immo desiderate, dum patria est, dum ciues eius estis. sero nunc desideratis, deminuti capite, [abalienati iure ciuium] serui Carthaginiensium facti.pretio redituri estis eo unde ignauia ac nequitia abistis? P. Sempronium ciuem uestrum non audistis arma capere ac sequi se iubentem; Hannibalem post paulo audistis castra prodi et arma tradi iubentem.quam<quam quid> ego ignauiam istorum accuso, cum scelus possim accusare? non modo enim sequi recusarunt bene monentem sed obsistere ac retinere conati sunt, ni strictis gladiis uiri fortissimi inertes summouissent. prius, inquam, P. Sempronio per ciuium agmen quam per hostium fuit erumpendum.hos ciues patria desideret, quorum si ceteri similes fuissent, neminem hodie ex iis qui ad Cannas pugnauerunt ciuem haberet?ex milibus septem armatorum sescenti exstiterunt qui erumpere auderent, qui in patriam liberi atque armati redirent, neque his sescentis hostes obstitere;quam tutum iter duarum prope legionum agmini futurum censetis fuisse? haberetis hodie uiginti milia armatorum Canusii fortia, fidelia, patres conscripti. nunc autem quemadmodum hi boni fidelesque—nam "fortes" ne ipsiquidem dixerint—ciues esse possunt? nisi quis credere potest aut adfuisse erumpentibus qui, ne erumperent, obsistere conati sunt, aut non inuidere eos cum incolumitati, tum gloriae illorum per uirtutem partae, cum sibi timorem ignauiamque seruitutis ignominiosae causam esse sciant.maluerunt in tentoriis latentes simul lucem atque hostem exspectare, cum silentio noctis erumpendi occasio esset. <at> ad erumpendum e castris defuit animus, ad tutanda fortiter castra animum habuerunt;dies noctesque aliquot obsessi uallum armis, se ipsi tutati uallo sunt; tandem ultima ausi passique, cum omnia subsidia uitae deessent adfectisque fame uiribus arma iam sustinere nequirent, necessitatibus magis humanis quam armis uicti sunt.orto sole ab hostibus ad uallum accessum; ante secundam horam, nullam fortunam certaminis experti, tradiderunt arma ac se ipsos. haec uobis istorum per biduum militia fuit.cum in acie stare ac pugnare decuerat, [cum] in castra refugerunt; cum pro uallo pugnandum erat, castra tradiderunt, neque in acie neque in castris utiles.et uos redimam? cum erumpere e castris oportet, cunctamini ac manetis; cum manere <et> castra tutari armis necesse est, et castra et arma et uos ipsos traditis hosti.ego non magis istos redimendos, patres conscripti, censeo quam illos dedendos Hannibali qui per medios hostes e castris eruperunt ac per summam uirtutem se patriae restituerunt.'postquam Manlius dixit, quamquam patrum quoque plerosque captiui cognatione attingebant, praeter exemplum ciuitatis minime in captiuos iam inde antiquitus indulgentis,pecuniae quoque summa homines mouit, quia nec aerarium exhauriri, magna iam summa erogata in seruos ad militiam emendos armandosque, nec Hannibalem, maxime huiusce rei, ut fama erat, egentem, locupletari uolebant.cum triste responsum non redimi captiuos redditum esset nouusque super ueterem luctus tot iactura ciuium adiectus esset, cum magnis fletibus questibus legatos ad portam prosecuti sunt.unus ex iis domum abiit, quod fallaci reditu in castra iure iurando se exsoluisset. quod ubi innotuit relatumque ad senatum est, omnes censuerunt comprehendendum et custodibus publice datis deducendum ad Hannibalem esse. est et alia de captiuis fama:decem primos uenisse; de eis cum dubitatum in senatu esset admitterentur in urbem necne, ita admissos esse ne tamen iis senatus daretur;morantibus deinde longius omnium spe alios tres insuper legatos uenisse, L. Scribonium et C. Calpurnium et L. Manlium ; tum demum ab cognato Scriboni tribuno plebis de redimendis captiuis relatum esse nec censuisse redimendos senatum;et nouos legatos tres ad Hannibalem reuertisse, decem ueteres remansisse, quod per causam recognoscendi nomina captiuorum ad Hannibalem ex itinere regressi religione sese exsoluissent;de iis dedendis magna contentione actum in senatu esse uictosque paucis sententiis qui dedendos censuerint;ceterum proximis censoribus adeo omnibus notis ignominiisque confectos esse ut quidam eorum mortem sibi ipsi extemplo consciuerint, ceteri non foro solum omni deinde uita sed prope luce ac publico caruerint.mirari magis adeo discrepare inter auctores quam quid ueri sit discernere queas. quanto autem maior ea clades superioribus cladibus fuerit uel ea res indicio <est quod fides socio>rum, quae ad eam diem firma steterat, tum labare coepit nulla profecto alia de re quam quod desperauerant de imperio.