peruicit ut, quod non ferme decernitur nisi cum taetra prodigia nuntiata sunt, decemuiri libros Sibyllinos adire iuberentur.qui inspectis fatalibus libris rettulerunt patribus, quod eius belli causa uotum Marti foret, id non rite factum de integro atque amplius faciundum esse,et Ioui ludos magnos et aedes Ueneri Erycinae ac Menti uouendas esse, et supplicationem lectisterniumque habendum, et uer sacrum uouendum si bellatum prospere esset resque publica in eodem quo ante bellum fuisset statu permansisset.senatus, quoniam Fabium belli cura occupatura esset, M. Aemilium praetorem, ex collegii pontificum sententia omnia ea ut mature fiant, curare iubet.his senatus consultis perfectis, L. Cornelius Lentulus pontifex maximus consulente collegium praetore omnium primum populum consulendum de uere sacro censet: iniussu populi uoueri non posse.rogatus in haec uerba populus: 'uelitis iubeatisne haec sic fieri? si res publica populi Romani Quiritium ad quinquennium proximum, sicut uelim <uou>eamque, salua seruata erit hisce duellis, quod duellum populo Romano cum Carthaginiensi est quaeque duella cum Gallis sunt qui cis Alpes sunt,tum donum duit populus Romanus Quiritium quod uer attulerit ex suillo ouillo caprino bouillo grege quaeque profana erunt Ioui fieri, ex qua die senatus populusque iusserit.qui faciet, quando uolet quaque lege uolet facito; quo modo faxit probe factum esto.si id moritur quod fieri oportebit, profanum esto, neque scelus esto. si quis rumpet occidetue insciens, ne fraus esto. si quis clepsit, ne populo scelus esto neue cui cleptum erit. si atro die faxit insciens, probe factum esto.si nocte siue luce, si seruus siue liber faxit, probe factum esto. si antidea senatus populusque iusserit fieri ac faxitur, eo populus solutus liber esto.'eiusdem rei causa ludi magni uoti aeris trecentis triginta tribus milibus, <trecentis triginta tribus> triente, praeterea bubus Ioui trecentis, multis aliis diuis bubus albis atque ceteris hostiis.uotis rite nuncupatis supplicatio edicta; supplicatumque iere cum coniugibus ac liberis non urbana multitudo tantum sed agrestium etiam, quos in aliqua sua fortuna publica quoque contingebat cura.tum lectisternium per triduum habitum decemuiris sacrorum curantibus: sex puluinaria in conspectu fuerunt, Ioui ac Iunoni unum, alterum Neptuno ac Mineruae, tertium Marti ac Ueneri, quartum Apollini ac Dianae, quintum Uolcano ac Uestae, sextum Mercurio et Cereri.tum aedes uotae. Ueneri Erycinae aedem Q. Fabius Maximus dictator uouit, quia ita ex fatalibus libris editum erat ut is uoueret cuius maximum imperium in ciuitate esset; Menti aedem T. Otacilius praetor uouit.ita rebus diuinis peractis, tum de bello reque [de] publica dictator rettulit quibus quotue legionibus uictori hosti obuiam eundum esse patres censerent.decretum ut ab Cn. Seruilio consule exercitum acciperet; scriberet praeterea ex ciuibus sociisque quantum equitum ac peditum uideretur; cetera omnia ageret faceretque ut e re publica duceret.Fabius duas legiones se adiecturum ad Seruilianum exercitum dixit. iis per magistrum equitum scriptis Tibur diem ad conueniendum edixit.edictoque proposito ut, quibus oppida castellaque immunita essent, ut ii commigrarent in loca tuta, ex agris quoque demigrarent omnes regionis eius qua iturus Hannibal esset tectis prius incensis ac frugibus corruptis ne cuius rei copia esset,ipse uia Flaminia profectus obuiam consuli exercituque, cum ad Tiberim circa Ocriculum prospexisset agmen consulemque cum equitibus ad se progredientem, <substitit> uiatore misso qui consuli nuntiaret ut sine lictoribus ad dictatorem ueniret.qui cum dicto paruisset congressusque eorum ingentem speciem dictaturae apud ciues sociosque uetustate iam prope oblitos eius imperii fecisset, litterae ab urbe allatae sunt naues onerarias commeatum ab Ostia in Hispaniam ad exercitum portantes a classe Punica circa portum Cosanum captas esse.itaque extemplo consul Ostiam proficisci iussus nauibusque quae ad urbem Romanam aut Ostiae essent completis milite ac naualibus sociis persequi hostium classem ac litora Italiae tutari.magna uis hominum conscripta Romae erat; libertini etiam, quibus liberi essent et aetas militaris, in uerba iurauerant.ex hoc urbano exercitu, qui minores quinque et triginta annis erant, in naues impositi, alii ut urbi praesiderent relicti.dictator exercitu consulis accepto a Fuluio Flacco legato per agrum Sabinum Tibur, quo diem ad conueniendum edixerat nouis militibus, uenit.inde Praeneste ac transuersis limitibus in uiam Latinam est egressus, unde itineribus summa cum cura exploratis ad hostem ducit, nullo loco, nisi quantum necessitas cogeret, fortunae se commissurus.