Hannibal post Cannensem pugnam ltcastraquegt capta ac direpta confestim ex Apulia in Samnium mouerat, accitus in Hirpinos a Statio ltTrebiogt pollicente se Compsam traditurum.Compsanus erat Trebius nobilis inter suos; sed premebat eum Mopsiorum factio, familiae per gratiam Romanorum potentis.post famam Cannensis pugnae uolgatumque Trebi sermonibus aduentum Hannibalis cum Mopsiani urbe excessissent, sine certamine tradita urbs Poeno praesidiumque acceptum est.ibi praeda omni atque impedimentis relictis, exercitu partito Magonem regionis eius urbes aut deficientes ab Romanis accipere aut detractantes cogere ad defectionem iubet,ipse per agrum Campanum mare inferum petit, oppugnaturus Neapolim, ut urbem maritimam haberet.ubi fines Neapolitanorum intrauit, Numidas partim in insidiis—et pleraeque cauae sunt uiae sinusque occulti—quacumque apte poterat disposuit, alios prae se actam praedam ex agris ostentantes obequitare portis iussit.in quos, quia nec multi et incompositi uidebantur, cum turma equitum erupisset, ab cedentibus consulto tracta in insidias circumuenta est;nec euasisset quisquam, ni mare propinquum et haud procul litore naues, piscatoriae pleraeque, conspectae peritis nandi dedissent effugium.aliquot tamen eo proelio nobiles iuuenes capti caesique, inter quos et Hegeas, praefectus equitum, intemperantius cedentes secutus cecidit.ab urbe oppugnanda Poenum absterruere conspecta moenia haudquaquam prompta oppugnanti.inde Capuam flectit iter, luxuriantem longa felicitate atque indulgentia fortunae, maxime tamen inter corrupta omnia licentia plebis sine modo libertatem exercentis.senatum et sibi et plebi obnoxium Pacuuius Calauius fecerat, nobilis idem ac popularis homo, ceterum malis artibus nanctus opes.is cum eo forte anno, quo res male gesta ad Trasumennum est, in summo magistratu esset, iam diu infestam senatui plebem ratus per occasionem nouandi res magnum ausuram facinus ut, si in ea loca Hannibal cum uictore exercitu uenisset, trucidato senatu traderet Capuam Poenis,improbus homo sed non ad extremum perditus, cum mallet incolumi quam euersa re publica dominari, nullam autem incolumem esse orbatam publico consilio crederet, rationem iniit qua et senatum seruaret et obnoxium sibi ac plebi faceret.uocato senatu cum sibi defectionis ab Romanis consilium placiturum nullo modo, nisi necessarium fuisset,praefatus esset, quippe qui liberos ex Ap. Claudi filia haberet filiamque Romam nuptum M. Liuio dedisset; ceterum maiorem multo rem magisque timendam instare;non enim per defectionem ad tollendum ex ciuitate senatum plebem spectare sed per caedem senatus uacuam rem publicam tradere Hannibali ac Poenis uelle;eo se periculo posse liberare eos si permittant sibi et certaminum in re publica obliti credant,—cum omnes uicti metu permitterent,'claudam' inquit 'in curia uos et, tamquam et ipse cogitati facinoris particeps, approbando consilia quibus nequiquam aduersarer uiam saluti uestrae inueniam. in hoc fidem, quam uoltis ipsi, accipite.'fide data egressus claudi curiam iubet praesidiumque in uestibulo relinquit ne quis adire curiam iniussu suo neue inde egredi possit.tum uocato ad contionem populo 'quod saepe' inquit 'optastis, Campani, ut supplicii sumendi uobis ex improbo ac detestabili senatu potestas esset, eam non per tumultum expugnantes domos singulorum, quas praesidiis clientium seruorumque tuentur, cum summo uestro periculo, sed tutam habetis ac liberam;clausos omnes in curia accipite, solos, inermes.nec quicquam raptim aut forte temere egeritis; de singulorum capite uobis ius sententiae dicendae faciam, ut quas quisque meritus est poenas pendat;sed ante omnia ita uos irae indulgere oportet, ut potiorem ira salutem atque utilitatem uestram habeatis. etenim hos, ut opinor, odistis senatores, non senatum omnino habere non uoltis;quippe aut rex, quod abominandum, aut, quod unum liberae ciuitatis consilium est, senatus habendus est. itaque duae res simul agendae uobis sunt, ut et ueterem senatum tollatis et nouum cooptetis.citari singulos senatores iubebo de quorum capite uos consulam; quod de quoque censueritis fiet; sed prius in eius locum uirum fortem ac strenuum nouum senatorem cooptabitis quam de noxio supplicium sumatur.'inde consedit et nominibus in urnam coniectis citari quod primum sorte nomen excidit ipsumque e curia produci iussit.ubi auditum est nomen, malum et improbum pro se quisque clamare et supplicio dignum.tum Pacuuius: 'uideo quae de hoc sententia sit; date igitur pro malo atque improbo bonum senatorem et iustum.'