sed illis et bonis ac fortibus militibus utemini et nobis etiam promptioribus pro patria, quod beneficio uestro redempti atque in patriam restituti fuerimus. dilectum ex omni aetate et fortuna habetis;octo milia seruorum audio armari. non minor numerus noster est nec maiore pretio redimi possumus quam ii emuntur; nam si conferam nos cum illis, iniuriam nomini Romano faciam.illud etiam in tali consilio animaduertendum uobis censeam, patres conscripti, si iam duriores esse uelitis, quod nullo nostro merito faciatis, cui nos hosti relicturi sitis.Pyrrho uidelicet, qui [uos] hospitum numero captiuos habuit? an barbaro ac Poeno, qui utrum auarior an crudelior sit uix existimari potest?si uideatis catenas, squalorem, deformitatem ciuium uestrorum, non minus profecto uos ea species moueat quam si ex altera parte cernatis stratas Cannensibus campis legiones uestras.intueri potestis sollicitudinem et lacrimas in uestibulo curiae stantium cognatorum nostrorum exspectantiumque responsum uestrum. cum ii pro nobis proque iis qui absunt ita suspensi ac solliciti sint, quem censetis animum ipsorum esse quorum in discrimine uita libertasque est?si, mediusfidius, ipse in nos mitis Hannibal contra naturam suam esse uelit, nihil tamen nobis uita opus esse censeamus cum indigni ut redimeremur a uobis uisi simus.rediere Romam quondam remissi a Pyrrho sine pretio captiui; sed rediere cum legatis, primoribus ciuitatis, ad redimendos sese missis. redeam ego in patriam trecentis nummis non aestimatus ciuis? suum quisque animum, patres conscripti.scio in discrimine esse uitam corpusque meum; magis me famae periculum mouet, ne a uobis damnati ac repulsi abeamus; neque enim uos pretio pepercisse homines credent.'ubi is finem fecit, extemplo ab ea turba, quae in comitio erat, clamor flebilis est sublatus manusque ad curiam tendebant orantes ut sibi liberos, fratres, cognatos redderent.feminas quoque metus ac necessitas in foro [ac] turbae uirorum immiscuerat. senatus summotis arbitris consuli coeptus.ibi cum sententiis uariaretur et alii redimendos de publico, alii nullam publice impensam faciendam nec prohibendos ex priuato redimi;si quibus argentum in praesentia deesset, dandam ex aerario pecuniam mutuam praedibusque ac praediis cauendum populo censerent,tum T. Manlius Torquatus , priscae ac nimis durae, ut plerisque uidebatur, seueritatis, interrogatus sententiam ita locutus fertur:'si tantummodo postulassent legati pro iis qui in hostium potestate sunt ut redimerentur, sine ullius insectatione eorum breui sententiam peregissem;quid enim aliud quam admonendi essetis ut morem traditum a patribus necessario ad rem militarem exemplo seruaretis? nunc autem, cum prope gloriati sint quod se hostibus dediderint, praeferrique non captis modo in acie ab hostibus sed etiam iis qui Uenusiam Canusiumque peruenerunt atque ipsi C. Terentio consuli aequum censuerint, nihil uos eorum, patres conscripti, quae illic acta sunt ignorare patiar.atque utinam haec, quae apud uos acturus sum, Canusii apud ipsum exercitum agerem, optimum testem ignauiae cuiusque et uirtutis, aut unus hic saltem adesset P. Sempronius , quem si isti ducem secuti essent, milites hodie in castris Romanis non captiui in hostium potestate essent.sed cum fessis pugnando hostibus, tum uictoria laetis et ipsis plerique regressis in castra sua, noctem ad erumpendum liberam habuissent et septem milia armatorum hominum erumpere etiam <per> confertos hostes possent, neque per se ipsi id facere conati sunt neque alium sequi uoluerunt.nocte prope tota P. Sempronius Tuditanus non destitit monere, adhortari eos, dum paucitas hostium circa castra, dum quies ac silentium esset, dum nox inceptum tegere posset, se ducem sequerentur: ante lucem peruenire in tuta loca, in sociorum urbes posse.si ut auorum memoria P. Decius tribunus militum in Samnio, si ut nobis adulescentibus priore Punico bello Calpurnius Flamma trecentis uoluntariis, cum ad tumulum eos capiendum situm inter medios duceret hostes, dixit "moriamur, milites, et morte nostra eripiamus ex obsidione circumuentas legiones",si hoc P. Sempronius diceret, nec uiros quidem nec Romanos uos duceret, si nemo tantae uirtutis exstitisset comes.uiam non ad gloriam magis quam ad salutem ferentem demonstrat; reduces in patriam ad parentes, ad coniuges ac liberos facit. ut seruemini, deest uobis animus:quid, si moriendum pro patria esset, faceretis? quinquaginta milia ciuium sociorumque circa uos eo ipso die caesa iacent. si tot exempla uirtutis non mouent, nihil unquam mouebit; si tanta clades uilem uitam non fecit, nulla faciet. liberi atque incolumes desiderate patriam;