hoc nefas cum inter tot, ut fit, clades in prodigium uersum esset,decemuiri libros adire iussi sunt et Q. Fabius Pictor Delphos ad oraculum missus est sciscitatum quibus precibus suppliciisque deos possent placare et quaenam futura finis tantis cladibus foret.interim ex fatalibus libris sacrificia aliquot extraordinaria facta, inter quae Gallus et Galla, Graecus et Graeca in foro bouario sub terram uiui demissi sunt in locum saxo consaeptum, iam ante hostiis humanis, minime Romano sacro, imbutum.placatis satis, ut rebantur, deis M. Claudius Marcellus ab Ostia mille et quingentos milites quos in classem scriptos habebat Romam, ut urbi praesidio essent, mittit;ipse legione classica—ea legio tertia erat—cum tribunis militum Teanum Sidicinum praemissa, classe tradita P. Furio Philo collegae paucos post dies Canusium magnis itineribus contendit.inde dictator ex auctoritate patrum dictus M. Iunius et Ti. Sempronius magister equitum dilectu edicto iuniores ab annis septemdecim et quosdam praetextatos scribunt; quattuor ex his legiones et mille equites effecti.item ad socios Latinumque nomen ad milites ex formula accipiendos mittunt. arma, tela, alia parari iubent et uetera spolia hostium detrahunt templis porticibusque.et aliam formam noui dilectus inopia liberorum capitum ac necessitas dedit: octo milia iuuenum ualidorum ex seruitiis, prius sciscitantes singulos uellentne militare, empta publice armauerunt.hic miles magis placuit, cum pretio minore redimendi captiuos copia fieret.namque Hannibal secundum tam prosperam ad Cannas pugnam uictoris magis quam bellum gerentis intentus curis,cum captiuis productis segregatisque socios, sicut ante ad Trebiam Trasumennumque lacum, benigne adlocutus sine pretio dimisisset, Romanos quoque uocatos, quod nunquam alias antea, satis miti sermone adloquitur:non interneciuum sibi esse cum Romanis bellum; de dignitate atque imperio certare. et patres uirtuti Romanae cessisse et se id adniti ut suae in uicem simul felicitati et uirtuti cedatur.itaque redimendi se captiuis copiam facere; pretium fore in capita equiti quingenos quadrigatos nummos, trecenos pediti, seruo centenos.quamquam aliquantum adiciebatur equitibus ad id pretium quo pepigerant dedentes se, laeti tamen quamcumque condicionem paciscendi acceperunt.placuit suffragio ipsorum decem deligi qui Romam ad senatum irent, nec pignus aliud fidei quam ut iurarent se redituros acceptum.missus cum his Carthalo, nobilis Carthaginiensis, qui, si forte ad pacem inclinaret animus, condiciones ferret.cum egressi castris essent, unus ex iis, minime Romani ingenii homo uelut aliquid oblitus, iuris iurandi soluendi causa cum in castra redisset, ante noctem comites adsequitur.ubi Romam uenire eos nuntiatum est, Carthaloni obuiam lictor missus, qui dictatoris uerbis nuntiaret ut ante noctem excederet finibus Romanis.legatis captiuorum senatus ab dictatore datus est, quorum princeps: ' M. Iuni uosque, patres conscripti' inquit, 'nemo nostrum ignorat nulli unquam ciuitati uiliores fuisse captiuos quam nostrae;ceterum, nisi nobis plus iusto nostra placet causa, non alii unquam minus neglegendi uobis quam nos in hostium potestatem uenerunt.non enim in acie per timorem arma tradidimus sed cum prope ad noctem superstantes cumulis caesorum corporum proelium extraxissemus, in castra recepimus nos;diei reliquum ac noctem insequentem, fessi labore ac uolneribus, uallum sumus tutati;postero die, cum circumsessi ab exercitu uictore aqua arceremur nec ulla iam per confertos hostes erumpendi spes esset nec esse nefas duceremus quinquaginta milibus hominum ex acie nostra trucidatis aliquem ex Cannensi pugna Romanum militem restare,tunc demum pacti sumus pretium quo redempti dimitteremur, arma in quibus nihil iam auxilii erat hosti tradidimus.maiores quoque acceperamus se a Gallis auro redemisse et patres uestros, asperrimos illos ad condiciones pacis, legatos tamen [ad] captiuorum redimendorum gratia Tarentum misisse.atqui et <ad> Alliam cum Gallis et ad Heracleam cum Pyrrho utraque non tam clade infamis quam pauore et fuga pugna fuit: Cannenses campos acerui Romanorum corporum tegunt, nec supersumus pugnae nisi in quibus trucidandis et ferrum et uires hostem defecerunt.sunt etiam de nostris quidam qui ne in acie quidem fuerunt sed praesidio castris relicti, cum castra traderentur, in potestatem hostium uenerunt.haud equidem ullius ciuis et commilitonis fortunae aut condicioni inuideo, nec premendo alium me extulisse uelim: ne illi quidem, nisi pernicitatis pedum et cursus aliquod praemium est, qui plerique inermes ex acie fugientes non prius quam Uenusiae aut Canusii constiterunt, se nobis merito praetulerint gloriatique sint in se plus quam in nobis praesidii rei publicae esse.