Carthaginem uenerat Mago Hamilcaris filius, non ex ipsa acie a fratre missus sed retentus aliquot dies in recipiendis ciuitatibus Bruttiorum quae deficiebant.is, cum ei senatus datus esset, res gestas in Italia a fratre exponit: cum sex imperatoribus eum, quorum quattuor consules, duo dictator ac magister equitum fuerint, cum sex consularibus exercitibus acie conflixisse;occidisse supra ducenta milia hostium, supra quinquaginta milia cepisse. ex quattuor consulibus duos occidisse; ex duobus saucium alterum, alterum toto amisso exercitu uix cum quinquaginta hominibus effugisse.magistrum equitum, quae consularis potestas sit, fusum fugatum; dictatorem, quia se in aciem nunquam commiserit, unicum haberi imperatorem.Bruttios Apulosque, partim Samnitium ac Lucanorum defecisse ad Poenos. Capuam, quod caput non Campaniae modo sed post adflictam rem Romanam Cannensi pugna Italiae sit, Hannibali se tradidisse.pro his tantis totque uictoriis uerum esse grates deis immortalibus agi haberique.ad fidem deinde tam laetarum rerum effundi in uestibulo curiae iussit anulos aureos, qui tantus aceruus fuit ut metientibus dimidium supra tres modios explesse sint quidam auctores:fama tenuit quae propior uero est, haud plus fuisse modio. adiecit deinde uerbis, quo maioris cladis indicium esset, neminem nisi equitem, atque eorum ipsorum primores, id gerere insigne.summa fuit orationis, quo propius spem belli perficiendi sit, eo magis omni ope iuuandum Hannibalem esse; procul enim ab domo militiam esse, in media hostium terra;magnam uim frumenti pecuniae absumi, et tot acies, ut hostium exercitus delesse, ita uictoris etiam copias parte aliqua minuisse;mittendum igitur supplementum esse, mittendam in stipendium pecuniam frumentumque tam bene meritis de nomine Punico militibus. secundum haec dicta Magonis laetis omnibus, Himilco, uir factionis Barcinae, locum Hannonis increpandi esse ratus, 'quid est, Hanno?'inquit; 'etiam nunc paenitet belli suscepti aduersus Romanos?iube dedi Hannibalem; ueta in tam prosperis rebus grates deis immortalibus agi; audiamus Romanum senatorem in Carthaginiensium curia.' tum Hanno:'tacuissem hodie, patres conscripti, ne quid in communi omnium gaudio minus laetum quod esset uobis loquerer;nunc interroganti senatori, paeniteatne adhuc suscepti aduersus Romanos belli, si reticeam, aut superbus aut obnoxius uidear, quorum alterum est hominis alienae libertatis obliti, alterum suae.respondeam' inquit 'Himilconi non desisse paenitere me belli neque desiturum ante inuictum uestrum imperatorem incusare quam finitum aliqua tolerabili condicione bellum uidero; nec mihi pacis antiquae desiderium ulla alia res quam pax noua finiet. itaque ista quae modo Mago iactauit Himilconi ceterisque Hannibalis satellitibus iam laeta sunt:mihi possunt laeta esse, quia res bello bene gestae, si uolumus fortuna uti, pacem nobis aequiorem dabunt;